صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

&c. lika med N:0 275 till Cum igitur, sicut ex parte dilectarum nobis in christo. abbatisse. & Monialium Monasterij de Wreton, Cisterciensis ordinis Lincopensis diocesis fuit expositum coram nobis - ipsarum Ecclesiam- & Monasterium reparare inceperint opere sumptuoso propter quod indigent fidelium subuentione condigna. Vniuersitatem uestram- rogamus- monemus - & hortamur- attente- uobis in remissionem peccaminum iniungentes, quatinus - de bonis uobis- a- deo collatis- pias- helemosinas- & grata eis- caritatis subsidia erogetis, ut per subuentionem uestram, dicta possit - Monasterium - et Ecclesia consummarj. & uos, per hec, et alia bona- que domino inspirante feceritis, possitis, ad eterna felicitatis gaudia peruenire. Nos enim de misericordia dei- & auctoritate- nobis- a- domino. papa. concessa- confisi. omnibus uere penitentibus- & confessis qui eis ad hoc manum porrexerint adiutricem, Centum dies de iniuncta ipsis penitentia- misericorditer in domino relaxamus. Presentibus. post consumationem operis minime ualituris. Quas mitti per questuarios strictius - inhibemus. quod si secus fiat- ipsas carere uiribus decernentes. Datum Calmarie. XVI. Kal. Aug. Pontificatus. dominj. Clementis. pape. IIII:ti. anno. Secundo.

520.

Smärre stycken af Sigillet hänga qvar på röda och gula silkestrådar.

[blocks in formation]

Påfl. Legaten, Card. GUIDOS tillstånd för Abboten i Nydala att aflösa sina Munkar ifrån bannlysning.

A. 1. d. 66.

FRater Guido miseratione diuina . tt. Sancti Laurentii in Lucina. presbiter Cardinalis, apostolice sedis Legatus viro religioso. . abbati, Noueuallis, Cisterciensis ordinis, Lincopensis diocesis, salutem in domino. Licet ad hoc fratrum cisterciensis ordinis, pia desudet intentio, ut ab eis in hijs que faciunt, prudenter et prouide procedatur secundum deum, et ordinis honestatem, aliquando tamen, ex conditionis humane fragilitate contingit, quod quidam ex ipsis excedunt in casibus- in- quibus excommunicationis sententiam - et notam irregularitatis incurrunt. Nos itaque predicti ordinis uoto filius, & protectione patronus, ipsius utilitatem, & profectum semper in melius quantum cum deo poterimus intendimus promouere. vnde uobis qua fungimur auctoritate concedimus, ut siqui de Monachis uestris- & conuersis - excesserunt in casibus memoratis, hac uice, cum eisdem dispensare possitis, & absolutionis beneficium impertirj, nisi - adeo grauis fuerit, et enormis excessus, quod merito sint, ad sedem apostolicam destinandi. Datum Calmarie. XVI. Kal. Aug. Pontificatus. dominj. Clementis. pape. III:ti. anno. Secundo.

Detta, så väl som alla föregående denna Cardinals Sigill, är i rödt vax och hänger på rödt och gult silke.

521.

1266 d. 13 Oct.

Lybeck.

Påfl. Legaten, Card. GUIDOS tillstånd för ärke-Biskopen i Upsala och Biskopen i Linköping att efter omständigheterna mildra straffen, som enligt Skenninge stadga blifvit prester ådömde.

[ocr errors]
[ocr errors]

A. 3. b. 1: 1.

Venerabilibus in christo patribus dei gracia. Vbsalensi archiepiscopo et lincopensi episcopo frater Guido Miseracione diuina tt. sancti laurencii in lucina presbiter cardinalis apostolice sedis legatus salutem in domino ihesu christo Olim felicis recordationis dominus Guillelmus, episcopus sabinensis et apostolice sedis Legatus ad correptionem et reformationem ecclesiarum et ecclesiasticarum personarum de regno swethie quedam statuta dignoscitur edidisse - contra transgressores ipsorum certas penas apponens in quas non obseruantes uel in contrarium uenientes decreuit incidere ipso facto. Verum quia presentis temporis infirmitas districte censure rigiditatem non patitur & plerumque propter humanam debilitatem contingit ut quod propter remedium est statutum in laqueum et periculum conuertatur discrecioni uestre qua fungimur auctoritate committimus ut statutis memoratis in suo robore duraturis Circa penas appositas possitis moderamen congruum adhibere ac ipsas in alias minus periculosas et magis portabiles prout saluti animarum expedire uideritis commutare datum. Lubeke. III. ydus Octobris. Pontificatus. domini clementis pape IIII:ti anno secundo.

522.

Sigillet finnes, men prägeln förderfvad.

1266 d. 16 Oct.

Lagmannen öfver Tiohärad KARL INGEBORGSSONS intyg om ett hemmansbyte mellan Abboten NILS och Munkarne i Nydala, samt Verendsboen ÅKE i Stuccaboth, hvilken mot detta hemman samt hans gårdar uti Lenhofda erhöll en del af Sunderby uti Njuding med mellangift. A. 3. x. 1: 40.

Vniuersis presentes litteras inspecturis. K. filius Jngibyrgis dictus legifer decem prouinciarum salutem in omnium saluatore. Gestarum rerum ueritas aput mortales longitudine temporum & obliuionis nubilo deperiret. si non eam scriptorum nemoria perhennaret. Jnnotescat ergo presentibus & post futuris quod viri religiosi Abbas & conuentus monachorum Noueuallis concambium possessionum fecerint cum viro quodam Acone verendense de stuccaboth dantes eidem pro toto predio quod habebat ibidem & pro prediis ipsius in Linhofd que wlgariter dicuntur bol. predium quoddam in Nydungia de mansione que vocatur sunderby sepibus & clausuris siue terminis legaliter circumscriptum. superaddentes nichilominus ei pecuniam numeratam in

denarijs & rebus alijs secundum estimationem valoris ipsius predij. prout consiliarijs utriusque partis uisum fuerat expedire. Vt igitur quod ita sollempniter factum est firmum robur optineat. nos presenti carte sigillum nostrum appendi fecimus. nec non & abbatis Noueuallis cuj totius hujus negocij plena ueritas nota seruit. Testes istius emptionis siue concambij sunt memoratus Abbas Nicholaus. & Forcundus Cellerarius. Petrus eciam cognatus noster cognomento gusa. Halstanus longus. Brýniolphus filius Germundi prolocutoris. Ketillus filius Petri. nec non & alij multi quorum nomina non potuerunt in presenti cartula contineri. Actum anno gracie. M°.CC.LX°.VI°.XVÏI°. Kal. Nouembris.

523.

På frånsidan; Verendie. Alatorp. Linhofde.
Sigillen: N:o 1 bortfallet. N:o 2, Abbotens, finnes.

1266 d. 21 Oct.

Viterbo.

Påf. CLEMENS IV:s Bref till Ärkedjäknen och Dom-Capitlet i Upsala rörande 40 dagars aflat för dem, som besöka Upsala Domkyrka, der Konung ERIK den Helige ligger begrafven. A. 1. a. 37. och A. 1. d. 68. *)

CLEMENS episcopus seruus seruorum dei, Dilectis filijs. . Archidiacono et Capitulo ecclesie Vpsalensi, Salutem et apostolicam benedictionem. Jn festiuitatibus Sanctorum que a christi fidelibus uotiua celebritate coluntur, dignis laudibus glorificatur omnipotens, sanctis ipsis debitus honor impenditur, et animarum profectus deuotione congrua procuratur, vnde nos qui fidelium ipsorum curam gerimus generalem, cum pre omnibus que nostre incumbunt sollicitudini ad eorundem salutem intendere teneamur, multo disiderio cupimus, ut illorum memoriam quos exutos iam corpore stola glorie induit Rex celestis uenerabiliter recolentes, ipsorum festa et celebri agant obseruantia et sollempnitate annua prosequantur. Cupientes igitur ut ecclesia uestra in qua corpus heati Erici martiris ut asseritis requiescit, et in qua festiuitate ipsius sancti ob eiusdem reuerentiam populi conuenit multitudo, congruis honoribus frequentetur, omnibus uere penitentibus et confessis, qui eandem ecclesiam in eadem festiuitate cum debita deuotione ac reuerentia uisitauerint annuatim de omnipotentis dei misericordia, et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, Quadraginta dies de iniuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus. Datum Viterbij XII Kal. Nouembris. Pontificatus nostrj Anno Secundo.

Bullorna bortskurna men några ändar af det röda och gula silket äro qvar.

*) Af detta finnas 2:ne original med anteckning af annan hand å det ena: hec & alia littera clementis pape IIII:ti sunt eiusdem tenoris & continencie per omnia, A. 1. a. 37; och å det andra: hec & alia littera pape clementis IIII:ti eandem habent datam. &. jdeo utraque tamen facit quantum vna. A. 1. d. 68: det finnes likaledes 2 gånger afskrifvet i B. 2: 212, 213.

524.

1266 d. 31 Dec.

Konung WALDEMARS Skyddsbref för Gudhems kloster.

Hagnäs.

A. 3. 2. 1: 7.

W. Dei gracia Rex sweorum Omnibus presens scriptvm cernentibus Salutem in omnium saluatore Tenore presentium constare volumus vniuersis Nos Dilectam dominam priorissam cum toto conuentu suo de gudem & bonis omnibus earundem sub nostre protectionis & defensionis Recepisse tutelam & graciam specialem. prohibemus igitur Districte Nequis clericus aut Laicus Dictas Dominas in bonis vel personis contra nostre tvicionis priuilegium presumat aliquatenus infestare Quare siquis attemptare presumserit hoc in se animadvertendum noverit ac si in nosmet ipsos quicquam perperam perpetrasset. Datum hagnæs anno domini M°.CC.LX°.VI.`jn vigilia circumcisionis Dominj.

Brefvets nedersta del skadad så att intet spår synes efter sigill.

525.

1267 d. 9 Jan.

Lena.

Kon. WALDEMARS Bref rörande Gudhems klosters och dess tillhörigheters befrielse ifrån Kongl. utskylder i då varande Abbedissan CATHARINAS lifstid. A. 3. å. 1: 8.

W. Dei gracia Rex sweorum vniuersis in Regno swecie constitvtis presens scriptvm visuris uel audituris salutem & a Rege regum graciam et gloriam consequi sempiternam Cum diuine bonitatis clementia Nos multis prefecerit mortalibus jn Regni temporalis culmine misericorditer sublimando volumus & nos hilariter vt tenemur ipsi patri luminvm a quo est omne bonum in gratias assurgendo quas possumus. ad honorem et gloriam Dei libertatem Ecclesiasticam & profectum pro viribus ampliare. Hinc est quod possessiones omnes & predia Monasterij De gudem cum villicis omnibus & colonis ad instantiam & peticionem Domine Katerine priorise ipsius loci, quam Diu ipsa vixerit, ab omni jure Regio preter procuracionem nostram libera concedimus & exempta prohibentes firmiter & districte Nequis exactorum nostrorum in causis in dictis prediis emergentibus ad ius Regium ut supradictvm est pertinentibus De Memorata priorissa seu famulis ipsius superius expressis exigere quid presumat Datum Lenis. Anno Domini M.CC.LX°VII°. Jn dominica proxima post epyphaniam Domini.

Sigillet är mycket skadadt.

526.

1267 d. 12 Jul.

Linköping.

Konung WALDEMARS Gåfvobref på det vid Konungens kröning till Linköpings Domkyrka gifna Wadby.

B. 3: 123.

Vniuersis presentes litteras inspecturis W dei gracia Rex Sweorum salutem in domino Cum propter fragilem hominum memoriam & presentis vite mutabilitatem sit non irracionabiliter introductum ut quod ordinabiliter agitur litterarum testimonio commendetur. Ne quod actum est deleat obliuio uel calumpniancium morsibus retractetur Jdcirco nouerint vniuersi quod nos de consensu dilectorum dominj ducis M. & aliorum fratrum nostrorum predium quod iure proprietario possedimus in uilla que dicitur wadby vretensis parochie silicet tres octonarios prebende qua ecclesiam lincopensem in coronacione nostra dotauimus in presencia maiorum & discretorum Regni adiunximus tam nos quam fratres nostrj transferentes in dictam ecclesiam omne ius quod in eodem possedimus perpetuo possidendum sub eadem libertate qua in ceteris prediis suis ex nobis indulta noscitur congaudere Jn cuius rei testimonium presens instrumentum sigillo nostro & fratris nostri ducis Et Episcoporum quj dicte donacionj affuere duximus roborandum datum ynỳnge Anno dominj M°CC LXVII° Quarto idus Julij.

527.

1268.

Häradshöfdinge MAGNUS ENBJÖRNSSONS Fastebref på Aspabodhum i Dalarne.

K. S. n:o 47.

Allom them &c. sänder MAGNUS ENBJÖRNSSON Häradshöfdinga a Giönssons wägna, öfver Dala Helsso &c. thet sku allom wetterlikit wara, thet aret efter Guds Byrd MCCLXVIII. och nar ting waro i Thorsange lato Gorsuensson -a Kopparbergena thet ock Cerstin Hans Husfru Aspabodhum &c. för ellofwa skepp:d koppar &c, och thesse äro then Faste till: Henninger Kyrckioherra i Torsang, Ilian i Tomansi, Ilien i Ornesi, Östen ib. Sigurdr i Kynom, Asgoor i Sumanöö, Olav Thryrgilsson, Jon Ingelsson Haluarde i Melgom, Stenbiörn i Holme, Ingerialder i Mycklaby och Halwarder Hyttokempe. Datum anno die & loco, in majorem evidenciam & firmiorem sigillum meum una cum sigill.

[ocr errors]

apensum.

i

« السابقةمتابعة »