صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

soluendi contulit potestate omnibus vere pænitentibus & confessis, qui huiusmodi laborem salutiferæ Crucis signo suscepto in personis proprijs subierint & expensis, plenam peccatorum suorum, de quibus corde contriti & ore confessi fuerint, veniam indulgemus, & in retributionem iustorum salutis æternæ pollicemur augmentum. Eis autem qui non in personis proprijs illuc accesserint, sed in suis duntaxat expensis iuxta qualitates & facultates suas viros idoneus destinarint illic iuxta prudentiæ vestræ arbitrium moraturos, & illis similiter quilicet in alienis expensis, in personis tamen proprijs assumptæ peregrinationis huiusmodi laborem impleuerint, plenam suorum concedimus veniam peccatorum. Huius quoque remissionis volumus esse participes iuxta quantitatem subsidij & deuotionis affectum, omnes qui ad subuentionem ipsius negotij de bonis suis congrue ministrabunt. Personas insuper, familias & bona eorum, ex quo Crucem susceperint sub nostra protectione suscipimus. Statuentes, vt sub Diocesanorum suorum defensione consistant, Vt autem ijdem Crucesignati eo exequantur libentius & feruentius votum suum, quo pluribus fuerint fauoribus communiti præsentium autoritate concedimus, vt ijdem illis Priuilegiis eaque immunitate gaudeant, quæ in generali Crucesignatorum indulgentia continentur. (Et quod per sedis Apostolicæ literas,

xtra suas Dioceses, nisi illæ quæ ab eadem sede obtentæ fuerint, plenam de huiusmodi indulto mentionem fecerint, non valeant conueniri, dummodo parati existant coram suis ordinarijs de se querelantibus respondere, quos per vos ab ijs Ecclesiastica censura defendi cessante Appellationis obstaculo volumus, qui eosdem contra indultum huiusmodi prædictaue Priuilegia & protectionis nostræ tenorem præsumpserit 'temere molestare. Ita tamen quod aliquis vestrum de ijs quæ iudicialem indaginem exigunt, & indultum Priuilegiaue huiusmodi, seu personas familias & bona Crucesignatorum ipsorum non contingunt, se in hac parte nullatenus intromittant. Si qui vero illuc proficiscentium ad præstandas vsuras juramento tenentur astricti, Creditores eorum per vos vel alios sublato appellationis obstaculo districtione simili, vt Juramenta huiusmodi penitus relaxantes, ah vsurarum vlterius exactione desistant. Si autem quisquam Creditorum eos ad solutionem coegerit vsurarum, ipsum ad restitutionem earum eadem districtione sublato Appellationis obstaculo compellatis. Iudæos quoque ad remittendas ipsis vsuras per sæcularem compelli præcepimus potestatem, & donec' eas remiserint ab omnibus Christi fidelibus tam in mercimonijs quam alijs sub excommunicationis pæna iubemus communionem illis omnimodam denegari "). Porro ad huiusmodi ardui & salubris negotij efficaciam pleniorem, vt vos a) conuocare possitis Cleros & populos ad quemcunque volueritis locum idoneum, & ibidem verbum Crucis proponere, ac fidelibus vere pænitentibus & confessis ad prædicationem huiusmodi conuenientibus, ipsamque audientibus reuerenter, centum dies de iniunctis eis poenitentijs relaxare, quodque, vobis & vestris familijs in Ecclesiis Ecclesiastico interdicto suppositis excommunicatis & interdictis exclusis, non pulsatis campanis, voce submissa, & ianuis clausis diuina celebrare officia & facere celebrari, ac populis proponere verbum Crucis, atque Crucis charactere insignitos, ab excommunicatione quam pro eo quod sepulchrum dominicum contra prohibitionem legatorum sedis Apostolicæ visitarunt, & illos etiam qui eam pro eo quod Sarracenis merces portauerunt, & arma seu alia prohibita vel eisdem contra Christianos impenderunt auxilium, consilium vel fauorem, dummodo quicquid ex huiusmodi damnato acquisiuere commercio, & aliud tantumdem de suis facultatibus in manibus vestris assignent, in Terræ prædictæ subsidium conuertendum, nec non tam Clericos quam Laicos crucesignandos, qui pro violenta iniectione manuum in Clericos sæculares virosque religiosos, vel pro incendio seu sacrilegio inciderunt in canonem sententiæ

PaloTWIII ISIUS CALI 2 Duo DIULJU, 1121 IIIa atorum

eus, ve

1) Föregående ifrån Et quod &c. uteslutes. 2) tu & dicti fratres.

tæ absoluere iuxta formam Ecclesiæ vice nostra illis exceptis, quorum fuerit excessus difficilis & enormis, & cum Clericis Crucesignatis, qui cum excommunicationis sententiam latam a canone, vel ab homine incurrissent, se diuinis immiscuerunt officijs, & receperunt ordines sic ligati, dummodo passis damna vel iniurias satisfaciant competenter, & negotium huiusmodi in proprijs prosequantur personis: vel ad hoc expensis suis idoneos bellatores transmittant, vel de bonis proprijs iuxta idem arbitrium aliquod impendant subsidium, dispensare possitis auctoritate Apostolica vobis duximus concedendum. Præterea nonnulli Clerici & Laici non ratione Ecclesiarum pacifice & sine controuersia, quasdam dicantur decimas possidere, quod vobis sit liberum de fructibus earundem perceptis hactenus eisdem Clericis & Laicis dimittere quintam partem eisdem concedere, quod residuum fructuum eorundem in prædictum conuertere subsidium per seipsos vel vobis si voluerint exhibere in idem negotium conuertendum, ita quod ipsi ad restitutionem aliam de præmissis omnibus minime teneantur, sed inde maneant penitus absoluti; dummodo decimas ipsas Ecclesijs dimittant in posterum ad quas spectant, auctoritate concedimus supradicta. Amplius cum sedes prædicta olim centesimam prouentuum Ecclesiasticorum" per omnia Christiana Regna subsidio deputauerit supradicto, nec sit conueniens quod simul pro terra præfata duo subsidia colligantur, nos centesimam, huiusmodi remittentes in locis in quibus non exti. tit per executores indicta volumus & mandamus, vt singuli vestrum per se vel alios centesinam ipsam in locis tibi subditis in quibus indicta fuit, & non extitit persoluta a tempore quo indicta fuit, vsque ad tempus prædictæ decimæ.

Legata quoque in eisdem locis subsidio prædicto relicta. Omnes quoque obuentiones vndecunque & qualitercunque ipsi subsidio in locis prouenientes eisdem tam pro tempore præterito quam futuro colligatis integraliter, & fideliter conseruetis, eaque omnia penes illos qui decimam per nos eidem subsidio deputatam custodierint, ad opus prædicti subsidij deponatis. Facientes nihilominus quod de Trunco in supradicto Concilio ordinatum extitit obseruari. Videlicet vt in singulis Ecclesijs truncus ponatur concauus tribus clauibus consignatus, prima penes Episcopum, secunda penes Ecclesiæ Sacerdotem, tertia per aliquem religiosum laicum conseruandis, & in eo fidelis quilibet, iuxta quod Dominus eorum mentibus inspirauerit suas eleemosynas deponere in remissionem suorum peccaminum moneantur, & in ipsis Ecclesijs semel in hebdomada pro remissione huiusmodi peccatorum & præsertim offerentium Eleemosynas certa die, quam tamen Sacerdos pronun-. ciet populo, missa publice decantetur. Concedimus insuper, vt si aliqui Crucesignatorum infra tempus a nobis ad votum exequendum huiusmodi assignandum decesserint, illarum indulgentiarum & gratiarum sint plene participes, qua obeuntibus in eiusdem Terræ seruitio sunt concessæ. Commutandi ad hæc a personis earundem Diocesum emissum ieiuniorum, ac cuiuslibet peregrinationis votum in negotij prædicti subsidium, ac etiam per censuram Ecclesiasticam Crucesignatos quoslibet cuiuscunque dignitatis vel conditionis fuerint compellendi, vt in eodem termino illud executuri, ad terram prædictam accedant, vel ipsum redimant, si legitimo fuerint impedimento detenti, & vos pensatis personarum, & alijs circumstantijs illud videritis redimendum. In hoc autem & alijs præmissis articulis, in quibus aliqua vestræ circumspectionis arbitrio relinquuntur, maxime sic vestras conscientias oneramus, vt in die stricti examinis teneamini exactam reddere rationem. Deputandi quoque personas idoneas in eisdem Diocesibus ad redemptiones huiusmodi fideliter colligendas, & sub testimonio fidelium consignatas deponendas in tuto, quousque per nos dispositum fuerit, qualiter in huiusmodi subsidium conuertantur, vobis plenam tribuimus facultatem. Volumus præterea & concedimus, vt vos qui in officio prædicationis Crucis pro præsenti negotio per triennium duxeritis laborandum, illis immunitate ac Priuilegijs gaudeatis, illiusque indulgentiæ, etiamsi infra ipsum triennium cum intentione decedatis huiusmodi sitis participes, quæ personaliter in terræ prædictæ subsidium transfretantibus in generali Concilio noscuntur. esse concessa. Volumus insuper & præsentium auctoritate districte præcipimus, quod in præmissis exequendis sitis solliciti & attenti, nec in illorum executione alter alterum impediat vel perturbet. Non obstante si aliquibus quod excommunicari, suspendi vel interdici non valeant, a dicta sede forsitan sit indultum, & quibuslibet alijs indulgentijs, seu Priuilegijs, seu litteris ab eadem sede obtentis, per

quæ prædicta impediri vel differri possint, & de quibus specialem oporteat in præsentibus fieri mentionem. Datum Lugduni XV. Calendas octobris anno tertio.

OKU

nan

584.
1274 d. 13 Nov.

Lyon. Påfy. GREGORIUS X:s enahanda befallning till Predikare-Ordens Förman i Norden.

A, 5. a, 3. GREGORIUS episcopus seruus seruorum dei dilecto filio Priori prouinciali Dacie ordinis predicatorum salutem & Apostolicam benedictionem, si mentes fidelium &c. såsom föregående N:o 583 och derunder anmärkte olikheter till proponere verbum crucis auctoritate apostolica tibi & ipsis fratribus duximus concedendum, Volumus preterea & concedimus vt tu & iidem fratres, qui in officio predicacionis crucis pro presenti negocio per triennium duxi. mus laborandum, vel si post inceptum laborem huiysmodi eum intencione ipsum predictum triennium prosequendi ante finitum idem triennium decedatis, illis immunitate ac priuilegiis gaudeatis, illiusque indulgencii sitis participes, que personaliter in terre predicte subsidium transfretantibus in eodem generali concilio noscuntur esse concessa, Ceterum cụm huiusmodi predicacionis officium venerabilibus Fratribus nostris archiepiscopis & episcopis vniuersis per nos in suis diocesibus sit commissum, & ministeris prouincialibus ac aliis Fratribus ordinis minorum illud per similes presentibus litteras committamus, te ac dictos fratres eiusdem tui ordinis cum omni diligentia volųmus obseruare, ne cum prelatis eisdem in predicando concurrere yel ipsorum predicacionem turbare seu impedire quomodolibet presumatis, Cum dictis eciam ministris & fratribus prefati ordinis minorụm sic loca predicacionis & tempora diuidendo, vt uos mútuo non turbetis, nec impediatis aliquatenus per.con Sed vobis inuicem alteriùs vicibus in omni paciencia & quiete concedatis, Et si forsan in aliquibus locis conuentus vos habere contingat, in quibus conuentum predictus minorum ordo non habeat, eisdem ministris & Fratribus ipsius ordinis minorum ad eadem loca superuenientibus in execucione predicti officii tụ & Fratres jidem prefati tui ordinis deferatis, Non obstante aliqua indulgencia Fratribus eiusdem tui ordinis a dicta sede sub quacumque verborum forma concesșa, quod apostolica mandata suscipere vel exequi per litteras apostolicas in quibus de indulto huiųsmodi mencio non habetur minime teneantur, & quibuslibet aliis indulgenciis, priuilegiis, seu litteris ab eadem sede obtentis, per que predicta impediri vel differri possint & de quibus spe. cialem oporteat in presentibus fieri mencionem. Datum Lugduni Jdibus Nouembris Pontificatus nostri Anno Tercio..

Saknar vidimation och sigill.

585.

1275.

Sonderborg Förening emellan Konung Eric i Danmark och Hertigarne Magnus och Eric i Sverige.

K. u. 124. Ericus Dei gratia Danorum, Sclavorumque Rex, omnibus præsens scriptum cernentibus salutem in omnium Salvatore: Notum esse volumus præsentibus & futuris, quod inter nos ex una parte, & Nobiles ac Magnificos viros D. Magnum Ducem Sueciæ, & Domicellum Ericum fratrem ejus ex altera, taliter placitatum est, fide media , & condictum: Quod nos ipsis pro viribus eorum conservandis efficaciter assistere debeamus, &c. Effectus autem est, quod tunc assignavit eis C. armatos cum omni bellico apparatu; pro quibus illi promiserunt VI M. marcarum argenti puri, & unum castrum in pignus quod ille volebat eligere; Ad cujus sustentationem, conservationem & manutentionem, promiserunt contribucre M. niarcas annuatim. Dat. Sunderborg, Anno MCCLXXV.

586.
1275 i Jan.

Nerboås. Konung Magnus I:s Skyddsbref för Risaberga kloster, med befrielse för alla Kongl. Utskylder af klostrets egendomar.

· A. 3. . 1: 13. JN nomine sancte & indiuidue trinitatis. Magnus. dei gracia. Rex Sweorum. Uniuersis christi fidelibus presentes litteras inspecturis. Salutem sanctis omnibus repromissam. Quoniam diuina prouidencia in hanc suam graciam nos uocauit. vt regni temporalis culmine sublimatos multis preferret mortalibus. . tenemur & nos vice debita Sancte Ecclesie vbique in regno nostro ampliare modis omnibus libertatem. Nouerit igitur fidelium vniuersitas. quod ad reuerenciam gloriose domine & virginis Marie. omnes possessiones Ecclesie eiusdem beate marie de Risebjergh attinentes ob sororum deuocionem ibidem existencium. vibicumque in regno nostro sunt constitute cum colonis & omnibus pertinencijs suis. villis. & Nemoribus. Agris. piscacionibus suis. & redditibus. ab omni iure regali liberas semper concedimus & exemptas. vt libere sint in vşum ecclesie memorate. & beneficium sempiternum. vt igitur super bonis predicte ecclesie data libertas immobilis perseueret, eandem libertatem roborant gilli nostri munimine confirmamus. Jnsuper omnibus per presencia scripta declaramus. quod prefatam domum & sorores ibidem deo domino seruientes sub clypei nostri tutela constituimus specialiter protegendas. quamdiu vixerimus domino largiente. Jta quod quicumque ipsis iniuste fuerit aduersatus jn 'se & in bonis suis strictam nostre maiestatis senciet ulcionem. Jllos autem quos Dominus in locum nostrum prouiderit suc- ,

Sv. Diplom.

62

« السابقةمتابعة »