صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

533.

1268 d. 9

Jun.

Viterbo.

Påfv. CLEMENS IV:s Bref om 100 dagars aflat för dem, som på S:t LARS Och S:t ERICS dagar, och 40 för dem, som 8:de dagen derefter, besökte Upsala Domkyrka.

B. 2: 213.

CLEMENS episcopus &c. lika med föregående N:o 436 till que in honore beatorum laurentii & henrici martirum dicitur esse constructa congruis honoribus frequentetur de omnipotentis dej misericordia & beatorum petri & pauli apostolorum eius auctoritate confisi omnibus vere penitentibus et confessis qui ad ecclesiam ipsam in predictorum martirum festiuitatibus deuote accesserint, centum, illis vero qui in octauis ipsarum eandem ecclesiam venerabiliter visitauerint annuatim quadraginta dies de iniuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus Datum viterbii quinto Jdus junii pontificatus nostri anno quarto.

534.

1268 d. 31 Jul.

Linköping.

Bisk. HENRICS i Linköping Gåfvobref på Biskopstionden af Huw till en Prebenda.

[ocr errors]

B. 3: 134.

He dej gracia lincopensis episcopus vniuersis presentes litteras jnspecturis. salutem in domino Quoniam redditus canonie ecclesie nostre quam prepositus jngemundus eiusdem loci felicis memorie diuine retribucionis jntuitu jn suorum remissionem peccatorum fundauit, exhiles nimis & minus sufficientes ad sustentacionem persone jbidem jnstitute & canonice sibi succedencium extiterunt Nos ex consilio & consensu capituli nostri decimas episcopales de huw dicte prebende jnperpetuum duximus annectendas Concedentes vt persona in eadem rite & secundum formam canonum pro tempore jnstituta dictas decimas exigendi colligendi & in vsus suos omni cuiuscumque jnficiacione seu calumpnia remota conuertendi liberam habeat facultatem Jn cuius rei testimonium presens scriptum tam sigillo nostro quam capituli fecimus roborari Datum lyncopie anno dominj M°.CC.LX octauo. die proximo precedenti ad vincula sancti petri.

535.

1268 d. 8 Oct.

Hyrn.

FOLKE, JOHANNES, MAGNUS och BENGT, JOHAN ENGELS söners stadfästelse på deras broder CARLS gåfva af Wentabrun till Skokloster.

A. 3. b. 1: 2.

Uniuersis christi fidelibus presentem litteram inspecturis. Fulco archidiaconus vpsalensis. Johannes. Magnus. Benedictus Johannis Angeli quondam

filij. Salutem in domino sempiternam. Quoniam bone memorie dominus Karulus perdilectus frater noster quandam mansionem. silicet Wentabrun legauit claustro de sco, in suorum & nostrorum remissionem peccatorum. Nos facto tam pio plenum adhibentes consensum dictam donacionem ratam & gratam habemus, eamque volumus in perpetuum obseruari. Jn cuius rei testimonium presenti pagine sigilla nostra duximus apponenda. Datum Hyrn anno domini, M°.CC.LXVIII°.VIII°. Jdus Octobris.

På frånsidan: super ventabrunna.

Sigillen N:o 1, 2, 3, 5, mer och mindre skadade, finnas; N:o 4 är bortfallet.

[blocks in formation]

Wadstena.

D. a. 7: 983.

Universis Christi fidelibus, quibus præsens scriptum innotuerit, E. Byrgeri quondam Ducis germanus Salutem. Ne gestarum rerum notitia labente tempore pariter dilabatur, discretorum virorum sollertia solet eam scripti Noverint itaque tam præsentes quam futuri, quod totum predium nostrum in Aspelundum, cum omnibus attinentiis suis, consentiente prædilecta conjuge nostra, Alvastrensi coenobio, ubi sepulturam eligimus, pro salute animæ nostræ contulimus, in sub irrevocabilis fruetur, Fratribus in memorato cœnobio domino servientibus. Præsens scriptum in testimonium traditionis firmiter roboratum. Actum Anno domini M.CC.LX.VIII. VI. Kalend. Novembris. Vastenis.

per

537.

1268 d. 11 Dec.

Wisingsö.

Konung WALDEMARS Bref rörande byte af andelar i Yggelstorp och Udsnäs till Alfvastra kloster mot andelar i Näs på Wisingsö.

A. 3. v. 1: 2.

W. dei gracia Rex sweorum. Omnibus presentes litteras inspecturis salutem in domino sempiternam. Presentis instrumenti serie constare uolumus presentibus, & futurorum noticie commendare. Nos bona nostra patrimonialia videlicet vnum attungum in yggelsthorp & alium attungum in vdsnes in thuetum cum omnibus cum omnibus pertinenciis eorundem pro tribus attungis & dimidio in villa que dicitur Næs in Wisinsø consensu & auctoritate abbatis & tocius conuentus aluastrie cum eisdem abbate & conuentu ob

seruata per omnia adprobata consuetudine & statutis aliis legitime permutasse presentibus dilectis fratribus nostris domino. M. Duce & domino Erico atque dilecta vxore nostra domino svanthapulk. & domino marsscalko nostro. Magno. domino Martino milite procuratore nostro tunc temporis in wisinso existente multisque aliis viris discretis pariter et honestis. Nolentes siquidem quod predictum permutacionis contractum per nos sicut premissum est legaliter per omnia celebratum aliquis valeat irritare, presentes litteras ad huius rei perpetuam euidenciam appensione nostri sigilli duximus roborandas. Datum Wisinso Anno domini. M3.CC°.LX°.VIII°. proxima tercia feria ante festum beate lucie virginis.

538.

Sigillet bortfallet.

1269 d. 28 Maj.

Stockholm.

Åtskilliga slägtingars stadfästelse på CARL, ULF JARLS SONS gåfva till Skokloster.

A. 3. b. 1: 3.

Vniuersis christi fidelibus presens scriptum cernentibus. B. Osgothorum Legifer. B. Magni filius. P. Ragerwaldi filius. F. archidiaconus wpsalensis. M. & J. Johannis Angeli quondam filii salutem in domino sempiternam Nouerint vniuersi quod nos testamentum clare memorie Domini. K. W. sweuorum quondam Ducis filii predilecti cognati nostri approbantes, & ratum ac gratum habentes, mansionem de sco cum omnibus pertinencijs suis mobilibus & immobilibus, quam dictus Dominus claustro monialium de sco in testamentum legauit, prout littera testamenti sui super hoc confecta plenius attestatur, dicto loco cum omni iure quod ad nos spectat in eadem, resignamus pacifice in perpetuum possidendam Ne autem hoc factum a nobis vel a nostris heredibus, aut nostris successoribus quibuscunque possit in irritum reuocarj, presentem litteram sigillis nostris duximus roborandam Actum stochulm in presencia Jllustris Domini W. Regis Sweuorum & fratrum suorum, ceterorumque regni nobilium anno Domini M°.CC.LX°.IX°. V°. kal. junij.

539.

Sigillet N:o finnes. N:o 4 i grönt vax. N:o 2, 3, 5, 6, bortfallne.

[blocks in formation]

Bytes-Bref af Hertig MAGNUS på andelar i Runby till PETER ISRAELSSON emot andelar i Wretby. A. 6. a. 1: 4.

Omnibus christi fidelibus presens scriptum cernentibus. M. dei gracia Dux swecie salutem in omnium saluatore. Nouerint tam posteri quam pre

sentes

sentes nos dimidiam tertiam marcham terre in Runby & dimidiam marcham in circumiacentibus prediis consilio & assensu Domini nostri Regis & fratris Waldemari ceterorumque regni nobilium testimonio pro duabus marcis terre & sex oris in westby cum domino Petro israelis quondam filio legaliter cum fastis commutasse. Ne igitur predicte commutacioni quisquam in posterum contraire presumat eam aliqualiter calumpniando, presentes litteras in testimonium veritatis sigillis Domini Regis. W. fratris nostri. & Domine Regine S. ac nostro, ceterorumque regni nobilium sigillis & testimoniis fecimus roborari. Actum løing in castris domini Regis. Anno Domini. M°.C°C°LX°.IX. II kal. junii.

540.

Sigillen: N:o 1, 2, 4 skadade; N:o 3, 5 bortfallne.

[blocks in formation]

Arkedjäknen ERLANDS i Lund Testamente af åtskilliga gårdar till ett altares inrättande i Lunds
Domkyrka, och åtskilliga andeliga inrättningar.
B. 1: 205.

Super altari Domini electi erlandi quod presentabit dominus archidi-
aconus Et testamentum eiusdem.

[ocr errors]

Cum diem vocacionis sue Deus omnibus velit esse incertam Ne per repentinum eius aduentum impedire valeat. quod misericorditer largiendum decreuit. vltime voluntatis qui non redit pius affectus Ego Erlandus lundensis archidiaconus Jn nomine patris & filii & spiritus sancti. meum in hunc modum condo testamentum ad edificacionem cuiusdam altaris in ecclesia sancti laurencij, vbi capitulo lundensi congruum videbitur et ad victum sacerdotis qui illud officiabit. mansum integrum quem per felicem fratrem meum in fiæløge in quo presidet villicus trugotus cum omnibus mobilibus & immobilibus ad me in dicto manso pertinentibus Jtem tres quadrantes in øndæthorp quos tenet ako willicus. in oriente ipsius ville cum omnibus mobilibus ad me pertinentibus ibidem. Jtem mansum integrum quem habeo in skræplingæ orientali. vbi sunt duo villici. cum omnibus mobilibus ad me pertinentibus ibidem. Jtem curiam lundensem. quam emi de heredibus twonis sacerdotis et fundum in quo sita est stupa in qua cum sociis meis et familia. balneare consueuj cum omnibus & singulis domibus. sitis in fundis vtrisque. in primis do et lego sub hoc modo quod dictus sacerdos. singulis diebus dominicis vel per alios nisi legittimo & canonico impedimento fuerit impeditus. missam teneatur dicere de sancta trinitate. singulis secundis feriis. alternatim de angelis et de apostolis. singulis terciis feriis alternatim de beato laurencio. sancto stephano et beato vincencio, singulis quartis feriis alternatim de beato nicolao et sancto francisco. singulis quintis feriis de beata Katerina et sancta Margareta. sin57

Sv. Diplom.

gulis sextis feriis alternatim pro p... tis et pro defunctis. singulis sabbatis de beata dei genetrice virgine maria Et quod dictus sacerdos. diebus festiuis & sollempnibus chorum frequentare teneatur & interesse matutinis. misse & vtrisque vesperis. Jtem dicti sacerdotis institucio ad prenominatum altare. ad archidiaconum pertineat qui pro tempore fuerit, statuo. Jtem vnum quadrantem terre quem emj in flætøghe. a sægut. cum omnibus mobilibus ad me pertinentibus ibidem Jtem dimidium quadrantem jn thothathorp cum omnibus mobilibus ad me pertinentibus ibidem. do. lego sub hoc modo quod de redditibus qui proueniunt de terrulis memoratis vna marcha den. deducatur ad pitanciam canonicorum lundensium die anniuersarii mei. dimidia marcha ad sacrificium. et marcha den. modo quo potest equiori diuidatur inter vicarios & scolares qui interfuerint misse anniuersarii mei. XIII. ore volo quod diuidantur inter predicatores. fratres minores hospitale leprosorum et hospitale spiritus sancti & alios pauperes. sicut domino decano qui pro tempore fuerit. equum videbitur. cuius ordinacioni & modo quo dictum est. dictas terrulas committo. et si plus soluerint quam dixi volo quod residuum cedat vsibus decani Jtem molendinum quod habeo in flætoghe. lego mense canonicorum Equicium quod habeo ibidem. archiepiscopatui. omnia prata ad me spectancia in stangby. lego claustro Monialium sancti petri lundis Jtem pratum quod habui de magistro felice et quod interiacet pratis spectantibus ad raby magla. decanatui Jtem siwithruth, quod est in parrochia withing in hallandia. lego mense fratrum de hærwado. Jtem omnibus constare volo quod tota terra quam emi in fiæløghe scilicet duo mansi & tercia pars mansi Jtem tota terra quam emi in ondathorp que continet quinque quadrantes. empte sunt' de denariis pertinentibus ad archiepiscopatum vnde volo modis omnibus quod cedant archiepiscopatui. Preterea ad fabricam lundensis ecclesie. lego quatuor marcas den. Ecclesie omnium sanctorum. duas marcas den. Claustro monialium lundis duas marcas den. Fratribus predicatoribus. duas marcas den. Fratribus minoribus lundis. duås marcas den. hospitali sancti spiritus. duas marcas den. hospitali leprosorum. duas marchas den. Singulis ecclesiis parrochialibus lundis. oram den. singulis sacerdotibus parrochialibus lundis. duas oras den. Ecclesie flætøghe quatuor marchas den. presbitero ibidem. marcham Ecclesie fialøghe duas marchas presbitero ibidem. marcam den. Ecclesie malmøge superiori duas marchas den. Ecclesie malmøgh inferiori quatuor marcas den. Ecclesie hæding, duas marcas den. Monasterio dalby duas marcas den. Tumæthorp. duas marcas den. Ewith duas marcas den. bækiæskogh duas marchas den. Sirithkepeng. duas marcas den. Claustro as in hallandia. duas marcas den. Vt ergo omnia & singula que premissa sunt. firma permaneant atque rata. et ne propter inopiam probacionum & testium dum discedunt super premissis calumpnia inposterum valeat suboriri. presens meum testamentum. sigillo lun

« السابقةمتابعة »