صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

hujus beneficii plenam recipere mercedem a Domino mereantur, quoniam omnia quæ proficua Ecclesiæ probantur existere, & divinis non impugnant præceptionibus efficienda & præbenda omnipotentis Dei auctoritate, & beatorum apostolorum Petri & Pauli, esse non dubitamus. Et hoc nostro decreto decernimus secundum prænominati bonæ memoriæ Nicolai Papæ sanctionem, & reverendissimi regis Ludovici votum ipsas prædictas dioceses Hammaburgensem scilicet & Bremensem non deinceps duas, sed unam esse & vocari. Legationem quoque & archiepiscopalem potestatem in omnia regna Septentrionalia Danorum scilicet, Suenorum, Norvenorum, Islandicorum, & omnium insularum his regnis adjacentium tibi & omnibus successoribus tuis perpetuo tenenda concedimus. Omnem quoque adversantem vel contradicentem, atque piis nostris studiis, quolibet modo insidiantem, anathematis mucrone percutimus, perpetuæque ultionis reum, diabolica sorte damnamus, ut culmen apostolicum more prædecessorum nostrorum, causaque Dei pro affectu zelantes ab aduersis hinc inde partibus muniamus. Auctoritate ergo apostolica & censura, sub divini judicii obtestatione & anathematis interdictu statuimus, & nulla persona magna vel parva cujuscunque ordinis, aut dignitatis sit, omnia quæ a nobis vel prædecessoribus nostris Ecclesiæ tuæ & tibi concessa sunt violet. Quicunque autem mutaverit, vel in aliquo violare præsumserit, nisi resipuerit, auctoritate Dei, & beati Petri & nostra qui ejus fungimur vicariatione, perpetui anathematis vinculo sit innodatus. Qui vero custos & observator existerit benedictionis gratiam & cœlestis retributionis a justo judice Domino nostro consequi mereatur. Data IIII. Nonas Februarii, Indictione V. per manum Hildebrandi Cancellarii Sancti Petri atque abbatis S. Pauli.

[blocks in formation]

Påfv. GREGORIUS VII:s Skrifvelse till Konungen i Sverige med betygande af sin tillfredsställelse öfver Svenska folkets omvändelse, och uppmaning att sända en Biskop eller skicklig Klerk till Rom, hvilken kunde lemna underrättelse om Svenska bruken, och i stället blifva underrättad om Apostoliska stolens stadganden, jemte förmaning att styra Riket med rättvisa. m. in.

K. a. 26: 439.

Epistola XI. Gregorii Papæ VII. ad Regem Sueciæ. 1)
GREGORIUS Episcopus servus servorum Dei I.... glorioso Sueonum

regi salutem et apostolicam benedictionem. 2)

Quoniam regni tui terram quosdam sacri verbi ministros fuisse ingressos audiuimus, nouerit excellentia tua nos in Domino multum lætari. Dein

1) Denna öfverskrift saknas hos andra. 2) Saknas i K. c. 154. GREGORIUS VII N. glorioso Sueonum regi. K. g. 25.

Deinceps quoque de salutis vestræ reparatione plurimum spei indubitanter habere. Gallicana siquidem ecclesia non vos alienis documentis instruxit, sed quod de thesauris matris suæ sanctæ Romanæ ecclesiæ accepit salubri vobis eruditione contradidit. Quapropter, vt Christianæ religionis et doctrinæ gratiam obtineatis vberiorem, volumus celsitudinem tuam aliquem episcopum, vel idoneum clericum, ad apostolicam sedem dirigere, qui et terræ vestræ habitudines gentisque mores nobis suggerere, et apostolica mandata de cunctis pleniter instructus ad vos certius queat referre. Interim vero monemus, vt prudentia tua commissum sibi regnum in concordiæ iustitiæque custodia dirigat atque disponat, ac ita circa subiectos pacis iura et æquitatis districtionem 1) seruare inter cetera virtutum studia satagat, quatenus per temporalis regiminis solicitudinem mereatur æterni percipere securitatem, et cum iustis vocem totius iucunditatis plenam in extremo examine digne possit audire: Venite benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Data quarto 2) Nonas Octobris.

25.

1080.

Rom.

Påfv. GREGORIUS VII:s Skrifvelse till Konungarne INGE och HALSTAN med betygande af sin tillfredsställelse öfver den genom Bisk. RODULVARD erhållna underrättelsen om Svenska folkets omvändelse, tillika med uppmaning att söka det eviga goda, bibehålla fred, älska, ära och lyda Klerker och Biskopar, gifva tionde och ofta sända Klerker till Rom, och dertill välja sådana personer, som voro skicklige både att underrätta sig om Romerska kyrkans bruk och att sedermera derom upplysa sina landsmän.

GREGORIUS VII Visigothorum Regibus I & VII 3).

K. g. 25.

Frater noster R. Episcopus vester, ad Apostolorum limina veniens, suggessit nobis de noua gentis vestræ conuersione, scilicet qualiter relicto gentilitatis errore ad Christianæ fidei veritatem peruenerit. Vnde plurimum in Domino lætati, miseratori omnium intimo corde gratias agimus, qui mentes vestras lumine suo visitare, et de tenebris ad lucem, de morte ad vitam, dignatus est vos æterna sua benignitate reducere. Simul etiam ipsius ineffabilem misericordiam deprecati sumus, assidueque postulare optamus, vt vos tam fidei gratia, quam, bonorum operum fructibus, et in hac vita vigere, et in futura sanctorum cætibus faciat annumerari. Proinde charissimi filii, auctoritate S. R. E. vice beatorum Apostolorum Petri, et Pauli, nobis (licet indignis) concessa, vos admonemus, vt hujus fugitiuæ vitæ incertitudinem, ac temporalium rerum, et gaudiorum instabilitatem perpendentes, contem

1) Discretionem K. g. 25. 2) III a. st. 3) Gregorius Papa VII Gothorum gloriosis Regibus Let A. ac populis salutem & Apostolicam benedictionem. K. c. 154 Gregorius Episcopus, servus servorum Dei dilectis filiis I. & Hal. aut Al. gloriosis Visigothorum Regibus salutem & apostolicam benedictionem K. d. 331.

Sv. Dipl.

6

nere, et ad illa, quæ sine fine mansura sunt, quæque humani sensus, ac desiderii angustias amplitudine sua excedunt, memineritis aciem mentis semper extendere: concordiam, et dilectionem studeatis ad inuicem indeficienter habere: Ecclesiis honorem: pauperibus, et afflictis compassionem: Sacerdotibus, præcipueque Episcopis, reuerentiam, ac obedientiam, quasi patribus procuretis impendere: nec non et decimas, quæ ad vsum tam ipsorum, quam Ecclesiarum, et pauperum proficiant dare, totique regno indicare. Quod quidem nulli debet graue videri, pro meliori parte, videlicet semper victura anima, quamque decimam Deo offere, cum pro morituro corpore plurimæ gentes coniugibus suis tertiam rerum legibus compellantur exoluere. Præterea ad hoc summis animi viribus enitimini, vt qui velut in fine orbis, ita et seculorum, ad laborandum in vineam introistis Dominicam, inter primos remunerandi, eundem denarium horæ vndecimæ operatores percipere debeatis. Agite etiam, vt quemadmodum de præcessoris vestri laudabili fama valde sumus gauisi, ita quoque studiorum, probitatumque vestrarum opinio nos de se (sicut optamus) lætificet. Quia vero nouiter ad Christum conuersos, nondum Christianæ fidei, et religionis doctrinam sufficienter vos sumpsisse putamus, volumus, vt frequenter ad hanc sedem Clericos vestros mittatis, talesque personas prouideatis ad nos destinare, quæ et S. Ro. Ecclesiæ moribus plenius instrui, et instructæ valeant ad vos docte, et salubriter, quæ sunt agenda, referre. Datum Romæ &c.

26.

1085 d. 21 Maj.

Lund.

Konung KNUT den Heliges i Danmark gåfvobref på åtskilliga gods till den ännu ej färdigbyggda S:t Laurentii Kyrkan i Lund.

B. 1: 13.

Fundacio et dotacio Ecclesie Lundensis. per sanctum kanutum regem & martirem 1).

In nomine Sancte et indiuidue trinitatis. patris et filii et spiritus sancti Notum omnibus in christo fidelibus esse cupimus Qualiter ego Cnuto. quartus magni regis filius. post susceptum paterne hereditatis regnum. ecclesiam sancti laurencii que sita est in 2) lunde licet nondum perfectam. dotaui. Vt illius agni qui tollit peccata mundi sit perpetim 3) sponsa. sancta sancti immaculata immaculati. digna digni. Desponsale autem huius ecclesie. quod 4) vel quale sit. patefacimus. et sub hiis testibus Ricwaldo 5).

1) Denna öfverskrift saknas i K. c. 1: 1, 2, hvarest detta bref efter en Pergaments Bok i Lund med nedanstående olikheter förekommer. 2) utelemn. 3) perpetua. 4) quid. 5) Ricwalo.

si.

In seuestathum.

suenone. siwardo episcopis. Haquino duce. Presbiteris Arnoldo. theoderico. Heinrico. godescaldo. Stabulariis. Allone. Haquino. petro. suenone. ascero achonis filio. Deo preside. ratum et "ternaliter stabilitum. desideramus Est igitur terra illa quam æpe. filius trbiorn in lunde. pro pace sua emendauit. In vpaccri australi. quatuor ma i et dimidius. In altero vpaceri. totidem mansi. In Heruestadum. octo mansi. In scialshöge 1) duo mansi. In flatoige 2). quinque mansi et dimidius. quem dedit Hacon. regi In Hildeshoge. dimidius. In Hastathum. vnus mansus. Ageri 3). In Wnustadum. vnus mansus 4). In sceftelungum. dimidius mansus. vnus 5) mansus. quem persoluebat pro pace sua. scora. Et dimidius mansus in karlebiu 6). quem dedit idem scora regi pro pace sua. In bruneslef. dimidius. quem soluebat rex a thurgislo 7) filio gunstens. A gothesbo ). In sandby. vnus mansus A seolandi 9). In ramseherathi Öyim ). duo manIn seinherathi"). terby 12). duo mansi. In tunäherathi. winnincgawe 13). duo mansi. In hornsherathi in sculdalef. vnus mansus. In othense. vnus mansus. In smörhem, minore. duo mansi. In liungahereht. byurstincgarythi 14) duo mansi. In jurlundahereht 15) tol lethorp 16). vnus mansus. In scenkilse 17). vnus mansus. In insula amacum. in suntby 18) occidentali. quinque mansi In brunby 19). tres mansi De annuali pecunia que datur pro areis in lummeby 20). tres marce. De eadem pecunia in helsingaburgh ). tres marce. De areis in 2) lunde, viginti marce et vna Si quis prepotens. nobilis vel ignobilis. natus vel non natus. contumaci inflatus audacia. contra sancte religionis propositum. huius pacti Decretum violare studuerit. sit anathema maranatha. sit supplicio deputatus eterno. vbi vermis non moritur. et ignis non extinguitur Fiat mensa eius coram ipso in laqueum. et in retribuciones et in scandalum. Cum hiis 23) qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis. scienciam viarum tuarum nolumus. Quod autem ad regiam pertinet justiciam, ex quacunque causa fiat de prenominata terra. in potestate sit prepositi et ceterorum fratrum. in hoc loco Deo seruiencium. tribus culpis exceptis Si extra pacem positus fuerit 24). emat pacem rege. substanciam illius. tollat prepositus et fratres. Si expedicionem neglexerit. erga regem 5) emendet. Reddarios equos non dent. nisi cum rex ipse venerit, Actum Lundi duodecimo kalendas junii 26). Anno 27 27) incarnacionis dominice 28). octogesimo quinto 29) Indice. VIII Epact. XXIÍ

a

1) Skalshoge. 2) Flatöige. 3) utelemn. 4 Ifrån 3 till 4 utelemn. 5) dimidius. 6) Karlabui. 7) Thurgisla. 8) Aguthisbo. 9) In Selandia 10) Oem. 11) Semaherathi. 12) Tiarby. 13) Winningawe. 14 Broestingary thi. 15) Virlundaherathi. 16) Tollathorp. 17) Scenkilso. 18 Sundby. 19) Brundby, (Brönby öfverskrifvet i B. 1), 20) Lumaby. 21) Helsingborg. 22) saknas. 23) eis. 24 fuerit. quis illud eaenlet & subtantiam ejus tollat &c. 25) ipsos. 20) indictione nona. 27) utelemn. 25) Anno Millesimo tills 29) Det följande utelemn. till orden regni autem Domini Cnuto nis auno quinto &c..

concurr. II Anno regni domini kanuti regis. quinto. predictis presentibus episcopis et confirmantibus Auctore domino nostro iesu christo. qui est benedictus in secula seculorum Amen 1).

In sigillo sancti kanuti regis. huic littere appenso jn vna parte est ymago regis in solio sedentis. sculpta. Cuius ymaginis superscriptio. hec est Presenti regem. signo cognosce Ĉnutonem. Ex aduersa parte est ymago quasi ducis vel equitis sculpta. Cuius superscriptio est Hic natum regis magni. sub nomine cernis.

27.

1106.

Ärke-Bisk. ANSHELMS Bref till ärke-Bisk ASCER i Lund.

Canterbury.

K. c. 1556.

ANSELMUS Archiepiscopus Cantuariæ reverendo Laudis ) Ecclesiæ Archiepiscopo Atsero salutem & veram amicitiam in Christo. Quod me rogastis de Domino Albrico Cardinali Romanæ Ecclesiæ libenter feci, cum propter honorem Romanæ Ecclesiæ, tum propter amorem vestrum, pro quo libenter facere volo si quid quod placeat sanctitati vestræ intellexero. Gratias agimus Deo, qui in regno Danorum vestram religiosam 3) ad archiepiscopatum sullimavit. Confidimus enim quia, gratia Dei cooperante, ea quæ corrigenda sunt corrigetis, & quæ ædificanda ædificabitis, & quæ nutrienda nutrietis. Audivimus namque a præfato Cardinali multa bona de vobis. Vnde istam habemus fiduciam, & oramus ut Deus, qui hoc incepit in vobis, ad bonum effectum vestram semper perducat voluntatem. Rogo sanctitatem vestram quatinus regnum illud vestro sancto studio emundetis ab apostatis, ut nullus alienigena ibi recipiat aliquem ecclesiasticum ordinem: quia illi qui ab Episcopis suis repelluntur, illuc pergunt, & execrabiliter 4 ad diversos ordines sacrantur. Valete, & orate pro me. (Datæ Cantuariæ MCVI 5).

28.

1133 d. 7
Jan.

Lund.

ärke-Bisk. ASCERS Bref rörande de vid invigningen af Krafts-Kyrkan i Lund d. 30 Juni 1123 till samma Kyrka gifna gods, stiftelsen af några prebenden och anslag af gods till Canikebordet.

B. 1: 119.

Consecracio & dotacio ecclesie cripte Item. Fundacio quarundam prebendarum per dominum ascerum archiepiscopum Et donacio quorundam bonorum ad mensam communem canonicorum per eundem.

1) Det följande saknas. 2) Lundensis. 3) religiositatem anm. K. 525. religiosam prudentiam & prudentem religiositatem, tillägges af andra. G. 5. 4) exitiabiliter. G. 5. 5) Detta sista tillsättes i K. f: 345.

« السابقةمتابعة »