صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

siæ Vpsallensis assignandum tibi per eundem Arusiensem Episcopum ei duximus destinandum, vt postquam consecrationem ipsam receperis, illud tibi assignet sub forma, quam ei sub bulla nostra mittimus interclusam, & a te nostro & Ecclesiæ Romanæ nomine sub forma quam sub eadem bulla eidem dirigimus fidelitatis recipiat iuramentum. Volumus autem quod per hoc Lundensi Ecclesiæ, cui prædicta Vpsallensis Ecclesia subesse dicitur nullum præiudicium generetur. Tu vero illo intra Ecclesiam tuam illis diebus vtaris, qui expressim in ipsius Ecclesiæ Priuilegijs continentur. Vt igitur signum non discrepet a signato, sed quod geris exterius illud serues in mente, discretionem tuam monemus & hortamur attente, per Apostolica tibi scripta mandantes, quatenus humilitatem & iustitiam dante Domino, qui dat munera & præmia elargitur obseruare studeas, quæ suum seruant & promouent Seruatorem, vt Vpsallensem Ecclesiam sponsam tuam cures sollicite auctore Domino spiritualiter & temporaliter augmentare. Datum Lugduni XV. Calend. septem. anno tertio.

581.

1274 d. 18 Aug.

Lyon.

Påfv. GREGORIUS X:s förordnande för Bisk. ISRAEL i Westerås att inviga ärke-Bisk. FOLKE.

Israeli Episcopo Arusiensi.

K. c. 186.

Dilectvs Filius Fulco Vpsallensis Electus nobis humiliter supplicauit, vt sibi quem nuper de fratrum nostrorum consilio Vpsallensi Ecclesiæ in Archiepiscopum præfecimus & Pastorem impendi munus consecretionis in illis partibus mandaremus. Nos igitur Electi supplicationibus inclinati, Fraternitati tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatenus eidem Electo, asscitis tibi duobus vel tribus Episcopis, sublato cuiuslibet difficultatis obstaculo, prædictum munus consecrationis impendas. Ne vero præfatum Electum oporteat ad sedem Apostolicam pro obtinendo ab ipsa palleo, quod est insigne Pontificalis officij accedere, seu Nuntium destinare, ac exinde laboribus seu sumtibus fatigari. Nos ipsius Electi supplicationibus annuentes, palleum ipsum per eum a nobis cum ea qua decuit instantia postulatum de corpore Beati Petri sumptum, per Rogerium Canonicum Ecclesiæ Vpsallensis tibi assignandum sibi per te duximus destinandum, vt postquam consecrationem prædictam receperit, ei illud assignes sub forma, quam tibi sub Bulla nostra mittimus interclusam, & ab ipso nomine nostro & Ecclesiæ Romanæ sub forma, quam tibi sub eadem bulla dirigimus, fidelitatis recipias iuramentum. Volumus autem quod Lundensi Ecclesiæ, cui prædicta Vpsallensis Ecclesia iure

Sv. Diplom.

61

primatiæ subesse dicitur, nullum per hoc præiudicium generetur. Formam autem iuramenti quod ipse præstabit de verbo ad verbum nobis per eiusdem patentes litteras suo sigillo signatas per primum nuntium studeas quanto citius destinare. Datum vt in proxima.

582.

1274 d. 22 Aug.

Ask.

B. MATTSONS Gåfvobref af Orlundir till Sko, Sigtuna, Risaberga och Söderköpings kloster. A. 6. a. 1: 8.

Vniuersis christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit. B. Mathei quondam filius de Ask, Salutem in domino ihesu christo, Quoniam varij sunt humane fragilitatis euentus et terminus mortis omnibus est incertus, necesse est dubios casus certis racionibus preuenire. Vniuersitati igitur vestre declaro tenore presencium me cum dilecta vxore mea Lucia, que a longo tempore continue debilitatis grauamine fuerat attenuata nesciens terminum vite sue, de bonis nobis ex gracia domini mei illustris Regis Waldemari assignante possidendis, pro ipsa in testamento vnam mansionem in Osgocia que vocatur Orlundir quinque attungos sub se continentem quorum quilibet valet quinquaginta marcas denariorum in suorum remissionem peccatorum quandocunque dominus eam ex hoc seculo vocauerit taliter ordinasse, Tres Attungos sororibus in Sco apud quas eligit sepulturam, De reliquis autem duobus fratribus predicatoribus in Sictunia viginti marcas denariorum, Sororibus in Risiberghum decem marcas denariorum, Fratribus minoribus in Suthurcopia decem marcas denariorum. Datum anno domini. M°.CC.LXXIIII. Jn octaua assumpcionis beate virginis Jn mansione Ask. Jn cuius facti firmamentum sigilla Domini mei Regis et Domini Ducis ac meum presenti pagine sunt appensa.

583.

Sigillen bortfallna; efter de 2:ne första äro remsorna qvar.

1274 d. 17 Sept.

Lyon.

Påfv. GREGORIUS X:s befallning till ärke-Biskopen i Upsala och dess Lyd-Biskopar, att enligt nu hållna kyrkomötes beslut uppmana Folket till korståg, med bestämmelse af Förmåner, som derföre utlofvades, samt om innehållande af tionde och annan hjelp till detta företag.

K. c. 182.

Gregorius Papa Decimus Fulconi Vpsalensi Archiepiscopo, Et vniuersis Episcopis suæ Prouinciæ.

Si mentes fidelium terrenis abdicatis illecebris recolendis immensis beneficiis nostri Redemptoris intenderent, si ea cœlesti lumine illustrante dili

genti scrutarentur examine, si frequenter meditationis attentæ conspectui præsentarent, profecto eorum corda concalescerent infra ipsos igne in meditantium animis ardescente. Cuius etenim pectus saxeum non emolliret considerata illius humanationis humilitas, in qua Dei filius factus homo exinaniuit semetipsum formam serui accipiens in similitudinem hominis) factus & habitu inuentus vt homo? Cuius viscera non inflammaret caritatis ardore pia consideratio illius humiliationis extremæ, in qua ipse idem factus obediens vsque ad mortem ad exprobrantium opprobria coram tondente se velut agnus obmutuit, & sicut ouis ad occisionem ductus, post contumelias & terrores, post spinas & sputa, post flagella varia, post diuersa denique genera tormentorum innocens sine causa damnatur, & demum saturatus opprobriis 2), clauis affixus, aceto & felle potatus, confossus lancea in crucis patibulo tam diræ mortis subiit passionem, mysterium redemptionis nostræ perficiens, sine qua parum nobis natiuitas profuisset. Quis igitur hæc & alia largitatis diuinæ charismata infra pectoris claustra debita & frequenti meditatione 3) reuoluens non intus feruida zelo deuotionis accensus ferueat, foris ebulliat, exclamet & dicat, Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi? & non expectato monitoris vel sollicitatoris officio subiungat vltroneus, Calicem salutaris accipiam & nomen Domini inuocabo? Quem non pudeat ingratitudinis argui, quin potius de infidelitate notari, si Creatori primo 4) benefico Domino, pijssimo Redemptori tantæ necessitatis tempore non assistat, dum hæreditatis suæ funiculus, terra sancta, quam sibi testatur Scripturæ sacræ testimonium omnium cariorem in Christianitatis confusionem & dedecus per nominis Christiani blasphemos pro parte maxima occupata tenetur, & ad occupationem residui per eosdem instantia infesta persecutionis insistitur, super eo assidue in partibus illis populus Christianus impetitur, & molestis impetitionibus infestatur. Et quidem si facultas resistendi competeret, non pateretur aliquis absque desertæ fidei scrupulo sui Domini temporalis vel vicum aliquem occupari, & hæreditatis Dominicæ inuasores fideles vlterius patientur? Nunquid marcebunt ocio, aut ocius non exurgent ad vitandum tantæ notæ discrimen? Exurgant itaque qui sunt Christi, & se ipsius esse non solum nomine sed opere fateantur. Exurgant vtique in illius auxilium. Exurgant ad salutis suæ compendium, & illam breuis laboris pretio compendiose mercentur, Nunc præcipue dum in sacro Concilio ad hoc ijs diebus inter cætera immo præ cæteris specialiter congregato, eiusdem Terræ nuper ordinata subuentio sub spe illius de cuius solius clementi prouidentia, & clementia prouida ordinatio talis & tanta processit,

1) hominum i en samtida afskrift utan vidimation, jemf. näst följande N:o 584, hvarutur äfven nedanstående olikheter äro hämtade. 2) opprobrio. 3) attencione. 4) proprio.

Laboris optatum exitum repromittit. Conuenientibus siquidem in eodem Concilio nonnullis Principibus & Prælatis de mundi partibus vniuersis, aliorumque Principum Prælatorum & Capitulorum Nuncijs post subsidium pecuniarium communi consensu terræ deputatum eidem, conuenit omnium sententia in idipsum, videlicet vt in generali passagio, cuius celeriter auctore Domino terminum præfigemus vniuersis Christicolis contra blasphemos eosdem conflantibus vires suas, quanto erit Christianorum virtus vnita potentior, tanto ad liberationem Terræ prædicta sit via securior, sit opportunitas promptior 1), & de illa Deo auspice spes certior habeatur. Cæterum licet ad excitandos eorundem fidelium animos in terræ memoratæ succursum sufficere debeat solertior attentio præmissorum, licet possit non indigne sperari, quod si fideles ijdem quo debent pietatis oculo terram eandem respiciant, si ad persecutionis acerbitatem, quam terra eadem continuis lacessita molestijs, ac diutinis vexationibus lassata, perpetitur conuertant piæ compassionis intuitum, discriminaque considerent, quæ per hoc eidem fidei orthodoxe non est dubium imminere, ad assumendum Terræ sæpefatæ negotium se potius ingerent, quam inuitari ad hoc commonitionis alicuius suffragio expectabant. Quia tamen speramus quod vocem virtutis tribuet Dominus voci suæ, verbum crucis ad promotionem ipsius negotij in vestris Ciuitatibus & Diocesibus 2) decreuimus proponendum, ad quod 3) eo confidentius personas vestras duximus eligendas, quo magis ad id fame vestræ claritas & pastoralis officij debitum nos inuitat. Ideoque Fraternitati Vestræ Prædicationis officium in eisdem Ciuitatibus & Diocesibus 4) præsentium auctoritate committimus, in remissionem peccaminum iniungentes, quatenus in huiusmodi officio iuxta datam vobis 5) a Deo 6) prudentiam procedentes, illud efficaciter & prudenter 7), non obstante quod hoc idem alij forsitan 8) sit commissum exequi studeatis 9), omnes quos ad hoc vtiles fore putabitis 10) instantius inducendo, vt suscipientes cum reuerentia signum Crucis, ipsumque suis cordibus & humeris affigentes ad Terræ memoratæ succursum viriliter se accingant, ac ipsius negotium fideliter exequantur. Et vt ijdem fideles præmissa eo libentius atque feruentius prosequi studeant quo potiorem se nouerint fructum ex suis laboribus percepturos. Nos de Omnipotentis Dei misericordia, & Beatorum Petri & Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, & illa quam nobis Deus ligandi atque

1) propinquior. 2) in commissa tibi prouincia. Det mellan 3-4 varande lyder: tuum ac fratrum vtilioris religionis vestre claritas & zelus qui vos ad ea que dei sunt seruare presumimus repromittit Jdeoque in commissa tibi prouincia predicacionis officium in fauorem ac vtilitatem eiusdem negotii 5) tibi. Imellan 6—7) läses i stället: cum omni qua poteris efficacia & attencione procedens illud per te ac alios fratres ipsius ordinis commisse tibi prouincie, quos ad id de consilio discretorum fratrum duxeris eligendos quorum tibi per uirtutem obediencie cogere liceat ad idem officium prosequendum, & mutare quotiens oportunum ipsi negocio & tibi videbitur expedire. 8) forsitan uteslutes. 9) studeas exequi diligenter. 10) putaueris.

soluendi contulit potestate omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui huiusmodi laborem salutiferæ Crucis signo suscepto in personis proprijs subierint & expensis, plenam peccatorum suorum, de quibus corde contriti & ore confessi fuerint, veniam indulgemus, & in retributionem iustorum salutis æternæ pollicemur augmentum. Eis autem qui non in personis proprijs illuc accesserint, sed in suis duntaxat expensis iuxta qualitates & facultates suas viros idoneus destinarint illic iuxta prudentiæ vestræ arbitrium moraturos, & illis similiter quilicet in alienis expensis, in personis tamen proprijs assumptæ peregrinationis huiusmodi laborem impleuerint, plenam suorum concedimus veniam peccatorum. Huius quoque remissionis volumus esse participes iuxta quantitatem subsidij & deuotionis affectum, omnes qui ad subuentionem ipsius negotij de bonis suis congrue ministrabunt. Personas insuper, familias & bona eorum, ex quo Crucem susceperint sub Beati Petri & nostra protectione suscipimus. Statuentes, vt sub Diocesanorum suorum defensione consistant, Vt autem ijdem Crucesignati eo exequantur libentius & feruentius votum suum, quo pluribus fuerint fauoribus communiti præsentium autoritate concedimus, vt ijdem illis Priuilegiis eaque immunitate gaudeant, quæ in generali Crucesignatorum indulgentia continentur. (Et quod per sedis Apostolicæ literas, vel legatorum ipsius extra suas Dioceses, nisi illæ quæ ab eadem sede obtentæ fuerint, plenam de huiusmodi indulto mentionem fecerint, non valeant conueniri, dummodo parati existant coram suis ordinarijs de se querelantibus respondere, quos per vos ab ijs Ecclesiastica censura defendi cessante Appellationis obstaculo volumus, qui eosdem contra indultum huiusmodi prædictaue Priuilegia & protectionis nostræ tenorem præsumpserit temere molestare. Ita tamen quod aliquis vestrum de ijs quæ iudicialem indaginem exigunt, & indultum Priuilegiaue huiusmodi, seu personas familias & bona Crucesignatorum ipsorum non contingunt, se in hac parte nullatenus intromittant. Si qui vero illuc proficiscentium ad præstandas vsuras iuramento tenentur astricti, Creditores eorum per vos vel alios sublato appellationis obstaculo districtione simili, vt Iuramenta huiusmodi penitus relaxantes, ab vsurarum vlterius exactione desistant. Si autem quisquam Creditorum eos ad solutionem coegerit vsurarum, ipsum ad restitutionem earum eadem districtione sublato Appellationis obstaculo compellatis. Iudæos quoque ad remittendas ipsis vsuras per sæcularem compelli præcepimus potestatem, & donec eas remiserint ab omnibus Christi fidelibus tam in mercimonijs quam alijs sub excommunicationis pœna iubemus communionem illis omnimodam denegari ). Porro ad huiusmodi ardui & salubris negotij efficaciam pleniorem, vt vos 2) conuocare possitis Cleros & populos ad quem

1) Föregående ifrån Et quod &c. uteslutes. 2) tu & dicti fratres.

« السابقةمتابعة »