صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

1

[ocr errors]

Clerum per Swetiam constitutos directis, inter alia contineri dicatur expresse, ut qui habet unum filium heredem, secundum si uoluerit faciat sibi christum, dimidium bonorum suorum Ecclesie relinquendo, et qui duos tertium, et sic deinceps. Qui uero nullum, ipsi Ecclesie si uoluerit omnia sua bona relinquat, non obstante contradictione fratrum, uel sororum aut aliorum etiam propinquorum. Jmpediuntur etiam a uobis, dictisque Balliuis, et Ministerialibus dicti Regni Prelati, quominus testamenta decedentium, quo ad ea, que in pios usus ab ipsis decedentibus relinquuntur per ipsos iuxta eorum officij debitum executioni mandentur, nostra que statuta extendere ad clericos nitimini, et nichilominus ipsos tamquam laicos puniri facitis, si statuta eadem non obseruent, contra canonicas sanctiones. Preterea Ecclesijs, et eorum predijs, atque possessionibus, que ab ipso prime sue fundationis exordio, eedem ecclesie libera et exempta a cuiuslibet exactionis onere possidebant, passim a uobis Balliuis, et Ministerialibus supradictis, noui census, nouaque onera imponuntur, sicut predijs priuatorum. Nonnumquam etiam - redditibus ipsis ecclesijs tam a uobis, quam ab aliis laicis uobis subiectis debitis, quos eedem ecclesie consueuerint percipere a tempore cuius memoria non existit, eas sententialiter de facto priuatis. Jllis qui contra huiusmodi nostras sententias prefatos redditus ecclesijs memoratis persoluunt, certam penam pecuniariam imponentes, nec patimini quod in predijs, obuentionibus, alijsque rebus etiam longissimi temporis prescriptione iuxta canonicas, et legitimas sanctiones, ecclesie predicte uti ualeant, uel gaudere. Ad hec cognitionem causarum adulterij, periurij, et aliorum examen ecclesiastici judicis exigentium, Ordinacionem quoque, ac diuisionem decimarum, que sunt ecclesiarum fabricis, et pauperum christi usibus deputate uobis pro libito usurpatis, nec non, et sententias diffinitiuas inter laicos ab ecclesiasticis Judicibus promulgatas, in causis quarum cognitio ad eos spectare dinoscitur retractatis. Compellitis insuper uos, & dicti Balliui, ac Ministeriales, clericos etiam inuitos, uestrum subire iudicium, in ciuilibus causis, quarum cognitio ad ecclesiasticum iudicem noscitur pertinere. Et si ab ipsis clericis in aliquo quantumcumque leuiter offendamini bona patrimonialia clericorum ipsorum temere capitis motu proprie uoluntatis, hoc uobis licere, cum numquam liceat, asserentes, ac nolentes ipsos coram ecclesiastico iudice conuenire, in cuius foro parati sunt ijdem clerici iuxta instituta canonica stare iuri. Cum autem uos, uel aliqui uestrum mulieres aliquas uobis uultis matrimonialiter copulare, si eedem mulieres in hoc renuant consentire non attendentes, quod matrimonia libera debent esse, qualicumque consensu parentum habito earundem, ipsas inuitas & reclamantes in domos proprias introducitis, ac demum uiolenter opprimitis, eisque uos carnaliter commiscetis, et tamdiu sic inuitas detinetis easdem, donec coguntur in uos per uiolentiam consentire. Si uero Si uero quiuis

laicus in ciuili causa per uos, seu Balliuos, aut Ministeriales predictos condempnatus soluendo non fuerit, uel huiusmodi sententie recusauerit malitiose parere, statim uos sub certa pena pecuniaria iuxta predictam consuetudinem ut predicitur pro lege seruatam inhibetis, ut nullus eidem in diuinis officijs, aut publicis conuentibus participare presumat, et penam ipsam ab illis, qui contra fecerint extorquetis. Sicque pluries euenit, quod nonnulli metu pene predicte per annum abstinent, a diuinis, eligentes potius per hoc communionem uitare taliter condempnati, quam communicando eidem penam incurrere supradictam. Cum igitur ex premissis, que in dei offensam, et iuris ecclesiastici lesionem, a uobis, & eisdem Balliuis, & Ministerialibus taliter attemptantur, graue uobis immineat periculum animarum, propter quod uestre saluti expedit atque fame, ut ea per uos celeriter corrigantur, vniuersitatem uestram rogamus, monemus, et hortamur attente, per apostolica uobis scripta mandantes, quatinus, tam impositiones censuum, & onerum predictorum, quam prefatas priuationum sententias super memoratis redditibus, a uobis, Balliuis, ac Ministerialibus predictis presumptas, quatenus, de facto processisse noscuntur, pro diuina, et apostolice sedis reuerentia, prout persuadet iustitia reuocantes, uel reuocari facientes, dictamque prauam consuetudinem, ac alia predicta in grauamen, et preiudicium ipsorum libertatis, et iuris ecclesiasticorum ut premittitur introducta, minime obseruetis, nec faciatis ab alijs obseruari. factiones quoque dictorum testamentorum, prout etiam in prefatis dicti predecessoris litteris dicitur contineri, et eorum executiones nequaquam impediatis, nec quantum in uobis fuerit permittatis decetero aliquatenus impediri, uel quomodolibet retardari. Preces nostras, & mandatum taliter impleturi, quod exinde diuinam possitis gratiam promereri, nosque deuotionem uestram commendare merito ualeamus, nec oporteat nos super hoc aliud remedium adhibere. Siquidem omittere nec proponimus, nec possemus, quin uos, si huiusmodi precibus, & mandato non curaueritis obedire ad hec iuxta officij nostri debitum compelli coertione qua conuenit faciamus. Datum Lugduni V. Jdus Augusti Pontificatus nostri Anno Tertio. Blybullan är vidhäftad brefvet med segelgarnssnöre.

578.

1274 d. 16 Aug.

Lund.

Kaniken Magister NILS THORKELSSONS Testamente af Saxstorp och penningar till Lunds Domkyrka och andra kyrkor. B. 1: 223.

Testamentum magistri nicolai thorkilli super anniversario suo de bonis in saxtorp.

JN nomine patris & filii et spiritus sancti amen. Ego nicolaus thorkilli dictus magister canonicus lundensis. mee compos mentis ac sanus corpore. meum in hunc modum condo testamentum Jn primis. ad terram san

[ocr errors]

ctam. lego XX:ti marcas denariorum ad fabricam lundensis ecclesie. sex marcas denariorum ad mensam communem canonicorum lundensium XX marcas denariorum de rebus mobilibus quas habeo in aby vltra estimacionem quam canonicis lundensibus exhibere teneor de bonis ibidem ad sustentacionem cuiusdam sacerdotis qui chorum, diebus ac noctibus sollempnibus & festiuis frequentat, lego & scoto per presentes. totam terram in saxtorp, que jure hereditario. post dilectum auunculum meum dominum thuconem cristiarni quondam filium. mihi cessit ac medietatem terre ibidem quam habui de domino thorkillo billæ. vt singulis septimanis dictus sacerdos. tres missas celebret pro defunctis jta videlicet vt vna die missam celebret pro anima mea. sequenti die pro anima patris mei dilecti. domini 1 thorkilli dicti billæ & dominorum tuchonis & ebbonis auunculorum meorum. tercia die pro anima dilecte matris mee. domine benedicte et sororum mearum dominarum. margarete. cecilie atque johanne Et hoc ad altare sancte marie magdalene & beati nicholai in cripta. si placet capitulo lundensi Et ante incepcionem singularum missarum volo & statuo quod sacerdos memoratus affectuose & humiliter hortetur circumstantes vt singuli suum dicant pater noster pro animabus quibus missam celebraturus est, volo eciam. quod dictus sacerdos. aliis tribus diebus alternatis septimanis celebret missam. de sancta maria de sancto michaele, de beata maria magdalena de beato nicolao de sancta katerina de sancta margareta. cum se sibi facultas obtulerit, de pensione autem relique terre quam habeo in saxtorp, volo quod inde singulis annis in choro lundensi meus agatur anniuersarius & patris mei & matris mee. jta quod in singulis anniuersariis dimidia marca denariorum offe ratur. quam volo diuidi inter canonicos & vicarios qui vigiliis & misse interfuerint. prout domino decano & capitulo equum visum fuerit Jtem volo quod de ea. ad pitanciam canonicorum die anniuersarii mei. ex parte mea detur dimidia marcha denariorum pauperibus scolaribus. due ore denariorum aliis pauperibus due ore denariorum. siquid autem residuum fuerit de pensione memorata. volo quod inde procurent necessaria ipsius altaris Jtem ecclesie omnium sanctorum. marcam denariorum. Ecclesie sancti petri ad moniales marcam denariorum Ecclesie predicatorum marcam denariorum. Ecclesie minorum marcam denariorum ad ornatum sancte crucis que est in cripta. quatuor marcas denariorum Singulis sacerdotibus lundensibus parrochiis deseruientibus. oram denariorum Ecclesie dalby. II marcas denariorum Ecclesie tumæthorp. II marcas denariorum Ecclesie krysethorp. marcam denariorum Ecclesie wæmundelef marcam denariorum Ecclesie saxtorp marcam denariorum Ecclesie halmstathe in hallandia marcham denariorum et sacerdoti dimidia marca. "De hoc testamento amplius legere non potui. nisi interpolatim per pauca verba. Jn fine sic habetur." Datum lugdunj. anno domini MCCLXXIIII. jn crastino assumpcionis beate virginis.

579.

1274 d. 17 Aug.

Lyon.

Påfv. GREGORIUS X:s Skrifvelse till FOLKE om hans utnämning till ärke-Bisk. i Upsala; till Dom-Capitlet, Prester och Lekmän i Upsala stift, samt Svenska Biskoparne i samma

ämne.

Gregorius Papa X. Falconi Electo Vpsalensi.

K. c. 186.

In supremæ dignitatis specula licet immeriti, disponente Domino constituti, curis continuis angimur & pulsamur sollicitudinibus successiuis, vt de personis illis prouideatur Ecclesijs Pastoribus viduatis, quorum industria & virtute eædem Ecclesiæ in suis Iuribus & libertatibus conseruentur, reddatur tranquillior Cleri status, & commodis salutis & gaudijs plebs lætetur. Sane dudum Vbsallensis Ecclesia destituta Pastore, ac ipsius prouisione ad sedem Apostolicam deuoluta felicis recordationis Clemens Papa Prædecessor noster de dilecto filio Sachero Præposito Ecclesiæ Lundensis in illis partibus commorante duxit eidem Vpsallensi Ecclesiæ prouidendum. Verum dictus Præpositus prouisionem huiusmodi de se factam cum ad eius peruenit notitiam non acceptans, ei renuit consentire, ac renunciauit expresse, prout exhibitæ nobis ipsius Præpositi litteræ continebant. Nos igitur de ipsius Vpsallensis Ecclesiæ ordinatione sollicite cogitantes, ac talem illi præesse Pontificem cupientes, per quem posset eadem Vpsallensis Ecclesia salubriter gubernari, direximus in te Fulconem, tunc Archidiaconum Vpsallensem oculos nostræ mentis, quem nobis & Fratribus nostris de litterarum scientia, morum maturitate, prudentia spiritualium, & temporalium, prouidentia fide dignorum testimonia commendarunt, teque de ipsorum Fratrum consilio præfatæ Vpsallensi Ecclesiæ præfecimus in Archiepiscopum & Pastorem, firmam spem fiduciamque tenentes, quod eadem Ecclesia Deo auctore, per tuæ industriæ ac circumspectionis fructuosum studium præseruabitur a noxijs & spiritualibus & temporalibus proficiet incrementis. Tolle igitur iugum Domini tam leue collis humilibus, quam suaue, ac in dilectione Domini pascendum suscipe gregem eius super quem noctis vigilias diligens sollicitusque custodi, vt liber non pateat aditus inuasori, & Dominus in suspicabili hora venturus si te inueuiet sic agentem cursu consumato, qui tuo labori proponitur, & eorum fide seruata, quæ tuæ sollicitudini committuntur, te fidelem compertum in modico supra multa constituat, ac in dilecta gaudiorum suorum tabernacula introducat. Datum Lugduni XVI. Calendas Septembris anno tertio.

In eodem modo Capitulo Vpsallensis Ecclesiæ. In suprema dignitatis specula &c. vt in proxima vsque gubernari, direximus in dilectum filium nostrum Fulconem Electum tunc Archidiaconum Vpsallensis Ecclesiæ oculos nostræ mentis, quem &c. vsque incrementis, vt in eadem proxima verbis

[ocr errors]

competentur mutatis. Quocirca Vniuersitati vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus eidem Electo tanquam Patri & Pastori animarum vestrarum humiliter intendentes, ac exhibentes ei obedientiam & reuerentiam debitam & deuotam, eius salubria monita & mandata suscipiatis hilariter & efficaciter adimplere curetis. Alioquin sententiam quam idem rite tulerit in rebelles, ratam habebimus & faciemus auctore Domino vsque ad satisfactionem condignam inuiolabiliter obseruari. Datum vt supra.

In eodem modo Clero Ciuitatis & Diocesis Vpsallensis.

In eodem modo vniuersis Episcopis suffraganeis Ecclesiæ Vpsallensis. In suprem &c. vt in proxima vsque incrementis. Quocirca vniuersitati vestræ per Apostolica scripta mandamus quatenus dicto Electo tanquam membra capiti obsequentes exhibeatis ei obedientiam & reuerentiam debitam & deuotam. Ita quod mutua inter vos & illum gratia gratos sortiatur effectus, & nos deuotionem vestram possimus propter hoc non immerito commendare. Alioquin &c. vt in III. proxima. Datum Lugduni XVI. Calendas septembris anno tertio.

In eodem modo populo Ciuitatis & Diocesis Vpsallensis. In supremæ &c. vsque incrementis. Quocirca Vniuersitati Vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus ipsi Electo tanquam Patri & Pastori animarum vestrarum plene ac humiliter intendentes, exhibeatis eidem honorificentiam & reuerentiam debitam & deuotam, eius salubria monita & mandata suscipiendo hilariter & efficaciter obseruando. Aliquin sententiam siue pœnam &c. Datum vt in proxima,

580.

1274 d. 18 Aug.

Lyon.

Påfv. GREGORIUS X:s Bref till den utnämde ärke-Bisk, FOLKE med underrättelse att Bisk. ISRAEL i Westerås kommer att förrätta invigningen.

Gregorius Papa X. Fulconi Electo Vpsalensi.

K. e. 185.

Cum nos Venerabili fratri nostro... Arusiensi Episcopo nostris dederimus litteris in mandatis, vt tibi quem nuper Vpsalensi Ecclesiæ præfecimus in Archiepiscopum & pastorem ascitis sibi duobus vel tribus Episcopis munus consecrationis impendat, ne te oporteat ad eandem sedem Apostolicam pro obtinendo ab ipsa palleo; quod est insigne Pontificialis officij accedere seu nuntium destinare, ac exinde laboribus seu sumptibus fatigari, tuis supplicationibus annuentes, palleum ipsum per te cum ea qua decet instantia postulatum, de Beati Petri corpore sumptum, per Rogerium Canonicum Eccle

« السابقةمتابعة »