صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

condo taliter testamentum. Ad edificium sancte katerine ad fratres minores scaris ubi & sepulturam eligo. predia que byallem possideo insuper & uestes meas scarlaticas & alias blauias cum uno cult & purpura una & casula purpurea dignum duxi tribuenda. Ad solucionem mee crucis predia in quibus tres coloni habitant moaherath cum quodam prato extra uaganti dare disposui. sed hoc voluntatj domini mei ducis concedo prout sibi placuerit disponendum. filie mee note quam habeo iuxta claustrum wretom quoddam prediolum quod hoclom habeo tribuo possidendum. Quatuor personis in seruitute natis plenam libertatem condonaui. quorum nomina persona ecclesie de rothene & stabularius meus omerus sciunt & cognoscunt. · Cetera omnia tam mobilia quam immobilia meis iustis heredibus derelinquo. Con. fectum est autem hoc testamentum presentibus hijs testibus domino vnnulfo sa cerdote. stabulario meo omero. Johanne medico. Magno gunnari filio de øsgocia. fratribus minoribus iggeldo & lalone. Contestor igitur omnes tam presentes quam absentes. ut hoc testamentum tam legitime & canonice fa. ctum inuiolabiliter conseruetur. Confectum rothene anno domini. Mo.CCo.L•. IX'. die sancte agnetis.

Sigillet, något skadadt, hänger i gula silkestrådar.

458.
1259 d. 16 Febr.

Anagni.
Påfv. ALEXANDER IV:s Bref till Svenska Biskoparne om biträde till flyttningen af Upsala Domkyrka.

A. s. a. 32. ALEXANDER episcopus seruus seruorum dej. venerabilibus fratribus .. Suffraganeis ecclesie Vpsallensis Salutem & apostolicam benedictionem. Cum sicut dilecti filij .. Archidiaconus & Capitulum Vpsallense sua nobis peticione monstrarunt, ipsis a sede apostolica sit concessum, ut eorum ecclesia pro, pter quasdam necessitates ad locum magis ydoneum tranferatur, & ad tam sumptuosum opus proprie ipsius non suppetant facultates, ac per hoc ipsi ecclesie utpote matri et metropolitane uestre sint suffragia uestra plurimum oportuna, fraternitatem uestram rogamus, monemus et hortamur attente per apostolica uobis scripta mandantes, quatinus singuli uestrum iuxta facultates proprias eis in hoc necessitatis articulo auxilij manum taliter porrigatis quod eadem ecclesia debitum in uobis subsidium se gaudeat inuenisse. nosque liberalitatem uestram exinde merito commendemus. Datum Anagnie XIIII Kalend. Martij. Pontificatus nostrj Anno Quinto.

Blybullan, som hängt i segelgarn, är bortfallen.

459.

1259 d. 24 Febr.

Anagni. Påfv. ALEXANDER IV:s Bref till Biskopen och Dom-Capitlet i Åbo på 40 dagars aflat för dem, som besökte S:t Marie kyrka dersammastädes.

B. 5. 65. Super jndulgencis XL dierum jn festis beate virginis. - ALEXANDER Episcopus seruus seruorum dej Venerabilj fratri Episcopo & Dilectis filiis Capitulo aboensi Salutem & apostolicam benedictionem Gloriosus Deus in sanctis suis in ipsorum glorificacione congaudens in veneracione beate marie semper virginis eo jocundius Delectatur quo ipsa vtpute mater eius effecta meruit alicuius sanctis ceteris in celestibus collocare Cupientes igitur vt ecclesia vestra que in honore ipsius virginis sicut asseritis est constructa congruis honoribus frequentetur omnibus vere penitentibus & confessis qui dictam ecclesiam in festiuitatibus eiusdem virginis annuatim venerabiliter visitauerint de omnipotentis Dei misericordia & beatorum Petri & Paulj apostolorum eius auctoritate confisi quadraginta dies de iniunctis sibi penitenciis misericorditer relaxamus Datum Anagnie VI Kal. Marcij Pontificatus Nostri Anno Quinto.

460.
1259 d. 1 Mars.

Anagnia. Påfv. ALEXANDER IV:s Bref till Konungen i Sverige om biträde till Upsala Domkyrkas flyttning.

A. 1. a. 33. ALEXANDER episcopus seruus seruorum dej. Carissimo in christo filio.. Jllustri Regi Suesie. Salutem & apostolicam benedictionem. Cum sicut ex parte venerabilis fratris nostri .. Archiepiscopi & dilectorum filiorum Capituli Vpsalensis fuit propositum coram nobis ipsi de licentia sedis apostolice Vpsalensem ecclesiam de loco in quo sita est utpote inepto ad aptiorem locum transferre, ac a solo edificare intendant opere sumptuoso & ad id eis proprie non suppetant facultates, Nos ad ea te libenter hortantes que anime tue salutem respiciunt, celsitudinem tuam rogamus, & hortamur attente, quatinus pro tue & progenitorum tuorum animarum remedio, nec non & pro nostra & apostolice sedis reuerentia tam per te quam per tuos subditos ad edificationem ipsius ecclesie impendas efficaciter tuum auxilium, consilium & fauorem, ita quod tuis & aliorum fidelium christi auxilijs mediantibus dicta ecclesia reedificari ualeat, & et exinde a Deo premium, & laudem ab hominibus consequi merearis. Datum Anagnie Kalend. Martij. Pontificatus nostrj Anno Quinto.

Blybullan bortfallen.

461.

1259 d. 1 Mars... Påfv. ALEXANDER IV:s Bref till BIRGER JARL i samma ämne.

Anagni.

A. t. a. 34.

ALEXANDER episcopus seruus seruorum dej. Dilecto filio Nobili viro .. Duci Suesie Salutem & apostolicam benedictionem. Cum sicut &c. alldeles lika med föregående N:o 460 utom orden: Nobilitatem tuam rogamus &c.

Ändar af segelgarnet, hvarpå blybullan hängt, äro qvar.

462.
1259 d. 1 Mars.

Anagni. Påfv. ALEXANDER IV:s Bref till Svenska Biskoparne att, af den till kyrkornas byggnad anordnade tionden, lemna biträde till Upsala Domkyrkobyggnad.

A. 1. 2. 35. ALEXANDER episcopus seruus seruorum dej. venerabilibus fratribus Suffraganeis Ecclesie Vpsallensis, Salutem & apostolicam benedictionem. Cum sicut ex parte venerabilis fratris nostri .. Archiepiscopi & Dilectorum filiorum Capituli Vpsallensis fuit propositum coram nobis, ipsi de licencia sedis apostolice Vpsallensem Ecclesiam de loco in quo sita est utpote inepto ad aptiorem locum transferre, ac a solo edificare inte ndant opere sumptuoso et ad id eis proprie non suppetant facultates digne uos qui eidem Ecclesie tanquam matri et metropolitane uestre tenemini, ad subuentionem inuitantes ipsius, Fraternitatem, uestram rogamus, monemus et hortamur attente ac per apostolica uobis scripta mandamus, quatinus de parte decimarum ecclesiarum fabricis deputata singuli uestrum operi eiusdem ecclesie aliquod competens subsidium prout expedire uidebitis pro nostra et apostolice sedis reuerentia impendatis. ita quod dicta ecclesia obtatum in uobis se gaudeat reperisse subsidium, et nos liberalitatem uestram merito commendemus. Datum Anagnie Kalend. Martij. Pontificatus nostri Anno Quinto.

Stycken af segelgarnet, hvarpå blybullan hängt, äro qvar.

463.. ,. 1259 d. Mars. 1.

Anagni. Påfv. ALEXANDER IV:s Bref till Ärke-Biskopen och 2:ne Biskopar med giftermålstillstånd för Konung WALDEMAR i Sverige och Danska Prinsessan Sophia, ehuru de voro i 3:dje led beslägtade.

X. C. 180. Alexander Papa IV. Ierlero Archiepiscopo Vpsalensi, Lincopensi Et

Wibergensi Episcopis.

Ex parte charissimorum in Christo filiorum nostrorum Waldemari Sueciæ ac Christophori Daciæ Regum illustrium fuit nobis humiliter supplica

cum, vt eidem Regi Suetiæ, ac nobili mulieri Sophiæ nepti eiusdem Regni Datiæ contrahendi matrimonium ad inuicem & consummandi contractum, ac in eo licite remanendi, non obstante quod ijdem tertia consanguinitatis linea sunt coniuncti, licentiam de benignitate sedis Apostolicæ largiremur. Licet igitur coniugalis contractum copulæ inter tales fieri canones interdicant: quia tamen certa ratio propter quam sedis eiusdem clementia potest honeste ad prædictam inclinari gratiam fuit proposita coram nobis, præsertim quia cum Pagani Regnum Sueciæ cui vicini existunt incessanter impugnent, villas & Ecclesias eiusdem Regni destruendo & cremando ignis incendio, ac ipsis incolas crudeliter perimendo, per confederationem ipsorum Regum atque Regnorum suorum per huiusmodi matrimonium faciendam, eorundem Paganorum insultibus melius & salubrius poterit obuiari. Nos eisdem Regibus omnem quam cum Deo posuimus gratiam facere suadentibus eorum meritis intendentes, Fraternitati vestræ, de qua plenam in Domino fiduciam obtinemus, per Apostolica scripta mandamus, quatenus si præmissa ratione, ac aliarum necessitatum vtilibus causis diligentius inquisitis, & attente perspectis vestra circumspectio videret expedire, eisdem auctoritate nostra petitam concedatis licentiam, cum ipsis insuper impedimento consanguinitatis huiusmodi dispensando. Datum Anagniæ Calendis Martij Anno quinto.

eius.

464.
1259 d. 5 Mars.

Anagni. Påfv, ALEXANDER IV:s Bref till Ärke-Biskopen i Upsala och dess Lyd-Biskopar om upphäfyandet af Skenninge kyrkomötes stadga rörande Presterskapets frillor.

K. C. 181. Alexander Papa Quartus Archiepiscopo Vpsalensi & suffraganeis eius.

Vestra nobis Fraternitas intimauit, quod bonæ memoriæ Guillelmus Episcopus Sabinensis tunc in partibus Sueciæ Legatus sedis Apostolicæ statuit, vt quicunque Sacerdos vel Clericus concubinam haberet vel cohabitantem publice vel occulte, tam ipsa concubina quam ipse sententiam excommunicationis incurrerent ipso facto. Vnde &c, såsom föregående N:o 449, med anmärkte skiljaktigheter, till minime resumendis, & quod poena eadem ad quæstum pecuniæ seu aliud turpe lucrum, de quo Clerus scandalizari valeat, minime se extendat. Datum Anagniæ tertio nonas Martij anno quinto.

465.
1259 d. 7 Mars.

Anagni.
Påfv. ALEXANDER IV:s Bref om 100 dagars aflat för dem, som besöka Upsala Domkyrka på
S:t Laurentii dag och 40 dagars aflat på 8 derpå följande dagar.

* B. 2: 211. Indulgentie vpsalensis ecclesie centum dies in die sancti laurencii XL

& infra octauas inperpetuum.

ALEXANDER &c. lika med föregående N:o 433 till Cum igitur sicut petitio vestra nobis exhibita continebat ad ecclesiam uestram que in honore beati Laurencii est constructa in festo ipsius ob deuocionem que habetur ad eum magna confluat populi multitudo, nos cupientes, vt eadem ecclesia congruis honoribus frequentetur, et vt christi fideles adeuntes illam celestis dono gracie gaudeant se refectos, omnibus vere penitentibus & confessis, qui dictam ecclesiam in eodem festo annuatim venerabiliter visitarint, de omnipotentis Dei misericordia & beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, Centum di. es, illuc uero infra octauas eiusdem festi cum deuocione accedentibus XL dies de iniunctis sibi penitenciis misericorditer relaxamus. Datum Anagnie in Nonis Martii pontificatus nostri anno quinto.

466.
1259 d. 28 Mars.

Anagni. Påfv. ALEXANDER IV:s Bulla, hvari han förklarar dem, som göra inbrott i Presthus och kyrkor, såsom bannlyste.

A. 1. d. 54. *) ALEXANDER episcopus seruus seruorum dei. venerabilibus fratribus. archiepiscopo vpsalensi eiusque suffraganeis ac dilectis filiis prelatis ecclesiarum prouincie vpsalensis salutem & apostolicam benedictionem. justis petencium disideriis dignum est nos facilem prebere consensum & vota que a racionis tramite non discordant effectum prosequente complere. Cum igitur sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis bone memorie g. sabinensis episcopus tunc in illis partibus apostolice sedis legatus duxerit statuendum. vt quicumque in domibus sacerdotum & ecclesiarum prouincie vpsalensis occasione hospitalitatis hostia ipsarum domorum frangere seu aliam violenciam inferre presumeret excommunicacionis sentenciam incurreret ipso facto. Nos vestris supplicacionibus inclinati statutum huiusmodi sicut prouide factum est ratum habentes & gratum illud auctoritate apostolica confirmamus & presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo &c. nostre confirmacionis &c. Datum anagnie quinto Kal. aprilis pontificatus nostri anno quinto.

*) Detta bref finnes i en af Ärke-Bisk. Olor i Upsala d. 31 Aug. 1319, vidimerad afskrift.

« السابقةمتابعة »