صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

nerabilibus Dominis Laurentio Upsalensi Archiepiscopo, Henrico Lincopensi Episcopo, Karulo Arusiensi, Axero Wexionensi, Rangwaldo Finlar

asi, Rangwaldo Finlandensi ac cæteris qvamplurimis nobilibus nostri Regni. Anno Domini Mo.CCo.LXI. XIII. Kal. Augusti.

474.
1261 d. 11 Aug.

Askaby. Bisk. Henrics i Linköping stadfästelse på anslaget af Hägerstads sockens Biskopstionde till ett Kanikedöme.

B. 3: 137. *) Vniuersis christi fidelibus presens scriptum cernentibus H diuina miseracione episcopus lyncopensis. ") salutem jn domino sempiternam. Quia pro certo didiscimus 3) venerabilem patrem dominum. L. predecessorem nostrum decimam episcopalem de parrochia hæghirstadha jn kind 5) redditibus canonie quam reuerendus vir felicis recordacionis benedictus quondam episcopus lincopensis numerum canonicorum augere cupiens jbidem fundauerat, jn eaque dominum karolum jnibi canonicum jnstituerat adiunxisse 3) perpetuo possidendam sicut in suis litteris plenius apparebit 4), nos factum eius in hac parte ratum in omnibus 5) & gratum habentes, donacionem memorate decime auctoritate qua diuina permissione fungimur confirmamus. In cuius rei testimonium 6) presentes sigilli nostri patrocinio fecimus roborari Datum askaby Anno dominj M°CCOLX primo jn crastino beati laurencii.

475.
1261 d. 20 Nov.

Rom. Påfv. URBANUS' IV:s tillstånd att under de korta vinterdagarne förrätta mässa och annan guds. tjenst i Linköpings Domkyrka vid ljussken.

B. 3: 27. . Urbanus episcopus seruus seruorum dei ad perpetuam rei memoriam Piis fidelium uotis presertim hiis per que fideles ipsi diuinis officiis magis intenti existant libenter annuimus illaque prosequimur fauoribus oportunis Cum itaque sicut exhibita nobis pro parte venerabilis fratris nostri Nicolai lincopensis episcopi peticio continebat. quod in Regno swecie jn quo lincopensis ecclesia situata consistit pro magna parte cuiuslibet anni sint dies adeo breues videlicet a principio mensis octobris usque ad finem Mensis

*) En annan utskrift af samma bref finnes B. 3: 138. med följande olikheter: 1) Vniuersis presen

tes litteras Inspecturis He. dei gracia Lyncopensis antistes &c. 2) Quia venerabilem &c. 3) invenimus annexisse 4) de premissis tillsättes 5) uteslutes 6) Ad horum igitur euidenciam pléniorem presentes &c.

februarii. inclusiue quod misse et alia diuina officia ante horam none complenda nequeant more debito celebrari Quare nobis jdem episcopus humiliter supplicauit ut dictis Mensibus in eadem ecclesia lincopensi ante lucem diei missarum sollempnia celebrandi licenciam concedere dignaremur, Nos itaque ipsius episcopi deuotis in hac parte supplicacionibus inclinati ut liceat clericis et sacerdotibus ipsius ecclesie in mensibus predictis videlicet Octobris Nouembris decembris. Januarij & februarij inclusiue missas antequam illucescat dies circa tamen diurnam lucem in dictam ecclesiam celebrare. jta quod id taliter celebrantibus ad culpam nequeant imputari. tenore presencium de speciali gracia indulgemus. Nulli ergo &c. nostre concessionis &c. Datum Rome apud sanctam Mariam jn transtýberim XII, kal. decembris Pontificatus nostri Anno Primo.

476.

I 262.
Biskop Bengt i Skara stadfästelse på Arnbjörns Kanikeräntor af några åboar i öraryd, samt

Domprost-tionden af Alyr och Bjärkahärad, jemte en half gård lenınad af Biskopen, och
några bodar vid torget, lemnade af Dom-Prosten.

B. 7: 14. 30. Uniuersis christifidelibus tam posteris quam presentibus quibus presens scriptum innotuerit B diuina miseracione scarensis episcopus salutem in nomine ihesu christi Cum prebende in ecclesia nostra adeo essent tenues & exiles quod ad eas canonici minime possent residere. ad Rentam domini arnberni .capellani nostri & canonici dimidiam curiam quam de hulthone comparauimus addidimus perpetualiter attinendam Dominus eciam prepositus vt debitum in eadem ecclesia ageretur seruicium ex consilio nostri & capituli quasdam tabernas foro vicinas quas cum eidem prepositure presideremus lucrati fuimus assignauit eidem. Hec igitur & alie dicte Rente attinentes scilicet colonas de ørariwdhum & has prouincias. Alyr. biærkaheradh quantum ad precepcionem modij prepositure quondam attinentes prefato A confirmamus presens scriptum sigillo nostro & sigillis ejusdem domini B et capituli Roborantes Datum Anno domini Mo.CCLXII pontificat

ificatus nostri anno V. I brädden med annan hand: modius prepositalis in bierkaheradt &c.

477.

1 262 d. 25 Febr.

Perugia. Påfv. URBANUS IV:s Bref till Biskopen i Linköping med tillstånd att låta dem, som på viss tid

voro från kyrkan uteslutne, likväl, för att ej göra deras mindre kända brott allmänt bekante, på S:t Petri och Pauli, Linköpings Domkyrkas Skyddshelgons dag, i nämde kyrka ingå.

B. 3: 23. VRBANUS IIII:tus Episcopus seruus seruorum dei venerabili fratri .. Episcopo lincopensi salutem & apostolicam benedictionem. Cathedralis ecclesia lincopensis que in honore beatorum apostolorum petri & pauli constructa esse dinoscitur. jn festo ipsorum annis singulis a vniuersa fidelium multitudine pro illorum Reuerencia sicut asseris venerabiliter visitatur nonnullis penitentibus de ciuitate ac dyocesi lincopensi & aliis diuersis partibus Regni swecie quibus pro suis commissis est in penitencie foro prohibitum ne usque ad certum tempus ingrediantur ecclesias tunc causa deuocionis concurrentibus ad ecclesiam memoratam sed quia ipsi propter inhibicionem huiusmodj eam in tanta sollempnitate non intrant. quandoque contingit quod eorum peccata que forsitan occulta fuerant in noticiam plurimorum deueniunt. et sic eis ac pluribus aliis generatur scandalum Et interdum aliquibus personarum periculum seu bonorum imminet detrimentum. Quare petebas a nobis super hoc salubriter prouideri Nos itaque tuis deuotis supplicacionibus inclinati eisdem penitentibus, ingrediendi ecclesiam ipsam jn dicto festo duntaxat non obstante inhibicione prefata. liberam auctoritate presencium licenciam elargimur. Datum Perusij û Kal. Marcij Pontificatus nostri anno primo.

478.

1262 d. 11 Apr. · BIRGER JARLs intyg att ULFHILD af Barestad gifvit Alvastra kloster all sin egendom i löst och fast med vilkor att klostret skulle underhålla henne i hennes öfriga lifstid.

A. 2. V. 1: 5. B. dei gracia Dux sweorum. vniuersis quibus presens scriptum innotuerit salutem in domino ihesu christo. Nouerint uniuersi tam presentes quam futuri quod Wluildis de barestad Johannis mus quondam uxor. In presencia nostra aluastrensi monasterio omnia sua mobilia & immobilia pro salute anime sue contulit hac condicione mediante ut dominus. D. abbas dicti monasterij & successores eius uniuersi memorate Wluildi in uictu & uestitu atque omnibus necessariis quam diu uiueret sufficienter prouiderent. In huius igitur rei testimonium presens scriptum damus sigilli nostri appensione roboratum. Quicunque autem prefatum monasterium super hac donacione at

que pactione molestare presumpserit, vindictam nostram se nouerit expertu

um. Datum ýninge anno domini M°CCLXII. III. Jdus aprilis tempore do-
mini. D. abbatis.
På frånsidan: donacio wluildis de barasthada & confirmacio. Med finare stil: De barastadym ecian

cum quarta parte ad maiorem curiam.
Sigillet, jemte den från brefvet klippta remsan, är bortfalļet.

479.

1262 d. 28 Apr. Bisk. HENRICS i Linköping vidimation af Konung WALDEMARS Bref för Wreta kloster.

A. 3. t. 1: 4. H. Dei gratia Episcopus Lincopensis. Vniuersis ad quos presentes littere deueniunt salutem in domino sempiternam. Nouerint uniuersi Nos litteras illustris domini Regis Waldemari conspexisse sub hac forma. U. dei gratia Rex Sweorum &c, Se N:o 378. Actum anno donini M°CCO:LXII°. JIII kąl. maii.

480.

1262 d. 15 Maj.

Viterbo. Påfv. URBANUS IV:s Stadfästelse på Cistercienser-Ordens Nunnekloster förunte privilegier.

A. 1. d. 55. *) VRBANUS episcopus seruus seruorum dej. Dilectis in christo filiabus, Abbatissis & conuentibus, monialium vniuersis Čysterciensis Ordinis. salutem & apostolicam benedictionem. Meritis sacre uestre religionis jnducimur, ut fauoris benignj gratia vos jugiter prosequentes, pacj & tranquillitatj uestre, ne jurgiorum concutiatur procellis in posterum consulamus. Hinc est quod nos uestris supplicationibus jnclinatj, vt privilegiis & jndulgentiis generaliter ordinj uestro ab apostolica sede concessis. in hiis que vobis competunt vtj libere ualeatis, Auctoritate uobis presentium jndulgemus. Nulli ergo &c. nostre concessionis &c. Datum Viterbij. Idus Maij. Pontificatus nostri, anno primo.

481.

*) Efter en vidimation af Frater Bonaventura Dej gratia Encens. Episc, Vicarius quoque capituli

Lingonensis sede vacante & Frater Johannes dictus Abbas Clareuallis d. 27 Sept. 1992, under hvilket Bref Biskopens sigill ännu är qvar, men Abbotens bortfallet.

481.
1262 d. 15 Maj.

Viterbo. Påfv. URBANUS IV:s Bref till Predikare-Ordens Provincial-Prior i Danmark rörande insamlin-, gen af Heliga Landshjelpen.

A. 1. d. 56. URBANUS episcopus seruus seruorum dei. Dilecto filio .. Priori Prouinciali Fratrum Predicatorum in Datia, Salutem & apostolicam benedictionem. Cum tibi super colligenda in certis casibus per te ac alios Fratres tui ordinis quos ad hoc idoneos esse cognoueris pro subsidio terre sancte pecunia, sub certa forma direxerimus scripta nostra, nos ipsius .collectionem pecunie accelerari uolentes, ne illius dilatione, predicte terre subsidium retardetur, discretioni tue per apostolica scripta in uirtute obedientie districte precipiendo mandamus. quatinus mandatum in hac parte apostolicum per te dictosque Fratres quos ad id exequendum ex eadem obedientia teneri uolumus, indulgentia sedis apostolice qua Fratribus tui ordinis dicitur. esse concessum. ne pecuniam colligere, uel quoquo modo se de ipsa intromittere aliquatenus teneatur. et qualibet alia sedis eiusdem indulgentia per quam idem succursus impediri ualeat, seu protelari nequaquam obstante celeriter sollicite ac efficaciter exequaris. Datum Viterbij Jdus Maij. Pontificatus nostrj Anno Primo,

Blybullan hänger i segelgarnssnöre.

482.
1262 d. 25 Aug.

Stockholm. PailIP Elofssons gåfvobref på ett torp under Gimmersta till Saba kloster, för sin der be: grafna son PETER,

A. 3. b. 2: 2. *) i Nouerint uniuersi presentes inspectores quod ego philippus eleui per presentes recognosco me dedisse unum oppidum dictum thorp de possessione gimberstum que jacet ad orientalem plagam ecclesie julutta" juxta montem & in occidentali parte montis cum omnibus & singulis adiacenciis propius siue remocius videlicet agris pratis siluis pascuis & aliis adiacenciis monasterio saba in donacionem perpetuam pro anima filij mei petri qui nunc ibi iacet tumulatus cuius animą requiescat in pace perpetua est enim prefata donacio facta rata cum consensu propincorum meorum coram t.....s optulisse nullam in posterum vim seu auctoritatem habituri qui heredes mei fuerunt , . , alii dictam donacionem rite factam ambiciosius reuocandi si

*) Efter en af Eric Nilsson, Carl Knutsson och Knut Bengtsson år 1385 vidimerad afskrift.

Sv. Diplom.

52

« السابقةمتابعة »