صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

prolem, quam Christo sponsa eius Ecclesia generavit eidem incolumem conservare, ut et ipsa de sua fecunditate in Domino glorietur. Sane licet nos, qui ad gerendam universe terre, ubi nomen Domini invocatur generalem curam super gentes, et Regna sumus juxta Jeremie vaticinium, quanquam immeriti a Domino constituti inter omnia desiderabilia cordis nostri animarum salutem, libertatis ecclesiastice incrementum, pacis commodum et quietis bonum in cunctis locis fidelium potissime cupientes sedula vigilemus solertia, et quod possumus vigilantie studium apponamus, ut possint hec laudabiliter summotis impedimentis quibuslibet juxta nostri desiderii plenitudinem, auctore Domino provenire; tamen ut in Regno Svetie animarum profectus, libertas ecclesiastica, pax et tranquillitas proveniant, et serventur, eo ardentius affectamus, quo specialius tanquam Christianissimum, et Deo, ac pro eius reverentia Ecclesie Romane devotum, diligimus Regnum ipsum. Vt igitur idem Regnum eo amplius in Dei, et Ecclesie Romane devotione proficiat, quo Nos magis vigiles circa statum eius salubrem pacificum, et tranquillum cognoverit, et se specialius per Legati Sedis apostolice de latere nostro missi presentiam senserit confoveri, ecce te magnum, et honorabile membrum Ecclesie virum utique religione conspicuum morum honestate decorum, litterarum scientia preditum, et prudentia circumspectum, quem inter ceteros Fratres nostros admodum carum habemus pro tuorum exigentia meritorum in predictum Regnum, commisso in eo tibi plene legationis officio, de predictorum Fratrum consilio providimus destinandum, ut cum in hac hora diei undecima cultores simus in vinea Domini constituti, vice nostra ut diligens cultor evellas, et destruas, dissipes, ac disperdas, edifices, et plantes prout queque tibi Dominus ministrabit. De te utique, cum tibi assit puritas conscientie, et presto sit iudicium rationis malitiam, odias, et innocentiam tuearis, speramus firmiter, quod recta regens, et dirigens indirecta aspera convertes in plana. Quocirca discretionem tuam rogamus, et hortamur attente in remissionem tibi peccaminum iniungentes, quatinus commissum tibi huiusmodi legationis officium in Dei et nostro ylariter suscipiens nomine, illud ita solerter secundum tibi a Deo datam prudentiam exequi studeas, quod exinde divinam gratiam, et gloriam merearis, et nos fidelem, et utilem destinasse Vicarium, et Legationis tue Clerus, et populus Salutis, et pacis suscepisse Angelum in Domino gloriemur. Dat. Perusii VI. Idus. Junij Pontificatus nostri Anno Primo.

504.

1265 d. 12 Jun.

Perugia.

Påfv. CLEMENS IV:s Förordande för Legaten, Card. GUIDO hos Konungen i Sverige.
F. 1: 306. An. 1. Ep. 94.

[ocr errors]

Clemens &c. Carissimo in Christo filio Regi Svetie Illustri. Salutem &c.

Summi Regis magisterio &c. ut supra usque reverentia, et honore in omnibus sibi favorabilem, et benivolum, prout idem petierit, et Regia circumspectio per se viderit oportunum grata promptitudine te impendas, ita quod exinde Regis Regum gratiam et apostolicam benedictionem uberius merearis, nosque in tuis, et dicti Regni simus utilitatibus merito promptiores. Dat. Perusii 2:do Idus Junii Anno Primo.

505.

1265 d. Jun.
r

Perugia.

Påfv. CLEMENS IV:s Skrifvelse till Sveriges m. fl. orters Presterskap i samma ämne.
F. 1: 302. An, 1. Ep. 94.

Clemens &c. Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis et Episcopis, ac
dilectis filiis Abbatibus, Prioribus, Decanis, Prepositis, Archipres-
biteris, et aliis Ecclesiarum Prelatis, nec non et Capitulis, Conven-
tibus, Collegiis, aliisque personis ecclesiasticis Secularibus, et Regu-
laribus tam exemptis, quam non exemptis in Regno Svetie constitu-
tis Salutem &c.

Summi Regis magisterio eruditi &c. ut supra usque Regnum ipsum. Vt igitur idem Regnum eo amplius in Dei, et Ecclesie Romane devotione proficiat, quo nos magis vigiles circa statum eius salubrem pacificum et tranquillum cognoverit, et se specialius per Legati Sedis Apostolice de latere nostro missi presentiam senserit confoveri, ecce propter hoc magnum, et honorabile membrum, ecce dilectum filium nostrum Guidonem tituli Sancti Laurentii in Lucina Presbiterum, Cardinalem virum utique religione conspicuum, morum honestate decorum, litterarum scientia preditum, et prudentia circumspectum, quem inter ceteros Fratres nostros admodum carum habemus pro suorum exigentia meritorum in predictum Regnum commisso sibi tam in eo, et Danie Regno, quam in Bremensi, Magdeburgensi, Saltzburgensi, et Gneznensi Provinciis plene legationis officio pro discordiarum sedatione quarumlibet, statu dicti Regni salubri tranquillo, et pacifico procurando, de predictorum Fratrum consilio providimus distinandum &c, us

[ocr errors]

que in plana verbis competenter mutatis. Porro licet Salvatoris exemplo, quod uni ex minimis nostri fit, nobis fieri reputemus, quia tamen illos volumus propensius honorari, qui per se honorabiles in parte sollicitudinis honorant in nobis plenitudinem potestatis. Vniversitatem vestram rogamus, monemus, et hortamur attente mandantes, quatenus eum apostolice Sedis Legatum tanquam personam nostram, vel potius Nos in eo recipientes cum debita reverentia, et honore ipsius monitis, et mandatis plenarie, ac humiliter intendere procuretis, ita quod idem ad gloriam Dei, et animarum profectum iniunctum sibi ministerium exequi valeat indefesse, nosque devotionem vestram possimus exinde merito commendare. Alioquin sententiam, quam idem tulerit in rebelles, ratam habebimus, et faciemus auctore Domino usque ad satisfactionem condignam, non obstante aliquo privilegio, vel indulgentia cuiuscumque tenoris existat dignitati personis secularibus, vel regularibus cuiusvis honoris, vel ordinis ab apostolica Sede concesso, seu concessa, de quo, vel qua plenam et expressam de verbo ad verbum in nostris litteris mentionem fieri oporteat, appellatione postposita inviolabiliter observari. Dat. Perusii 2:do Idus Junii Anno Primo.

In eodem modo Nobilibus Viris Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Baronibus, et Vniversis Christi fidelibus in Dacie, ac Svetie Regnis, nec non et Bremensi, Magdeburgensi, Saltzburgensi et Gneznensi Provinciis constitutis.

506.

1265 d. 15 Jun.

Perugia.

Påfv. CLEMENS IV:s tillstånd för Predikare-Orden att i sina stift och städer i vissa fall skrifta och predika.

A. 1. d: 60. *)

CLEMENS &c. Magistro & fratribus ordinis predicatorum Salutem &c. Exigentibus vestre deuocionis meritis, votis vestris libenter anuimus, & peticiones vestras quantum cum deo possumus fauorabiliter exaudimus, Ex parte siquidem vestra fuit propositum coram nobis, quod licet a nonnullis, patriarchis, archiepiscopis, Episcopis, & aliis ecclesiarum prelatis audiendi confessiones subditorum suorum, Nec non predicandi, & aliqua vota in alia pietatis opera cómmutandi in suis ciuitatibus, & dyocesibus, vobis licencia sit concessa, Quia tamen eisdem prelatis decedentibus vtj licencia huiusmodi, ecclesiis sic vacantibus dubitatis, nobis humiliter supplicastis, vt prouidere vobis, super hoc paterna diligencia curaremus. Vestris jgitur supplicacionibus inclinatj Presencium vobis auctoritate concedimus, vt in huiusmodi casu possitis vtj

*) Efter en af Dom-Capitlet i Upsala år 1309 gjord afskrift.

tam diu libere predicta licencia, donec viduatis Ecclesiis prouisum fuerit de pastore, Nulli ergo &c. nostre concessionis &c. Datum Perusij. XVII°. kal. julij, Pontificatus nostri anno primo.

507.

1265 d. 11 Oct.

I I

Perugia.

Påfv. CLEMENS IV:s Bref på 100 dagars aflat för dem, som besöka Predikare-Ordens kyrkor på bestämda högtidsdagar. A. 1. d. 61. *)

CLEMENS &c. eisdem. Loca sanctorum omnium &c. se N:o 384. Cupientes igitur ut ecclesie Locorum uestrorum congruis honoribus frequententur. Omnibus uere penitentibus & confessis qui ecclesias ipsas jn dedicacionibus ipsarum & anniuersario dedicacionum earum die. ac usque ad octo dies sequentes. nec non jn beate Marie virginis. sanctorum. Dominici confessoris. & Petri Martiris. ac eciam aliorum sanctorum ja quorum honore altaria maiora jn ecclesiis ipsis sunt constructa festiuitatibus. causa deuocionis venerabiliter uisitarint. de omnipotentis dei misericordia. & beatorum Petri & Pauli apostolorum eius auctoritate confisi. Centum dies de jniunctis sibi penitenciis. annis singulis misericorditer relaxamus. Datum Perusij. V°. Jdus Octobris, Pontificatus nostri anno Primo.

508.

1265 d. 14 Oct.

Perugia.

Påfv. CLEMENS IV:s Bref till Biskopen i Linköping om tillstånd för personer som blifvit uteslutne från Guds församlings gemenskap, att på Linköpings Domkyrko-Patroners dag derstädes Gudstjensten bivista.

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

CLEMENS episcopus seruus seruorum dei venerabili fratri episcopo lincopensi salutem &c. alldeles lika med föregående N:o 477 ända till Datum Perusij II jdus Octobris Pontificatus nostri anno primo.

509.

་་་་་

1266 d. 30 Apr.

Roskild.

Konung ERIKS i Danmark betyg att Kanik GUDMUND å sin moders vägnar gifvit sköte på en gård invid Predikare-Brödernas kyrkogård i Lund till Domkyrkan derstädes.

A. 5. a. 1: 2.

E. dei gracia danorum sclauorumque Rex omnibus presens scriptum cernentibus salutem jn domino. Constare pro certo uolumus presentes litte

*) Efter en af Bisk. N. i Wiborg år 1266 gjord afskrift; jemf. not. vid följ. N:o 510.

ras inspecturis quod Dominus Guthmundus lundensis canonicus ex parte Domine lucie matris sue curíam quandam iuxta fratrum predicatorum lundensium cimiterium sitam quam ipsa domina fratribus ipsis exceptis domibus contulit jn presentia nostra et karissime matris nostre Domine Regine pluribus presentibus lundis scotauit. jn cujus rej testimonium & munimen sigillum nostrum presentibus duximus apponendum districte prohibentes ne quis dictos fratres quos ut dej famulos fouere uolumus et tenemur quo de memorata curia minus libere disponere ualeant jmpediat aut molestet specialiter post decessum domine supradicte. Datum Roskild Anno dominj Mo.CC.LX VIo. pridie kalendas maij. presentibus dominis Nicholao dapifero. & Matheo quondam dapifero jn ecelessia sanctj Dionisij.

Sigillet bortfallet.

510.

1266 d. 8 Jun.

Lund.

Påfl. Legaten, Cardin. GUIDOs Bref till Predikare-Bröderna i Sverige och Danmark på 40 dagars aflat för de botfärdige, som på flere uppräknade högtidsdagar besökte deras kyrkor. D. b. 1: 435. *)

Fr. GUIDO miseratione divina tt. sancti Laurentii in Lucina Presbyter Cardinalis Apostolica Sedis Legatus, discretis in Christo filiis fratribus ordinis prædicatorum in regno Daciæ et Svethiæ salutem in Jesu Christo. Licet &c. sȧsom N:o 435 till aptiores. Ut igitur ecclesiæ vestræ congruis frequententur honoribus, omnibus vere contritis et confessis, qui easdem ecclesias in singulis festivitatibus B. Mariæ virginis, et B. Mariæ Magdalenæ, et in festivitatibus B. Katerinæ, dedicationis ac beatorum confessorum Augustini Episcopi et Dominici, ac beati Petri Martyris ac Sanctorum in quorum honore ecclesiæ vestræ sunt constructæ sive construuntur, nec non et in secunda die nativitatis Domini, Pascha et Pentecostes, ac per earundem festivitatum octavas cum reverentia et honore visitaverint, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi 40 dies de injunctis sibi pœnitentiis annis singulis misericorditer relaxamus. Datum Lundis 6 Idus Junii Pontificatus Domini Clementis Papæ 4:ti A:0 2:do.

*) Der efter Orig. Perme Copian, vidimerad af N. D. G. Vibergensis Episcopus, illustris regis Dacia Cancellarius; Dat. Vibergis Anno Domini MCCLXVI.

« السابقةمتابعة »