صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

munere uenit ut sibi a fidelibus suis digne ac laudabiliter seruiatur de habundantia pietatis sue que merita supplicum excedit et uota beneseruientibus multo maiora retribuat quam ualeant promereri, nichilominus tamen desiderantes reddere domino populum acceptabilem fideles christi ad complacendum ei quasi quibusdam illectiuis premijs indulgentijs scilicet et remissionibus inuitamus. ut exinde reddantur diuine gratie aptiores. Cum igitur sicut asseritis ad sepulchrum beati Henrici Regis cuius corpus in uestra requiescit ecclesia deuote concurrat populi multitudo, nos cupientes ut eadem ecclesia congruis honoribus frequentetur omnibus uere penitentibus et confessis qui ecclesiam ipsam in festo eiusdem sancti annis singulis uenerabiliter uisitarint de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi Quadraginta dies de iniunctis sibi penitentijs misericorditer relaxamus. Datum. Anagnie X Kal. Nouembris, Pontificatus nostri Anno Secundo.

Blybullan bortfallen.

436.

1256 d. 23 Oct.

Anagni.

Påfv. ALEXANDER IV:s Bref om 40 dagars aflat för dem, som besöka Upsala Domkyrka.

A. 1. a. 29.

ALEXANDER &c. lika med föregående N:o 435 till aptiores. Cupientes igitur ut ecclesia uestra que in honorem beati Laurencij sicut asseritis est fundata congruis honoribus frequentetur &c, och vidare till slut. Blybullan bortfallen, men röda och gula silkestrådar äro qvar.

437.

1256 d. 23 Oct.

Anagni.

Påfv. Alexander IV:s stadfästelse på Upsala Dom-Capitels erhållne Privilegier.

A. I. a. 30.

ALEXANDER episcopus seruus seruorum dei. Dilectis filijs. . Preposito et Capitulo ecclesie Vpsalensi, Salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur &c. såsom N:o 293 till Eapropter dilecti in domino filij uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu, omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis Pontificibus ecclesie uestre concessas, nec non et libertates ac exemptiones secularium exactionum a

Regibus et Principibus alijsque christi fidelibus rationabiliter uobis indultas auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo &c. nostre confirmationis &c. Datum Anagnie X Kal. Nouembris Pontificatus nostri Anno Secundo.

438.

Blybullan i röda och gula silkestrådar medföljer.

1257 d. 7 Mars.

Lateran.

Påfv. ALEXANDER IV:s tillstånd för ärke-Bisk. JACOB ERLANDSSON i Lund att få till andeliga inrättningar gifva någon efter föräldrarne ärfd förmögenhet, hvilken han befarade till någon del vara af dem mindre ärligt förvärfvad. F. 1: 252. An. 3. Ep. 184.

[ocr errors]

Alexander &c. Venerabili Fratri J. Archiepiscopo Lundensi Salutem &c. Habens ut asseris conscientiam scrupulosam, quod parentes tui aliqua minus licite acquisiverunt, quibus jure successisti hereditario petisti super hoc tibi a nobis salubriter provideri. Nos igitur tuis supplicationibus inclinati conferendi talia piis locis si forte, quibus eorum restitutio fieri debeat nequaquam inveniri valeant, Fraternitati tue auctoritate presentium concedimus facultatem. Datum Laterani Nonis Martii, Pontificatus nostri anno Tertio.

[blocks in formation]

Konung WALDEMARS öppna Bref för Risabergs kloster på frihet från alla Kongl. utskylder af deras gods och lägenheter.

A. 3. n. 1: 6.

Jn nomine Summe & indiuidue trinitatis. Waldemarus dei gracia Rex Sweuorum vniuersis christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem sanctis omnibus repromissam. Quoniam diuina prouidencia in hanc suam graciam nos uocauit. ut regni temporalis culmine sublimatos multis preferret mortalibus, tenemur & nos uice debita sancte ecclesie ubique in regno nostro ampliare modis omnibus libertatem. Nouerit igitur fidelium uniuersitas quod ad reuerenciam gloriose domine & uirginis marie omnes possessiones Ecclesie eiusdem beate marie de Risebehg attinentes ob sororum deuocionem ibidem existencium vbicunque in regno nostro sunt constitute cum colonis & omnibus pertinenciis suis. Villis. Nemoribus. Agris. piscacionibus suis. & redditibus. ab omni iure regali liberas semper concedimus & exemptas. vt libere sint in usum ecclesie memorate & beneficium sempiternum. Vt igitur super bonis predicte ecclesie data libertas immobilis perseueret ean-

dem libertatem roborantes sigilli nostri munimine confirmamus, Jnsuper omnibus per presencia scripta declaramus quod prefatam domum & sorores ibidem deo domino seruientes. sub clypei nostri tutela constituimus specialiter protegendas quamdiu uixerimus domino Largiente. Jta quod quicumque ipsis iniuste fuerit aduersatus. jn se & in bonis suis strictam nostre maiestatis senciet ulcionem. Jllos autem quos dominus in locum nostrum prouiderit successuros quam plurimum rogamus. ut intui dei gracia cuius sumus id quod sumus hec eadem sororibus iam predictis faciant & concedant. Datum uthýnýgni. ANNO. dominj M°.CC.LVII. Mense Aprilj.

440.

Sigillet saknas.

1257 d. 9 Apr.

Almastad.

Stadfästelse af Biskop LARS i Skara på några till kyrkan gifne hemmanslotter och inkomster. A. 3. z. 1: *)

Vniuersis christi fidelibus presens scriptum inspicientibus uel inspecturis. laurencius dei gracia scarensis episcopus. salutem in domino ihesu christo. Cum propter deciduam condicionis humane naturam ab antiquis legum & canonum condicionibus prouide sit statutum. collaciones & constituciones sollempniter ordinatas. attenticis sigillorum apicibus eternari. Nos igitur ipsorum uestigiis commendabilibus & exemplis possetenus inherentes. & cotjdie iugi meditacione cordis aduertentes, quam sit temporalis uite breuis excursus. finis uero horribilis & incertus. Jnstitucionem de domino petro in ecclesia beate uirginis scaris factam. & prebendam sibi quam predecessor suus thorirus possedit temporis amplioris spacio libere & quiete per nos de consensu dilecti filii domini. R. prepositi & capituli scarensis modo canonico ac tempore competentj collatam. cum fructibus & obuencionibus singulis ad ipsam ex parte ecclesie pertinentibus propriis nominibus expeditis. videlicet. VI. colonis in parochia mothgofallum & uno colono in tubbathorp cum suis attinenciis, & collecta modii per collanhereth ab omnibus totaliter expetenda. & per medietatem eiusdem prouincie totali decima sacerdotum. & aliis distribucionibus & honoribus quorum communis est usus in choro & capitulo factis uel faciendis. viuaci litterarum testimonio sub sigilli nostrj carectere duximus confirmandanı. quia beneficiorum collacionibus plenissima adhibenda est interpretacio & cautela. ne tractu temporis diuini nominis cultus minui ualeat sed augeri. Verum quia predicte prebende prouentus tenues adeo conspicimus & exiles. ut ex eis nec persona sustentari poterat competenter. nec ecclesia congruo seruicio uenerari. vtriusque defectui effi

*) Detta bref finnes äfven i en af Petrus Laurentii Decanus i Skara och 3 Kaniker dersammastädes gjord afskrift af år 1459 d. 7 Mars. (A. 3. z. 1. 1: 6.)

[ocr errors]

cacem cupientes adhibere medelam. dicto domino petro & successoribus suis canonice substituendis. in competenciores sumptus & in ecclesie scarensis seruicii maioris aucmentum de bonis episcopalibus attribuimus. medietatem curie nostre scaris certis limitibus discretam. cum molendino de marhem. per parochiam de vanghum. & de Gøchem, decimas tam capitales quam frugum cum causis & obuencionibus singulis ex eis racione iuris episcopalis prouenientibus perpetuo iure possidendas. Sub interminacione anathematis perpetui districtius perhibentes. Ne quis institucionis. collacionis. & confirmacionis nostre paginam ausu temerario infringere audeat. aut ullo umquam tempore reuocare. Quod qui fecerit porcionem cum dathan & abyron se nouerit habiturum. Datum almastadum anno domini. Mc.CC.L°.VII°.V°. Jdus aprilis pontificatus nostri anno X°.VII°.

441.

Sigillen: N:o saknas. N:o 2, 3 skadade.

1257 d. 20 Jun.

[ocr errors]

Viterbo.

Påfv. ALEXANDER IV:s Stadfästelse af Påfv. LUCIUS III;s Privilegier för Cistercienser Orden. A. 3. þ. 2: 6. *).

ALEXANDER Episcopus seruus seruorum dej venerabilibus fratribus vniuersis - Archiepiscopis & Episcopis - Ac dilectis filiis. abbatibus. prioribus. Decanis. Archidiaconis. & aliis ecclesiarum prelatis presentes litteras inspecturis. salutem & apostolicam benedictionem. Felicis recordacionis Lucij pape predecessoris nostri. litterarum tenorem. in litteris venerabilis fratris nostri Johannis Episcopi Cicestrense contentum perspeximus in hec uerba. Lucius &c. Se föregående N:o 95. Nos igitur ad eiusdem predecessoris exemplar Vniuersitatj uestre per apostolica scripta firmiter precipiendo mandamus quatinus - omnia & singula supradicta diligenter & efficaciter exequj procuretjs. Nulli ergo &c. nostri preceptj &c. Datum viterbij XII Kal. Julij - Pontificatus nostri anno tercio.

442.

1257 d. 3 Aug,

Wentabrum.

Ärkedjäknen FOLKE ENGELS testamente på en gård i Berhem till Upsala Domkyrka.

A. 4. a. 1.

[ocr errors]

Vniuersis christi fidelibus presentem litteram audientibus. F. vpsalensis ecclesie archidiaconus salutem in domino sempiternam. Quoniam omnes

*) Efter en vidimation af Bisk. OLOF i Roskild af d. 1 Maj 1306.

1

morimur et sicut aque dilabimur et licet morte nichil sit cercius eius tamen hora nichil incercius estimatur. quia quod tibi heri mihi potest hodie euenire Jdeo ego fulco fratribus meis presentibus. consulentibus. et vnanimiter consencientibus. sanus et incolumis presenti pagina testamentum condo & conficio deliberacione prouida precedente. Consideras enim quod personis ecclesiasticis nullus heres proximior esse debet quam his qui nos domino sociauit. nec magnum est si ei nostra temporalia conferimus a quo spiritualia officia suscipimus et honores. do et confero ecclesie vpsalensi mansionem meam in berhem cum omnibus attinenciis suis quecunque ibi in presenciarum sunt aut eidem in futurum justis modis poterint aggregari. mihi tamen possessione. vsufructu et ordinacione dicte mansionis quam diu vixero reseruatis. Ne autem super premissis in posterum aliqua possit calumpnia aut dubitacio suborirj presentem litteram sigillo proprio et fratrum meorum Laurencii. johannis et magni. dignum duxi communirj. Datum ventabrum anno dominj M°. CC.LVII°.III°. Nonis aug. Huic etciam littere sigilla. dominj. regis et dominj ducis ac domini archiepiscopj appensa sunt ad corroboracionem et in testimonium veritatis.

På frånsidan: Testamentum domini. Fulionis Archiepiscopi upsalensis in quo legatur bæreme ecclesie

vpsalensi.

Sigillen N:o 1, 8 bortfallne; de öfriga N;o 2-7 finnas.

443.

1257 d. 28 Aug.

Påfv. ALEXANDER IV:s Skydds-Bref för Skokloster.

Viterbo.

A. 1. d. 51.

ALEXANDER episcopus seruus seruorum dej. Dilectis in christo filiabus. Abbatisse et Conuentuj Monasterij de Sko Cisterciensis ordinis Vpsalensis diocesis Salutem et apostolicam benedictionem. Deuotionis uestre meretur afectus ut uos fauore sedis apostolice prosequentes uobis quam digne postulatis gratiam faciamus. Eapropter dilecte in domino filie uestris supplicationibus inclinati, personas uestras cum omnibus bonis que in presentiarum rationabiliter possidetis aut in futurum iustis modis prestante domino poteritis adipisci sub beati Petri et nostra protectione suscipimus & presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo &c. nostre protectionis &c. Dat. Viterbij V. kalend. Septembr. Pontificatus nostrj Anno Tertio.

Sv. Diplom.

Blybullan hänger i röda och gula silkestrådar,

49

« السابقةمتابعة »