صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

485.

1263 d. 9 Apr.

Framestad.

BIRGER JARLS Bref rörande det af framl. BENGT SIGTRYGGSSON till Minoriterklostret i Skara skänkta godset Bjelhem att, derest CARL INGEBORGSSON ej inom 14 dagar efter Michaelis detsamma återlöste, skulle det tillhöra klostret.

A. 3. z. 1: 3.

B. dei gracia Dux Sueorum Vniuersis ad quorum quorum noticiam presens scriptum peruenerit, Salutem in omnium saluatore. Quia bone memorie benedictus sigtragi filius predium in Belleym quod iusto titulo possedit, dilectis nobis fratribus minoribus de domo Scarensi adhuc uiuens pro anima sua contulit. & iidem fratres Domino karolo Jngiburgis filio id ipsum redimendum spoponderunt, volumus & presentibus declaramus quod si dictus karulus illud quindena post diem sancti michaelis non redemerit, memorati fratres illud distrahendi ubicunque locorum uoluerint liberam habeant facultatem. Ad maioris autem firmitatis indicium filii nostri Waldemari Regis sigillo. & nostro presens scriptum fecimus communiri. Datum apud framestade. Anno domini M°.CC.LXIII°. V°. Jdus aprilis.

På frånsidan: Super Bielhem.

[ocr errors]

Begge sigillen äro skadade,

486.

1263 d. 1 Oct.

Rom.

Påfv, URBANUS IV:s öppna Bref med förordande för Biskopen (ULF) i Skara i anledning af dess uppdrag rörande Heliga landets angelägenheter.

F. 1: 266, An. 2. Ep. 75.

(Urbanus &c.) Vniversis Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis &c. ad quos littere iste pervenerint.

Commendatitia pro eodem episcopo Scarensi.

Cum negotium Terre Sancte &c. Datum apud Vrbem Veterem Kalend. Octobris Anno Tertio.

487.

1263 d. 4 Oct.

Rom.

Påfv. URBANUS IV:s Uppdrag till Biskopen (ULF) i Skara att genom predikningar förmå Svenskar deltaga i korståget till Heliga landets försvar, med löfte om fullkomlig syndaförlåtelse för dem, som det antogo, och tillstånd att för sådana uppmaningar samla folk när och hvar bäst syntes samt, att tilldela dem, som vid dessa möten samlades, 100 dagars aflat. F. 1: 262. An. 3. Ep. 69.

Urbanus IV. prædicationem Crucis per Regnum Svetie Episcopo Scarensi committit, atque indulgentias concedit.

Urbanus &c. Venerabili Fratri.

Episcopo Scarensi Salutem &c.

De predicatione Crucis pro subsidio Terræ Sanctæ.

De summis Celorum Dominus terram sue Nativitatis, et passionis aspiciens, dum per singulos dies in illa variis provocatur iniuriis, nec exurgit populus, quem ipse redemit ad vindicandum Crucis obprobrium ex eo precipue non immerito addi ad dolorem suorum vulnerum reputat, quod locus ille Sanctissimus, in quo ipsum Celi Regem Virgo puerpera genuit continue vexationis lassatur angustiis, et successivis dissidiis laceratur, nunc in illum Sarracenica furente sevitia, nunc in eundem furoris immanitate tartarici sexui, vel etati parcere nescia seviente. Ad hoc enim precipue filiorum lucis intentio tendere, circa id debent eorum assidue revolvi Precordia, ac sollicitudo versari, ut illius terre, quam in hereditatem sibi Dei filius preelegit abhominationes expiare conentur, et potenti manu resistere polluentibus ipsam filiis tenebrarum. Hec profecto dissimulari non debent, vel obtusis auribus preteriri, ne Redemptor noster cuncta previdens falli nescius ingratitudinis vitio redemptos laborare comperiens ab eis faciem iratus avertat, eosque velut indignos paterna gratia derelinquat. Non sint igitur filii devotionis immemores, quod ipse Christus in terra illa in forma servi carnem nostre mortalitatis indutus crucis non metuit subire tormentum, ut mortem nostram moriendo destrueret, et vitam resurgendo fidelibus repararet. Quesumus diligenter attendant qualiter illa miserabilis regio depressa iacet diris angustiata flagellis, quodque in eam pestis tartarica supervenit, cuius tanto potius nimirum futuri vicinique formidant incursus, quanto gravius ille sevus, et dampnabilis Tartarorum populus terram, quam sue subicit servituti, intolerabilibus exactionibus opprimens, sic illius incolas torquetur immaniter, et affligit, quod degentes sub eorum tyrampnide libentius metas mortis eligerent, quam sic vivendo tanta subire genera tormentorum. Exurgant itaque fidei zelatores ad defensionem dicte Regionis eiusdem Redemptoris martyrio consecute, nec ad id tepescant eorum animi, sed ferventibus desideriis accendantur. Hoc enim ipse Dei filius inter cetera sollicitudinis humane servitia gratissimum reputat, et ob id illa rependit premia, que principaliter affectare debemus, et petere, dum in valle positi presentis miserie indulta nobis excurrimus tempora servitutis. Cum igitur de te, quem habere credimus timorem Domini, et amorem, quique multiplicibus donis virtutum preditus laudabiliter scis, et vales proficere, ubi labores impendis, magnam in Domino fiduciam habeamus, sperantes, ut in prosecutione presentis negotii constanter militans, illud efficacibus studiis, et plenis debeas affectibus promovere, fraternitatem tuam rogamus, et hortamur attente in remissionem tibi peccaminum iniungentes, quatenus huiusmodi predicte terre statum Christi fidelibus in Regno Suetie per te vel per alium, seu alios

1

Ecclesiarum Prelatos, et Clericos religiosos, et Seculares cuiuscunque dignitatis, vel ordinis fuerint, quos ad hoc ydoneos esse cognoveris diligenter exponens, eisque proponens sollicite verbum Crucis, ipsos juxta datam tibi a Domino gratiam intentis inducas monitis, et sedulis predicationibus exhorteris, ut cogitantes prudenter quantum nunc indigeat ipsorum prefata terra succursu ad subventionem eius promptis intendant, animis, et viribus totis exurgant, crucisque suscepto signaculo illuc spiritualibus armis, et materialibus premiuniti, de divina quoque sperantes potentia cum festinatione cedant, et ut circa id eo libentius et animosius intendant, quo exinde dona spiritualia temporalibus procul dubio preferenda perceperint potiora. Nos de omnipotentis Dei misericordia &c., et illa quam nobis Deus licet indignis ligandi &c. contulit potestate, omnibus &c. plenam suorum peccaminum veniam indulgemus. &c. &c. Vt autem commissum tibi huiusmodi ministerium facilius, et utilius exequi valeas tibi et predictis, quos in hoc cooperatores elegeris convocandi ob id quotiescunque, et ubicumque videris expedire Cleros, et populos locorum, in quibus te vel ipsos proponere contigerit Verbum Crucis, ut processionaliter cum devotione conveniant, et predicationibus vestris intersint. Cleros eosdem ad id si necesse fuerit per censuram &c. compellendi, ac pro eisdem predicationibus ferias, prout expedire videris indicendi, concedendi quoque omnibus vere penitentibus et confessis, qui ad easdem convocationes, et predicationes vestras accesserint centum dierum indulgentiam plenam concedimus auctoritate presentium potestatem. Non obstantibus si aliquibus cuiuscumque ordinis, vel dignitatis existant, quod interdici &c., et quibuslibet indulgentiis, &c. Taliter igitur tu et alii, quibus huiusmodi predicationis officium duxeris committendum mandatum apostolicum super hoc exequi procuretis, quod palmam glorie, que bellum Dei gerentibus in retributionem ab ipso impenditur vestra devotio consequi mereatur. Datum apud Vrbem Veterem IIII. Non. Octobris Anno Tertio.

488.

1263 d. 4 Oct.

Rom.

Påfv. URBANUS IV:s Befallning till Biskopen i Skara att upptaga 100:dedelen af alla andeligas inkomster inom Sverige, hvilken blifvit på 5 års tid anslagen till Heliga landets hjelp, m. m. F. 1: 266. An. 3. Ep. 71.

Urbanus &c. Eidem.

Vt centesimam omnium Ecclesiasticorum proventuum Regni Svetiæ pro subsidio Terre sanctæ ad quinquennium concessam colligat, & assignet. &c. Crucesignatorum vota pro dicte Terræ sanctæ succursu adimpleri faciat, tollat abusus in colligendis elemosinis, et præsto sit prædicationi Crucis, pro qua ei privilegia, et indulgentias concedit. Inter occupationes multiplices &c. Datum ut supra.

489.

1263 d. 23 Oct.

Rom.

Påfv. URBANUS IV:s Bref till Biskopen i Skara med försäkran att korsfarare ej skola i rättegångar kallas utom det stift, i hvilket de hafva sina gods.

F. 1: 268. An. 3. Ep. 73.

Urbanus IV. dat litteras apostolicas Episcopo Scarensi Ne Crucesignati Svetiæ extra Dioecesi trahi possint ad Judicium sine expressa huiusce Privilegii derogatione.

Vrbanus &c. Venerabili Fratri . . . Episcopo Scarensi Salutem &c.

Volentes omnes Crucesignatos, et Crucesignandos in Svetia pro subsidio Terre Sancte singularis Privilegii prerogativa gaudere, Crucesignatis, et Crucesignandis huiusmodi, ut per litteras apostolice Sedis, vel Legatorum eius impetratas hactenus, quarum non sit auctoritate processum, et impetrandas in posterum, nisi dicte Sedis littere impetrande plenam, et expressam fecerint de presentibus mentionem extra Dioceses, in quibus ipsi, et eorum bona consistunt in causam inibi, vel ad iudicium evocari non possint, dummodo parati sint coram eorum Ordinariis de se querelantibus exhibere justitie complementum auctoritate presentium indulgemus. Nulli ergo &c. nostre concessionis &c. Si quis autem &c. Dat, apud Vrbem Veterem X°. Kalend. Novembris Anno Tertio.

490.

1263 d. 23 Oct.

Rom.

Påfv. URBANUS IV:s Bref till ärke-Biskopar, Biskopar och andra kyrkans Prelater i Sverige med befallning att bistå Biskopen i Skara, i förutnämde uppdrag.

(Urbanus &c.) Archiepiscopis et Episcopis ac
latis per Svetiam constitutis, ut supradicto
dicationis officium assistant.

F. 1: : 266. An. 3. Ep. 74.

ceteris Ecclesiarum PreEpiscopo in Crucis pre

Terram Sanctam &c. (jemf: följande N:o 491 ). Dat. apud Vrbem Veterem X°. Kal. Novembris Anno Tertio.

491.

1263 d. 13

13 Nov.

Rom.

Påfv. URBANUS IV:s Förordande hos Svenska presterskapet för Biskopen (ULF) i Skara, om hans erhållna uppdrag rörande Heliga landets angelägenheter.

F. 1: 270. An. 3. Ep. 74.

Litteræ Vrbani IV. Clero per Svetiam constituto directæ pro negotio
Terræ Sanctæ commisso Episcopo Scarensi.

Vrbanus &c. Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis, et Episcopis, ac ceteris Ecclesiarum Prelatis per Svetiam constitutis Salutem &c.

Terram Sanctam, quam Vnigenitus Dei filius Dominus Ihesus Christus in proprium sibi patrimonium, et hereditatem elegit conspicientes feritate diversorum infidelium immaniter lacerari, vias et modos desideranter exquirimus, quibus eidem terre possint oportuna presidia nostro ministerio provenire. Quare de Venerabili Fratre nostro . . Episcopo Scarensi quem Dei timorem habere credimus, et amorem, quique multiplicibus donis virtufum preditus utiliter scit, et valet ubi labores impendit plenam in Domino fiduciam obtinentes, predicationem Crucis pro dicte terre subsidio in Svetia sibi per nostras litteras sub certa forma duximus committendam, cupientes ut negotium ipsum in manibus eius eo plenius divina clementia faciente proficiat quo magis insidet cordi nostro, et quo maiorem necessitatem ad presens eidem terre novimus imminere. Ideoque Vniversitatem vestram rogamus, et hortamur attente vobis nihilominus in remissionem peccaminum iniungentes, quatenus prefato Episcopo, et aliis, quos in hoc ipse cooperatores elegerit circa ipsius negotii prosecutionem ferventer assistere studeatis, habentes ipsum Episcopum immo potius nos in ipso tanquam nobis intimum in eiusdem prosecutione negotii favorabiliter in Domino commendatum. Ita quod devotionem vestram commendare cum gratiarum actionibus merito valeamus, ac nihilominus exinde divine retributionis vobis proveniat incrementum. Dat. apud Vrbem Veterem Idibus Novembris Anno Tertio.

492.

1264.

Husaby Trögd.

Konung WALDEMARS och BIRGER JARLS stadfästelse på Kon. ERIK KNUTSSONS Och JOHAN I:s Bref öfver gränserna för en Skoklosters tillhörighet i Småland; hvarjemte klostrets gods tages i Kongl. Beskydd.

D. a. 7: 453. *)

Universis Christi fidelibus præsentes litteras audituris vel visuris W. D. G. Rex Svethiæ, nec non et pater suus B. eadem gratia Dux ejusdem Regni salutem in filio virginis benedicto. Brevis vita mortalium res utiliter gestas ad posterorum notitiam non extendit, nisi presentium providentia procuretur, ut scriptura superstite fiat annosum, quod mors vel oblivio longinquitate temporis poterant abolere. Notum igitur facimus universis, tam præ

*) Derstädes med anmärkningen: "collat. med Orig. Permbrefvet," det ÖRNHJELM för sin egenhändiga afskrift begagnat, men hvilket sedermera lärer gått förloradt, helst PERINGSKJÖLD för sin afskrift, i E. 6: 28, ej haft annat till grund än en sednare tids copia i en bok med sign. g. p. 75, 83. v. och 93.

« السابقةمتابعة »