صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

467.
1259 d. 3 Apr.

Munsö. • Ärke-Bisk. Lars I:s i Upsala Aflatsbref för dem, som i synnerhet på helga korsets högtider besökte Predikare-Brödernas kyrka i Sigtuna, hvarest ett stycke fanns af Christi korsträd.

D. a. 7: 161: *) Frater Laurentius miseratione divina Upsaliensis Ecclesiæ Archiepiscopus Universis Christi fidelibus præsens scriptum inspecturis salutem perpetuam promereri. Quoniam intelleximus apud dilectos filios nostros fratres prædicatores Sictuniæ in ecclesia beatæ virginis Mariæ, partem ligni salutiferi, in quo pependit salus omnium, in cruce ad hoc convenienter præparata venerabiliter contineri, volentes ejusdem ligni salutaris honorem amplius et devotius in populo dilatari; Omnibus vere poenitentibus qui in sextis feriis ad Ecclesiam supradictam ibidem missam ad altare Sanctæ crucis audituri convenerint (1. dies de injuncta sibi pænitentia, auctoritate Dei, qua fungimur, misericorditer relaxamus. Eis vero, qui tenentur in dictis feriis in pane, et aqua jejunare, pisces commedendi, et cerevisiam bibendi, licentiam indulgemus. Præterea in festis Sanctæ crucis videlicet inventionis et exaltationis et VI, feria Parasceves, qui præfatum locum ob reverentiam sanctæ crucis et ligni benedicti devote visitaverint XX dierum indulgentiam consequantur. Datum Munsæö anno Domini M.CC..L .IX.III Nonas Aprilis.

(L. S.)

[ocr errors]
[blocks in formation]

MARGARETA PETERS DOTTERS Testamente af Moraby gård och en mark silfver till Gudbergs kloster, samt till Warnhem, Lödöse och 2;ne Skara kloster hvar sin mark silfver.

A. 4. a. 5. In nomine patris & filij & spiritus sanctj Amen. Ego margareta petri quondam filia sciens morte nichil esse cercius nichilque incertius hora mortis Nescit enim homo finem suum. ut dicit sapiens sed plerumque cum dixerint pax & securitas tunc aliquibus intestatis superuenire solet interitus repentinus. Hec inquam & alia multa considerans anime mee saluti uolens consulere tempestiue ad uoluntatem mariti mei condidi testamentum. In quo cum eiusdem consensu predium suum in moraby cum marca argenti claustro gudem delegaui. & in remissionem peccatorum meorum cuilibet claustro uidelicet varnhem. claustris fratrum maiorum & minorum scaris. & claustro lydosiensi marcam puri argenti delegaui. Sed ne predictis claustris super hac

mea

*) Der med anteckningen: collationeradt med Orig. Peroge-Brefvet.

mea donatione possit aliqua calumpnia suboriri presentem huius testamenti cartulam mei secreti. & mariti mei sigilli munimine duxi roborandam. Contestans singulos & uniuersos sub suarum periculo animarum. ne quod a me legittime est donatum aliquis quasi sub alicuius allegationis pretextu audeat reuocare. Acta sunt hec Anno domini. Mo.CC .LX°,

Sigillet är något skadadt i kanterne.

Quo

469.
1260 d. 23 Febr.

Örebro.
BIRGER JARLS intyg att SUSANNA, Ketilögs hustru, i testamente gifvit Linköpings Domkyrka an-

del i Apaldby, samt att hon lemnat Bisk. Henric i Linköping delar i Wreta och Apaldby i utbyte mot Wrångstad, hvilket Biskopen sedermera ordentligen köpt och lemħat henne hemmanet Christaberg till underhåll i hennes lifstid,

A. 3. o. 1. 4. *) Uniuersis christi fidelibus Presentes Litteras visuris uel audituris. B, Dei gracia Dux sweorum salutem in filio uirginis benedicto. Cum propter Labilem hominum memoriam sepe contingat. ea que racionabiliter facta fuerint jn dúbium reuocarj. Cautum est & consonum racioni. vt ea que memorie merito debeant commendarj. scriptis specialiter confirmentur.' Hinc est

presentibus Litteris constare volumus vníuersis tam presentibus quam futuris. Quod Domina Susanna uxor Ketiløghi. sana & incolumis. testamentum suum jn presencia nostra ac venerabilis patris Domini. H. Lincopensis Episcopi. condidit in hunc modum. Nam duos Octenarios ibidem in apaldby sitos contulit ecclesie Lincopensi. inperpetuum possidendos. Fecit eciam postmodum dicta Domina cum eodem venerabili patre prediorum permutacíonem. Recipiens ab ipso Sex octenarios jn wrangastatħ. Loco quorum sex alibi restituit. tres videlicet in Wretum. & tres in apaldby superius nominata. Post hanc igitur bonorum commutacionem Dictus Dominus Episcopus Eosdem dictos sex octenarios in wrangæstath. prehibitis legum obseruacionibus. ab eadem predicta Domina. Empcionis titulo Legaliter est adeptus. Preterea noueritis. memoratum Dominum episcopum lincopensem. prefate Domine. S. ad sui sustentacionem tempore uite sue. mansionem suam que est in cristabiærgh. cum omnibus suis attinenciis. Tam decimis & exactionibus quam prediis. tam eciam molendinis & piscariis quam colonis. cum consensu & uoluntate tocius capituli lincopensis in nostra presencia specialiter concessisse. In huius igitur rei testimonium presens scriptum. tam nostro. quam dicti domini lincopensis necnon & eiusdem Capituli sigillis Duximus necessario muniendum. Datum Drabro. Anno Domini. M°.CCo.LX. VII'. Kal. Marcij.

Sigillen: N:o 1. bortfallet, N:o 2, 3 mycket skadade. *) Tidsbestämmelsen är så tvetydig att den äfven skulle kunna utmärka d. 1 Mars 1267.

Sv. Diplom.

[ocr errors]

51

470.

1261 d. 1 Maj. Ärke-Bisk. Lars I:s i Upsala Stadgande för sitt stift att, i likhet med hvad i Lunds och Roskilds

redan ägde rum, hvarje nyvigd Prest, som ej strax kallades till någon ledig befattning, skulle vid Domkyrkan ett år inhämta kännedom i embetsförrättningarne.

A. 3. a. r: 6. Uniuersis presentes Litteras Inspecturis uel audituris Frater L. Miseseracione diuina vpsalensis archiepiscopus Eternam In domino salutem Cura pastoralis officij de ecclesiarum vtilitatibus nos sollicite considerare ammonet vt dillatato ecclesie dei seruicio Libertas semper crescat ecclesie & suos faciat funiculos longiores Nos igitur aliarum ecclesiarum Circumiacencium consuetudinem adtendentes Habito super hoc cum discrecioribus diligenti tractatu nichil ini cuiusquam preiudicium statuentes scilicet statutum matris nostre sancte lundensis nec non & Rosscheldensis ecclesiarum In nostra vpsaliensi ecclesia prosequentes. communi consilio sic duximus perpetuo statuendum vt decetero quicumque ad sacerdocij ordinem promouetur nisi prius beneficium ecclesiasticum habeat ad quod specialiter ordinatur vel eciam principibus ita sit astrictus ut eos ipsum sequi oporteat nec potest ab eis aliquatenus segregarj. Pro addiscendo ecclesiastico officio & ministerio sacerdotali. discrecius jn posterum exsequendo In primo anno ordinacionis sue stet Jn choro ecclesie upsalensis. pro. Marca. argenti ibique discat. quomodo. uel qualiter commissum a deo sibi officium rite postmodum ualeat adimplere Quj vero ibi ulterius stare uoluerit dummodo Laudabiliter conversetur dignum est eciam vt ipse ampliori gracia perfruatur habeat ergo eodem anno si remanere uoluerit. X. horas argenti Jn super adicimus statuendo ut cum primum beneficium sibi competens. uacare contigerit si uoluntas parochianorum aliquo modo affuerit nos ei super hoc uoluntatem nostram procul dubio non negamus Quia vero hoc salubre statutum satis decenter esse credimus promulgatum. Dignum est ut. huius transgressores statuti pena debita castigentur projnde statuimus ut qui promoti ad sacerdocium fuerint & hoc statutum seruare neglexerint ab officij sui execucione donec que hic statuta sunt adimpleuerint sint suspensi vt igitur presens statutum robur habeat perpetue firmitatis sigillum nostrum vna cum sigillo capituli ecclesie vpsaliensis presenti littere duximus apponendum Datum anno Domini Mo CC LX'I'. kal. Maij..

Sigillet, hängande i röda silkestrådar', bortfallet.

471.

1261 d. 1 Maj. Ärke-Bisk. LARS I:s i Upsala Bref till Presterskapet med förbud att låta dem vid Påsk begå Herrans H. Nattvard, som icke före den tiden betalt sin Kyrko-, Biskops- och Fattigtionde.

A. 3. a. 1: 7. Uniuersis presentes litteras inspecturis uel audituris. Frater. L. miseracione diuina vpsalensis archiepiscopus. salutem in domino sempiternam. Cum corpus humanum. Longe quibuslibet rebus temporalibus preferatur & ex ipsis corporibus humanis certa domino decima debeatur. ipso attestante qui ait. Qui non decimat decimabiliter. Multo forcius de quibuslibet rebus aliis Jure diuino dari debet decima vnde scriptum est Jnferte decimam in horrea mea. Cum igitur decime iure diuino ut dictum est ecclesiis debeantur uobis sacerdotibus in uirtute obediencie districte precipiendo mandamus. facientes super hoc statutum generale ut qui decimam ecclesie sue uel nostram uel eciam ecclesie vpsaliensi que prius decima pauperum appellabatur wlgariter ante sanctum pascha annis singulis non fecerit. In pascha domini nisi in mortis articulo fuerit communicare minime presumatis. Datum anno domini. M°.CCo.LX°.I'. kal. Maij.

Sigillet finnes väl bibehållet.

472.

1261 d. 9 Jun. SVANTEPOLKS Fru, BENEDICTA SUNESDOTTERS, gåfvobref på Nosetorp, Methistorp och Ekeryd i i Adellöfs socken till Alvastra kloster.

. A. 3. v: 3. Vniuersis christi fidelibus tam presentibus quam futuris quibus presens scriptum innotuerit. B. domini Synonis quondam filia : ........ Ut gestarum rerum noticia immobilis semper uigeat litterarum testimonio & testium fidelium assertione : ..... Nouerint igitur tam presentes quam posteri quod inspirante nobis diuina gratia pro salute ac remedio anime nostre .:....bona quedam nostra in Athelef in agris. pratis. pascuis nemoribus et piscationibus cum omnibus attinentiis suis, tam ........ nosethorp et Methistorp et eskirýth consentiente dilecto marito nostro & heredibus nostris. fratribus Deo seruientibus in Aluastrum in ....... .::. subsidium contulimus & levamen. In cuius rei testimonium presens scriptum sigillo dilecti mariti nostri fecimus roborari. Quicunque igitur iam dictam donacionem reuocare conatus fuerit ipsius Dei et beate Marie virginis indignationem se noverit incursurum. Datum Anno dominice incarnationis M.CC.LXI. Primi & feliciani Martirum.

Brefvet är illa medfaret. Sigillen äro dock begge qvar, fast mycket skadade. Några få ord, som funnits i ÕRNHJELMS tid men, som med tiden gått förlorade, äro hämtade ur D. a. 7: 987.

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

BIRGER JARLS Privilegier för Handlande från Hamburg.

K. i. 2: 49 Byrgerus Dei gratia Dux Sveorum viris providis Advocato, consilio & communi Hamburgensi salutem in Virginis filio Jesu Christo. Veniens ad nos nuncius ac Civis vester Dominus Jordanus, Vir providus & discretus, ex parte vestra petivit a nobis, ut cives vestros, ad partes nostras cum mercibus suis venientes, facere deberemus eodem pacis ac emunitatis, qvantum ad teloneum non solvendum, gaudere privilegio, qvod apud nos habent & habuerunt hactenus Lubecenses. Super qvo vobis taliter respondemus, qvod pacem, libertatem ac emunitatem de non solvendo teloneo, qvo nostrates in munitionibus vestris gaudere permittitur, eandem hominibus, cum mercibus suis ad partes nostras de vestra civitate venientibus, ex parte nostra promittimus vice versa: Ita duntaxat, qvod Gubernator navis sub fide sua nominet eos, qvos vestræ civitatis cives novit, cæteris suis nautis ab eis separatis, coram Advocato loci, ad qvem declinaverit, esse veraciter cives vestros. Qvantum tamen ad prædicta, scire debetis, qvod si naufragii damnum aliqvem apud nos de vestris contingat incurrere, qvilibet in naufragio constitutus sine calumnia possidebit illud qvod de rebus suis extrahere poterit & juvare. Præterea si qvem extraneum apud nos mori contingat, qui non habeat legitimum successorem, omnes res, quas possidet, redigi debent in scriptura, & sub fideli custodia Sacerdotis, exactoris Regii, ac Melioris, ac majorum de civitate seu loco illo, in qvo mortuus est, cum testimonio bono deponi. Et si postmodum infra diem & annum legitimus hæres advenerit, literas civitatis de qva est, ac illius Domini, qvi præest civitati, secum deferens, per qvas constare possit, qvod sit hæres, res prædictas integraliter obtinebit. Qvod si forsitan infra terminum memoratum nullus venerit, qvi sit hæres, ex hoc statim elapso secundum ges patriæ devolventur ad fiscum Regium res prædictæ. Item si qvis pecuniam seu merces suas ad partes nostras cum alio destinaverit, & ille, cum qvo transmittuntur, tale qvid commiserit, qvod pæna corporali, vel etiam pecuniaria sit merito puniendus, in hoc casu petivit a nobis idem civis ac nuncius vester, ut salya sibi pecunia sua, qvi secum aliqvam destinavit, ille solummodo, qui deliqverit, punjatur in rebus suis propriis, vel etiam corporaliter, si tantus fuerit ipsius temeritatis excessus. Et in hoc petitionem suam, utpote multum rationabilem merito .censuimus admittendam, cum peccata suos tantum tenere debeant auctores, nec in tali casu sine culpa sua de jure sit aliqvis puniendus. Ut igitur omnia præmissa robur obtineant firmitatis, præsentem paginam sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum apud Therno præsentibus ve

« السابقةمتابعة »