صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

451.

1258 d. 5 Sept.

Viterbo.

Påfv. ALEXANDER IV:s Bref till Biskopen i Westerås med befallning att å Påfvens vägnar gifva tillstånd att flytta Upsala Domkyrka till ett mera passande ställe.

A. 1. d. 53. *)

ALEXANDER Episcopus seruus seruorum dei. Uenerabili fratri. Episcopo Arusiensi in Swechia. Salutem & apostolicam benediccionem. Jntimantibus Venerabili fratre nostro. Archiepiscopo. & Dilectis filiis Capitulo vpsalensi, accepimus, Quod eorum ecclesia est in vili & despecto loco fundata. ita quod propter quamplurimas incommoditates, et in precipuis festiuitatibus vpsalensis ecclesie vix inueniuntur aliqui quibus Archiepiscopus predicet uerbum dei. Quare fuit nobis ex parte ipsorum humiliter supplicatum. vt quod dictam ecclesiam, retento sibi suo antiquo nomine, transferre ad alium locum eis magis idoneum possint, ipsis concedere de benignitate sedis apostolice curaremus. Nos igitur eorundem supplicacionibus inclinati, fraternitati tue per apostolica scripta mandamus Quatinus transferendi eandem Ecclesiam ad locum alium, prout exigentibus necessitate ac utilitate uideris expedire, tribuas eis auctoritate nostra liberam facultatem, sine preiudicio iuris alieni. Datum Viterbij. Non. Septembris. Pontificatus nostri anno Quarto.

[blocks in formation]

Bisk. HENRICS i Linköping anmaning till invånarne på Gothland och öland att med gåfvor, mot hvilka utlofvas 40 dagars aflat, men 30 dagars till dem, som förqväft sína späda barn, understödja byggnaden af Nydala kloster, hvilken långt ifrån att fulländas, snarare tycktes förfalla genom brist på tillgångar.

A. 3. x. 1: 37.

H. Dei gracia Lincopensis Episcopus. Uniuersis Gutlandiam & Ølandiam Jnhabitantibus Salutem & pro temporalibus bona recipere sempiterna Apte satis conuenit ac decet. Vt omnes fideles christí vinculo karitatis vniti. Fraterna compassione studeant necessitates suas jnvicem subleuare. Jn hiis maxime que ad cultum spectant diuinum & sancte Religionis proficiunt Jncrementum. Jnde est Quod karitati vestre duximus intimandum. Quia oratorium quod in cenobio nouewallis a beato bernardo jn honore beate virginis est fundatum. propter nimiam sterilitatem Locí jllius & jnopiam. Nisi per elemosinam & Largam fidelium beneuolenciam. Jn suum statum & congruam perfectionem nequaquam poterit perduci. Jmmo ecíam ruina &

*) Efter en af Biskop KARL í Westerås år 1271 d. 9 Sept. gifven afskrift.

dampnum jrrecuperabile jn breui videtur predicto edificio jminere. nisi succurra tur.Unde propter vestram dilectionem attencius Rogamus Monemus & hortamur jn domino. Quatinus ad honorem dei & beate uirginis marie. certi de spe premii de bonis vobis a deo collatis vt predictum opus duci valeat ad effectum adiutorium ministretis. Nam tali modo sua expendere non est jn ventum spergere set jn celestes thesauros ubi fures non effodiunt collocare Nos vero de diuína bonitate confidentes. omnibus qui sepe dicto edificio vt crescat aliquod iuuamen jnpenderit. Auctoritate apostolorum petri et pauli de jniuncta sibí penitencia. XL. dies Relaxamus. Jllis vero qui in oppressione paruulorum jnuenti fuerint. XXX. dies Relaxamus. valete. Datum Anno Domini M.CC.L°.VIII°. X°. Kal. Januarii.

453.

Sigillet, finnes i grönaktigt vax, på blå, röda och hvita trådar,

1259.

Wisingsö.

Bisk. HENRICS i Linköping stadfästelse på GISLE PETERSSONS före sin pelegrimsfärd till Jerusalem åt Munkarne i Nydala gjorda testamente af gården Merathorp i Tweta, med åt Brodern THORD förbehållen, men af honom frånträdd rättighet till hemmanets inlösande mot en mark guld.

A. 3. x: 1:39.

H. Dei gracia Episcopus Lincopensis. Vniuersis Presentes litteras inspecturis salutem jn nomine ihesu christi. Ex testimonio Domini. B. Ducis swethie euidenter jntelleximus Quod bone memorie Gislo petri filius jter peregri nacionís jerosolimam arripiens rescriptum testamenti sui dieto domino Duci remisit jn hunc modum. silicet quod quandam mansionem jn thwetum. dictam merathorp domui regularium ordinis sancti benedicti jn Nouaualle Reliquid jn testamento. Tali condicione media. Quod frater suus thordo pro marca auri sibi si placeret redimeret dictam mansionem. Memoratus uero thordo dictam mansionem. nolens redimere eandem predicte domui totaliter Resignauit. Nos igitur auctoritate dei omnipotentis & apostolorum eius petri & pauli & auctoritate qua fungimur firmiter jnhibemus Ne aliquis dictam domum super hiis presumat aliquatinus molestare. Si quis vero hoc attemptauerit jndignacionem dei omnipotentis & censuram ecclesiasticam se procul dubio nouerit jncursurum. Data Wisighnsø Anno domini M°.CC°.L°.ÎX°.

Sigillet, finnes i en åter vidhäftad pergamentsremsa,

454.

1259.

Gräshult.

Hustru GYTHAS, Gåfvobref till Nydala kloster på hennes andel i Hagshult efter hennes och hennes man Gudmunds död.

A. 3. x. 1: 38.

Jn nomine patris & filij & spiritus sancti. Ego Gytha villica Domine Ranfridis in Gresølt. Cum voluntaté & cum consensu eiusdem domine mee. Pro me & pro dilecto marito meo Guthmundo villico. predium meum & totam curiam cum ceteris attinencijs suis. confero solempni voto Claustro & fratribus de Nouavalle jn villa que dicitur Hagsiohylta. perpetuo post mortem meam & dicti mariti mei possidendum. Quicunque hanc donacionem calumniare attemptauerit. indignacioni Domini Dvcis & ire omnipotentjs dei subiaceat in futurum. Ceterum ad confirmandum hoc presens priuilegium. sigillo dicte Domine mee & sigillo filiarum eius feci presens scriptum firmiter roborare Datum anno domini. M.CC.L. Nono. Jn Mansione que vocatur Greshylta. valete in christo.

Sigillen: N:o 1, 2 bortfallne; två tofsar af hvit tvinnad linnetråd finnas qvar.

[ocr errors]

455.

1259.

Göthala.

Bisk. RAGWALDS i Skara betyg att ESTRID, PETER HVIJSS DOTTER, gifvit sin gård i Thorkelstorp till Gudhems kloster, med vilkor att i hennes lifstid deraf årligen uppbära 15 öre.

A. 3. &. 2: 1.

Vniuersis christi fidelibus quibus presens scriptum jnnotuerit. R. diuina miseracione scarensis episcopus. Salutem in nomine ihesu christi. Noticie transmittimus singulorum. Qvod Estridis filia petri Hvijss curiam quam in thorkilsthorp habuit cum omnibus attinencijs claustro sanctimonialium de Gudhem sana & incolumis donauit libere sub. hoc pacto. vt quam diu dicta. E. uixerit. XV. horas vsualis monete de ipso claustro ad uite sue necessaria percipiat annuatim. Ne igitur hec donacio tam racionabiliter facta possit in posterum ab aliquibus irritarj. presens scriptum cum sigillo nostro ac sigillo capituli nostri fecimus communirj. Datum Giotalie anno dominj. M°. CC.L°.ÎX°. Anno pontificatus nostri. ÏIo.

Begge sigillen äro sönderkrossade.

Sv. Diplom.

50

[blocks in formation]

ärke-Bisk. LARS I:s öppna Bref till Biskoparne i Linköping och Wexiö att låta de prestmän, som förbrutit sig mot Skenninge Stadga, fara till Upsala att der få den aflösning, som Årke-Biskopen enligt Påfl. Bullan af den 26 Aug. 1258 var berättigad att meddela, emedan, för det inträffade missväxt-året, ärke-Biskopen ej kunde personligen der göra sina visitationer.

B. 3: 28.

Frater. L. miseracione diuina Vpsalensis Archiepiscopus Venerabilibus in christo patribus ac dominis H. lincopensis &. F. Wexionensis. episcopis salutem in omnium saluatore Noueritis nos litteras dominj pape alexandri Recepisse sub hac forma. Alexander &c. se föregående N:o 449 Quia igitur prouinciam uestram ad presens ut vellemus & necesse haberemus propter sterilitatem huius anni que nimis regnat ubique & maxime in partibus illis ad quas magis necesse haberemus transire. visitare non possumus jdcirco transcriptum dominj pape Alexandri quarti uobis transmittimus reuocantes & relaxantes sentenciam excommunicacionis quam supradictus dominus W. sabinensis tulit in sacerdotes concubinarios si publice uel occulte ipsos cum eisdem peccare contingeret. taliter. ut amodo si sic eis contigerit sentenciam excommunicacionis non incurrant ipso facto sed si deinceps notorium fuerit iuris uel facti ipsam sentenciam in aliam penam commutamus que eorum dyocesanis pro modo culpe eorundem saluti visum fuerit expedire. nos autem omnibus ad nos venire uolentibus & cum humilitate petentibus super beneficio absolucionis ac dispensacione irregularitatis. omnem quam possumus graciam libenter impendemus jniungentes in virtute obediencie ut concubinarios suas concubinas a se remouere penitus compellatis ipsas uel alias minime resumentes nisi uobis de castitate seruanda fidelem & sufficientem prestiterint caucionem. bigamos vero & viduarum maritos seu illos qui immediate post patres ecclesiastica beneficia detinent nullatenus sustineatis Actum Mense ianuarij Anno dominj MCCLIX in octaua epyphanie dominj.

457.

1259 d. 21 Jan.

Rådene.

BENGT SIGTRYGGSSONS testamente på fastigheter och kläder till Minoriter-Brödernas klosterbyggnad i Skara, utom annat till slägtingar, hvarjemte äfven 4 födde trälar lösgifvas.

A. 3. z. 1. 2.

Jn nomine patris & filij & spiritus sancti amen. Ego benedictus quondam swtraggi filius grauissima infirmitate depressus anime mee prout possum & si non ut teneor cupio prouidere. Vnde de bonis mihi a deo concessis

condo taliter testamentum. Ad edificium sancte katerine ad fratres minores scaris ubi & sepulturam eligo. predia que byallem possideo insuper & uestes meas scarlaticas & alias blauias cum uno cult & purpura una & casula purpurea dignum duxi tribuenda. Ad solucionem mee crucis predia in quibus tres coloni habitant moaherath cum quodam prato extra uaganti dare disposui. sed hoc voluntatj domini mei ducis concedo prout sibi placuerit disponendum. filie mee note quam habeo iuxta claustrum wretom quoddam prediolum quod hoclom habeo tribuo possidendum. Quatuor personis in seruitute natis plenam libertatem condonaui. quorum nomina persona ecclesie de rothene & stabularius meus omerus sciunt & cognoscunt. Cetera omnia tam mobilia quam immobilia meis iustis heredibus derelinquo. Confectum est autem hoc testamentum presentibus hijs testibus domino vnnulfo sacerdote. stabulario meo omero. Johanne medico. Magno gunnari filio de øsgocia. fratribus minoribus iggeldo & lalone. Contestor igitur omnes tam presentes quam absentes. ut hoc testamentum tam legitime & canonice factum inuiolabiliter conseruetur. Confectum rothene anno domini. M°.CC.L⚫. IX. die sancte agnetis.

Sigillet, något skadadt, hänger i gula silkestrådar.

458.

1259 d. 16 Febr.

Anagni.

Påfv. ALEXANDER IV:s Bref till Svenska Biskoparne om biträde till flyttningen af Upsala Domkyrka.

A. s. a. 30.

ALEXANDER episcopus seruus seruorum dej. venerabilibus fratribus .. Suffraganeis ecclesie Vpsallensis Salutem & apostolicam benedictionem. Cum sicut dilecti filij.. Archidiaconus & Capitulum Vpsallense sua nobis peticione monstrarunt, ipsis a sede apostolica sit concessum, ut eorum ecclesia propter quasdam necessitates ad locum magis ydoneum tranferatur, & ad tam sumptuosum opus proprie ipsius non suppetant facultates, ac per hoc ipsi ecclesie utpote matri et metropolitane uestre sint suffragia uestra plurimùm oportuna, fraternitatem uestram rogamus, monemus et hortamur attente per apostolica uobis scripta mandantes, quatinus singuli uestrum iuxta facultates proprias eis in hoc necessitatis articulo auxilij manum taliter porrigatis quod eadem ecclesia debitum in uobis subsidium se gaudeat inuenisse. nosque liberalitatem uestram exinde merito commendemus. Datum Anagnie XIIII Kalend. Martij. Pontificatus nostrj Anno Quinto.

Blybullan, som hängt i segelgarn, är bortfallen.

« السابقةمتابعة »