صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

concurr. II Anno regni domini kanuti regis. quinto. predictis presentibus episcopis et confirmantibus Auctore domino nostro iesu christo. qui est benedictus in secula seculorum Amen .

In sigillo sancti kanuti regis. huic littere appenso jn vna parte est ymago regis in solio sedentis, sculpta. Cuius ymaginis superscriptio. hec est ÞResenti regem. signo cognosce Cnutonem. 'Ex aduersa parte est ymago quasi ducis vel equitis sculpta. Cuius superscriptio est Hic natum regis magni. sub nomine cernis.

27.

1106.

Canterbury Ärke-Bisk. AXSHELMS Bref till Ärke-Bisk ASCER i Lund.

K. C. 1556. ANSELMUS Archiepiscopus Cantuariæ reverendo Laudis a) Ecclesiæ Archiepiscopo Atsero salutem & veram amicitiam in Christo. Quod me rogastis de Domino Albrico Cardinali Romanæ Ecclesiæ libenter feci, cum propter honorem Romanæ Ecclesiæ, tum propter amorem vestrum, pro quo libenter facere volo si quid quod placeat sanctitati vestræ intellexero. Gratias agimus Deo, qui in regno Danorum vestram religiosam 3) ad archiepiscopatum sullimavit. Confidimus enim quia, gratia Dei cooperante, ea quæ corrigenda sunt corrigetis, & quæ ædificanda ædificabitis, & quæ nu

rienda nutrietis. Audivimus namque a præfato Cardinali multa bona de vobis. Vnde istam habemus fiduciam, & oramus ut Deus, qui hoc incepit in vobis, ad bonum effectum vestram semper perducat voluntatem. Rogo sanctitatem vestram quatinus regnum illud vestro sancto studio emundetis ab apostatis, ut nullus alienigena ibi recipiat aliquem ecclesiasticum ordinem: quia illi qui ab Episcopis suis repelluntur, illuc pergunt, & execrabiliter 4) ad diversos ordines sacrantur. Valete, & orate pro me. (Datæ Cantuariæ MCVI 5).

28.
1133 d. 7 Jan.

Lund. ärke-Bisk. ASCERS Bref rörande de vid invigningen af Krafts-Kyrkan i Lund d. 30 Juni 1123

till samma Kyrka gifna gods, stiftelsen af några prebenden och anslag af gods till Canikebordet.

B. 1: 119. Consecracio & dotacio ecclesie cripte Item. Fundacio quarundam preNotum sit omnibus tam futuris quam presentibus. quod ego Ascerus. sancte Lundensis ecclesie archiepiscopus. dedicaui criptam maioris ecclesie in ciuitate Lundensi jn honorem sancti johannis baptiste omniumque patriarcharum ac prophetarum christi Anno dominice incarnacionis. NCXXIII. jndictione prima. pridie kalend. julii. Et quas curias. quos mansos. que predia quas denique possessiones eidem ecclesie proprias dederim ad vsus fratrum. omnibus qui aderant in eadem ciuitate notum feci Et vt sciant tam posteri quam presentes. easdem curias & possessiones in huius descripcionis pagina propriis vocabulis notare curaui Curiam wesum habentem II mansos Curiam aby. habentem VI mansos & dimidium. Curiam in hambri. habentem mansum & dimidium Curiam werpingi. habentem mansum & molendinum. Curiam frithuthorpi. habentem mansum integrum. Curiam gyrthisheog. habentem IIII:or mansos Et curiam heruistathum in manso fratrum. Item statui prebendam. cui pertinent VII mansi & dimidius In villa raby IIII mansi & dimidius Eskilstorp. mansus. Isheogi, mansus Item. prebendam constitui. cui pertinent burgaby. III mansi Simbrose. II mansi sol. uentes quadraginta solidos. III marce de debito ciuitatis & insule. Has 0mnes terras conquisiui multo labore Quasdam emi satis preciose a cognatis meis vel familiaribus Quasdam comparaui. terris mihi pertinentibus Alias dederunt quidam boni viri pro animabus suis & proximorum suorum. quas tamen iterum integra empcione comparaui a proximis heredibus eorum. Legittimo ergo jure conquisiui eas multorum testimonio Et licet collata essent vel potius mea conquisicione & opera pertinerent ad sedem episcopatus. ego tamen propria auctoritate contuli eas fratrum vsibus jta vt nemo eas fratribus alienare presumat. nisi velit anathemati subiacere. quod proprio labore contraxeram eas. Et alias multo plures quam susceperim. successoribus meis relinquo In nomine

bendarum per dominum ascerum archiepiscopum Et donacio quorundam bonorum ad mensam communem canonicorum per eundem.

1) Det följande saknas. 2) Lundensis. 3) religiositatem anm. K. 525. religiosam prudentiam & prudentem religiositatem, tillägges af andra. G. 5. 4) exitiabiliter. G. 5. 5) Detta sista tillsättes i K. f: 345.

omine igitur iesu christi. auctoritate Dei omnipotentis & beati petri apostolorum principis & nostra. omniumque episcoporum Dacie. jnterdico & prohibeo. ne aliquis, prenominatas possessiones minuere presumat. aut aliqua occasione. fratribus quibus eas contuli. diripere vel alienare. Quicumque vero siue rex siue episcopus. clericus vel laicus contra hanc nostre confirmacionis paginam agere presumpserit. & prenominatas possessiones inuadere. diripere. vel fratribus alienare temptauerit. secundo. tercio ve commonitus, si non satisfactione congrua emendauerit. ab omnipotente Deo sit anathematizatus Auctoritate omnium sanctorum excommunicatus. omnium clericorum confirmacione maledictus A matris ecclesie gremio segregatus, Ab omni populo confundatur Cum dathan et abiron in inferno. penis eternalibus afficiatur Amen Fiat. fiat. fiat. Amen Omnibus autem eidem loco bona conferentibus sit misericordia & pax & gracia domini nostri iesu christi. nunc et in futuro Amen Acta est hec descripcio anno domini MCXXXIII. jndictione XI. VII jdus januarii Consilio et ammonicione domini eskilli eius

dem ecclesie prepositi Auctore domino nostro iesu christo. Cui est honor et gloria in secula seculorum Amen.

29:

K. 532.

1133 d. 27 Maj.

Rom. Påsv. INNOCENTIUS II:s, uppå Ärke-Bisk. i Hamburg Adalberos klagomål öfver Ärke-Bisk. i Lund

Ascens och andra Nordiska församlingarnes söndring ifrån Hamburgs stift, gifna utslag och befallning att Danska, Svenska och andra Nordiska Rikens Biskopar skola lyda under är: ke-Biskopen i Hainburg,

INNOCENTIUS II ) seryus servorum Dei venerabili %) Adalberoni Hammenburgensi 3) Archiepiscopo, ejusque successoribus 4) salutem & Apostolicam benedictionem. Ad hoc in beati Petri Cathedra disponente Deo 5) constituti esse aspicimur, quatinus singulis 6) Ecclesiasticis personis suam conservemus justitiam, & qualiter, tam temporaliter, quam spiritualiter earum status integer perseveret, salubriter providere curemus. Dignum etenim & rationabile est, ut sicut sacro-sancta Dei Ecclesia unitatis ac fidei perpetua mater existit, ita nimirum ) privilegia custodiantur illæsa , & nullis molestiis, nullisque oppressionibus pravorum hominum fatigetur. Sæpe utique venerabilis frater noster Adalbero Hammenburgensis 8) Archiepiscopus in præsentia prædecessorum nostrorum felicis memoriæ Calixti & Honorii ac nostra questus est Acerum Lundensem & alios 9) Daciæ tibi debitam, sicut Metropolitano suo, quemadmodum antiquis privilegiis, Gregorii, Sergii, Leonis, Benedicti, Nicholai, Adriani Romanorum Pontificum continetur, obedientiam derogare. Frequenter autem & a prædictis prædecessoribus nostris Calixto & Honorio, atque a nobis eis mandatum est, ut aut ad tuam &10) Hammeņburgensis Ecclesiæ redirent obedientiam, aut si quam super hoc si confiderent justitiam") habere, ad Sedem Apostolicam venirent) præparati: ipsi vero Apostolicis contemnentes obedire mandatis, nec venerunt, nec responsales miserunt. Quia igitur lucrum nemo de sua contumacia debet obtinere ex deliberato fratrum nostrorum Episcoporum & Cardinalium consilio tam Lundensem, quam alios Episcopos Daciæ tibi restituimus. Ad formam igitur privilegiorum Gregorii, Sergii, Leonis, Nicolai, Benedicti & Adriani, Episcopatus Daciæ, Sueciæ 13), Norweigiæ 14), Farriæ, Gronlandiæ, Halsingaldiæ 15), Islandiæ, Scridivindiæ 16) & Slavorum, carissimi filii nostri Lotharii Regis precibus inclinati, tibi' & per te Hammenburgensi Ecclesiæ, suæ videlicet Metropoli præsentis scripti pagina confirmamus. Si quæ ") in futurum Ecclesiastica secularisve persona 2) hanc nostræ confirmationis paginam 3) violare tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, postestatis honorisque sui dignitate careat, ream se divino judicio existere de perpetua iniquitate 4) recognoscat, &' a sanctissimo corpore & sanguine Dei & Domini Redemtoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtæ ultioni subjaceat. Cunctis autem hæc statuta servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi 5). Data Romæ apud montem Aventinum, per manum Almerici Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Diaconi, Cardinalis, Cancellariæ VI Kalend. Junii. Indictione XI. Incarnationis Dominicæ anno MCXXXIII. Pontificatus vero Domni Innocentii Papæ II anno quart 6).

1) II utelemn. i Cod. dipl. 2) fratri. 3) Hammaburgensi. 4) Canonice promovendis. 5) Domino 6) Ecclesiis &. 7) ejus. 8) Hammaburgensis. 9) Episcopos. 10) Hammaburgensis. II) justam rationem. 12) ostendere parati. 13) Suediæ Lindenbr. och Cod. 24. 14) Norwegiæ a, st. och Lunig.. Norweie. Cod. 24. 5) Halsingalandiæ 4. st. 16) Scridiumdiæ.

30.
1133 d. 27 Maj.

Rom. Påfv. INNOCENTIUS II:s befallning, gifven Biskopen Ascer i Lund att han skall lyda under ÄrkeBiskopen i Hamburg såsom hans rälta Metropolitan.

K. 534, INNOCENTIU, Episcopus Servus Servorum Dei, Ascero Episcopo Lundinensi salutem & Apostolicam benedictionem. Quemadmodum juris naturalis est alterum non lædere; ita nimirum nostri officii læsum adjuvare. Cæterum Venerabilis Frater noster A. Hamburgensis Archiepiscopus conquestus est coram beatæ memoriæ Calixto & Honorio, & jam etiam nobis, quod ei debitam obedientiam & reverentiam tanquam Metropolitano tuo negligas exhibere. Qua de re cum & ab ipsis, & a nobis sæpe per literas & nuncios evocatus sis, nec per te, nec per tuos tamen Sedem Apostolicam visitasti. Quia igitur nostri officii est singulis sua conservare, Fraternitati tuæ per præsentia scripta serio mandamus, ut ad ejus subjectionem & reverentiam redeas, & ei tanquam Metropolitano tuo in omnibus pareas. Dat, apud montem Aventinum VI. kalend. Junii.

133 d. 27 Maj.

31. :

Rom. Påfv. INNOCENTIUS II:s befallning till Konungen (i Sverige) att Biskoparne i hans Rike skola lyunder Ärke-Biskopen i Hauburg.

K. 535. INNOCENTIUS Episcopus Servus Servorum Dei, dilecto in Christo Filio. . . . . Regi, salutem & Apostolicam benedictionem. Venerabilis Frater noster Hammeburgensis Archiepiscopus ad Apostolicam sedem veniens in nostra præsentia questus est, quod cum Episcopis Regni tui, sicut antiqua prædecessorum nostrorum Gregorii, Sergii, Leonis, Benedicti, Nicolai & Adriani Romanorum Pontificum privilegia indicare noscuntur, metropolitano jure possideát, debitam ei obedientiam denegare præsumant. Quia igitur nostri officii est, male gesta corrigere, & ad viam rectitudinis revocare, Nobilitati tuæ rogando mandamus, quatenus præfato Fratri nostro A. Hammeburgensi Archiepiscopo tanquam Metropolitano tuo humiliter pareas, & ut Episcopi terræ tuæ ad ipsius obedientiam redeant, pro facultate tibi a Deo collata diligenter efficias. Data apud montem Aventinum VI. Kalend. Junii

1) qua 2) persona. 3) Sciens contra eam temere venire. 4) perpetrata. 5) quatenus & hic fructum bonæ actionis percipiant & apud districtum judicem præmia æternæ pacis invepiapt. Amen. 6) III. Lind.

32.
1133 d. 27 Maj.

Rom. Påfv. INNOCENTIUS II:s befallning till Svenska Biskoparne i samma ämne.

A. 535. INNOCENTIUS Episcopus Servus Servorum Dei venerabilibus fratribus universis Episcopis Suedize salutem & apostolicam benedictionem. Æquum est ut qui aliis præesse desiderat suis prælatis revereri humiliter non erubescat. Cæterum venerabilis frater noster A. Hammaburgensis Archiepiscopus ad sedem Apostolicam veniens graviter questus est, quod cum vobis, sicut est in antiquis privilegiis, Gregorii, Sergii, Leonis, Benedicti, Nicolai & Adriani Romanorum Pontificum continetur, metropolitico, jure præsideat, debitam ei obedientiam subtrahatis, quod profecto a vobis tanto est studiosius corrigendum, quanto subacto populo etiam in hoc bonæ conversationis exempla debitores estis impendere. Per præsentia itaque scripta fraternitati vestræ mandamus, quatenus præfato fratri nostro A. Hammaburgensi Archiepiscopo, tanquam Metropolitano vestro, obedientiam & reverentiam deferatis, & nullam ei super hoc molestiam de cætero irrogetis. Datæ apud montem Aventinum VI. kl. Junii,

33.

CSONS

en

1135 d. 6 Jan.

Lund. Konung Eric Ericsoms i Danmark Bref på anslag till Prebenda för en Canik i Lund.

B. 1: 121. Fvndacio prebende canonicalis per Ericum regem Erici regis filium.

In nomine sancte & indiuidue trinitatis Ericus. erici filius. Divina fauente clemencia. Danorum rex. Omnibus Catholicis. Salutem. De magnis

« السابقةمتابعة »