صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

tunge nomine morar. cum omnibus attinenciis suis pleno iure. ac suis heredibus contulisse perpetuo possidendam quam eciam mansionem nostro accedente consensu vxori sue Rangburgi in donacionem propter nupcias assignauit. tali videlicet condicione adhibita. quod si idem Karulus absque liberis decesserit ad predictam vxorem suam dicta mansio deuoluatur, si vero ipsam premori contigerit ad predictum. K. maritum suum superstitem mansio prefata redeat inconcussa. Ne igitur super hiis in posterum aliqua dubietas horiatur presenti littere sigillum nostrum in plenum testimonium. Duximus apponendum. Datum fyæholm, Anno domini. M ̊.CC.LXX°.V°. in festo sancte agathe virginis.

589.

På frånsidan: De acquisicione mora parochie Dwncker. Sigillet skadadt.

1275 d. 22 Febr.

Sigtuna.

Ärke-Bisk. FOLKES i Upsala intyg att STENAR tillstått det han emot viss afgift städslat af Priorissan i Skokloster de gods, hvilka med hans dotter såsom hennes mödernearf blifvit gifne till klostret. A. 3. b. 1: 6.

Fulco diuina miseratione archiepiscopus upsalensis. Omnibus presentem litteram inspecturis. salutem in domino ihesu christo Nouerint uniuersi quod stenarus lator presencium in nostra presencia constitutus recognouit se conduxisse predia ab domina priorissa ceterisque sororibus in scho, ipsis. iure possessorio attinencia, pro certis redditibus earum domui annuatim persoluendis. & filiam suam cum ipsarum intrauit ordinem dicta predia quia eam ex materna hereditate contingebant, sub plurium testimonio dicretorum dictis sororibus contulisse perpetuo possidenda. Ne igitur super prediis memoratis sororibus collatis aliqua calumpnia seu sinistra suspicio possit ab aliquibus processu temporis suboriri, ipsis presentem litteram sigillo nostro reliquimus consignatam in testimonium veritatis. Datum sictunie anno domini. M.CC.LXXV. in cathedra sancti Petri.

590.

Sigillet finnes.

1275 d. 1 Apr.

Lyon.

Påfv. GREGORIUS X:s Bref till Insamlarne af Heliga landshjelpen rörande Cistercienser-Ordens befrielse från denna afgift. A. 1. d. 71. *),

GREGORIUS episcopus seruus seruorum dei Dilectis filijs legatis apostolice sedis & vniuersis collectoribus decime prouentuum ecclesiasticorum *) Efter en af Bisk, ERIC i Skara och hans Kaniker gjord afskrift.

terre sancte subsidio deputate, ad quos littere iste peruenerint. Salutem & apostolicam benedictionem. Peticio dilectorum filiorum abbatis. Cisterciensis eiusque coabbatum & conuentuum vniuersorum, Cisterciensis ordinis, nobis exhibita continebat quod nos, in generali concilio. Lugdunensi. uolentes terre sancte que ab inimicis nominis christiani detinetur miserabiliter occupata, procurare remedia, per que posset de illorum manibus liberari, decimam omnium prouentuum ecclesiasticorum ipsius terre sancte subsidio duximus deputandam, ac postmodum intendentes ordinare seu taxare quantum persone ipsius ordinis de suis prouentibus deberent soluere, eis per uestras indulximus litteras, ut de ipsorum prouentibus nichil occasione huiusmodj decime soluere tenerentur, quousque quantum per eos soluj deberet per nos existeret ordinatum Districtius inhibentes, ne collectores ipsius decime de ipsorum prouentibus aliquid ab eis occasione predicta exigere attemptarent. Ĉum autem quantum de eorum prouentibus, fructibus, & redditibus, soluere debeant duxerimus ordinandum, ac uolentes ut eisdem abbatibus, & conuentibus, de huiusmodi concessione nostra, uotiuus perducatur effectus, vobis & singulis uestrum per apostolica scripta mandamus, quatinus ab eisdem abbatibus, & conuentibus, aut eorum monasterijs, locis, seu ecclesijs, decimam huiusmodj, per vos, vel alium, seu alios, nullatenus exigatis Non obstantibus quibuscumque litteris apostolicis, uobis aut aliquibus vestrum, sub quacumque forma, aut expressione uerborum directis hactenus, eo pretextu. quod continetur in eis quod ab exemptis & non exemptis, cuiuscumque ordinis, condicionis vel dignitatis existat, predictam decimam exigatis, seu in posterum dirigendis, nisi huiusmodi littere dirigende nominatim de ordine predicto, & concessione huiusmodi de uerbo ad uerbum, fecerint mentionem Nos enim nichilominus excommunicacionis, interdicti, aut suspensionis sententias, si que in personas dictorum abbatum siue in conuentus ipsos, vel alicuius eiusdem ordinis monasteria, ecclesias, domos, Grangias, seu loca eorum, per vos. uel alium aut alios vobis mandantibus occasione huiusmodi hactenus sint prolate uel inposterum promulgarj contigerit ex nunc irritas decernimus & inanes. Datum Lugduni. Kal. Aprilis. Pontificatus. nostri. anno quarto.

591.

1275 d. 5 Apr.

Lyon.

Påfv. GREGORIUS X:s Bref till Cistercienser-Ordens Abboter, Abbedissor och Convent om befrielse från Heliga landshjelpen. A. 1. d. 72. *)

GREGORIUS episcopus seruus seruorum dej. Dilectis filiis vniuersis abbatibus ac abbatissis & conuentibus ordinis Cysterciensis tam presentibus *) Efter en af Bisk. BONAUENTURA och Capitlet i Linköping d. 27 Sept. 1292 gjord afskrift.

quam futuris jn perpetuum. Jn uestitu deaurato ecclesie sponse christi, que uarietate circumdata. sponso suo speciosa forma pre filiis hominum. jnuariabilis jntegritate fidej & soliditate spej, a dextris assistit. Cysterciensis ordo, diuinis mancipatus obsequiis. & jnter religiones ceteras, gloriose virgini singularitate deuocionis ascriptus. ex jnstitutione primaria. & professorum ipsius, quantum ex alto conceditur, prosecutionis jnstancia rutilat caritate, candet castimonia. & pulchritudine conuersationis elucet. Hujus ordinis candidj nazarej. dictj videlicet professores eiusdem sub arte obseruantie districtione viuentes. in conspectu eorundem. Regis. Regum & Regine celestis phialas odoramentorum plenas in orationum assiduitate presentant beneplacitis illorum per opera pietatis jnseruiunt. & sic hospitalitatem obseruant. quod sibj pauperes, pauperibus diuites, illis munifici. sibi parcj. laboribus non parcunt propriis. sed uictu in sui uultus sudore quesito. se tenuj exhibent, illis subueniunt habundanter. Hec quidem uobis fauorem omnium uendicant, hec uos fauorabiles. recto cuiuslibet pectoris pij judicio representant. Solet enjm regum & principum aliorumque Magnatum familiaribus ipsorum contemplacione deferri, Quanto itaque amplius tam peculiaribus eorumdem. summj regis & regine celestis famulis ipsorum obtentu. in suis est subueniendum necessitatibus, & oportunitatibus assistendum. Profecto jmmensa jnter comparata disparitas. mensuram comparationis huiusmodj non admittit. Hec nos monent attencius, hec nos & fratres nostros hortantur jnstantius. vobis & monasteriis uestris contra jncidentium decimarum & aliarum exactionum jnstantias, oportuno remedio prouidere. Quid enjm opus est ea decimare. vel per partes exigere ad seruiendum exinde domino, que ipsius sunt seruiciis totaliter deputata. Jdeoque de ipsorum fratrum nostrorum consilio. vos. Monasteria. ceteraque loca. & bona eiusdem ordinis, ac ipsum ordinem, ab onere cuiuslibet, repentine ac extraordinarie decime seu alterius exactionis eximimus, districtius jnhibentes, vobis dictisue monasteriis. locis aut bonis, decetero huiusmodj decimam & exactionem, quocumque nomine censeantur, jmponj. aut jmponendis in posterum. quantumcumque generaliter. sub quauis forma vel expressione verborum, a vobis exigi. vel uos super illis aliquatenus molestari. Decernentes exnunc omnem sentenciam suspensionis. jnterdictj seu excommunicacionis. in vos. Monasteria. Loca. vel bona predicta. propter hoc quacumque auctoritate latam. irritam & jnanem. ac uiribus omnino carere. Nulli ergo &c. nostre exempcionis, jnhibicionis & constitutionis &c. Datum Lugduni per manum Magistri Lanfrancj, archidiaconj pergamensis sancte Romane ecclesie, vicecancellarij. Nonis aprilis. Jndictione. III:a. Jncarnacione dominice, Anno. M.CC.LXXV°, pontificatus vero, Domini Gregorij, pape, decimj. Anno quarto.

[blocks in formation]

Östgöta Lagm. BENGTS Gåfvobref på gårdar i Skruckeby, Biærcho, m. m. till ett kanonikat i Linköping.

B. 3: 110.

Uniuersis presentes litteras visuris uel audituris B legifer østgotorum salutem in domino sempiternam. Jnter mansiones que in domo patris celestis eterna firmitate consistunt, volentes ipso prestante ihesu christo qui earum conditor exstitit. in aliqua earum inuestirj Notum facimus tam presentibus quam in posterum futuris quod nos in remissione peccatorum nostrorum & reuerendi patris nostrj & pie matris nostre nec non in remedium anime dilectissime vxoris nostre quondam margarete omniumque nostrorum progenitorum facimus canoniam in ecclesia lincopensi Cuj hos redditus assignamus Mansionem nostram in scrukubi cum incolis & omnibus attinenciis. vbi de incolis soluuntur. XIII thýnones annone & XIII ore denariorum annuatim necnon & ius patronatus quod nobis in dicta ecclesia racione predicte mansionis attinebat, Jtem curiam nostram in biærcho cum omnibus attinenciis vbi de incolis soluuntur X thýnones annone & X ore denariorum Jtem villam gaddostad de qua soluuntur viginti thýnones & IIII:or marce denariorum & dimidia Jtem omnia predia que recepimus post prefatam vxorem nostram in thyst, scilicet XVI attongos de quibus soluuntur XX. & I marc. denar. annuatim Scire eciam volumus vniuersos quod predictam canoniam facimus & bona enumerata damus Jn honorem sanctj petri martiris de ordine fratrum predicatorum Nosque obligamus ad altare sibi construendum, cum calice indumentis & toto ornatu & necessariis ad missam celebrandam Cum autem consumpta fuerint que nos in principio prouidemus volumus quod canonicj quj ín predicta canonia in posterum fuerint prouideant de altaris ornatu & omnibus ad missam necessariis Hac eciam condicione omnia sepedicta bona damus vt Canonicus qui pro tempore fuerit missam de beato petro in omnj tercia feria si vacauerit sin autem in proxima sequenti cum cantu dicere teneatur & heredes nostrj attendant, quod de missa predicta quod iam dictum est inperpetuum obseruetur. Litteram presentem fecimus sigillarj sigillo dominj mej regis W & dominj nostrj Ducis M & dominj. H. Episcopi lincopensis & aliorum regnj nobilium & nostro ad predictj factj euidenciam & munimen Datum anno domini M'CCLXXV Tercia die pasche,

[blocks in formation]

Lagmannen i Nerike PHILIP THYRNERSSONS gåfvobref på Granhammar till Risaberga kloster.

A. 3. n. 4: 6.

JN nomine patris. & filij. & spiritus sancti. Amen Geste rei noticia. cum fluxu temporis. cito a noticia tollitur nisi uoce testium. & litterarum jndiciis. posteris prebeat uiuacis memorie firmamentum Jnnotescat igitur presentibus & posteris quod ego Philippus Thyrneri quondam filius. Næricieque legifer. sanus mente. & corpore existens. Non jnmemor tamen fragilis humane condicionis. que mortis necessitati ineuitabiliter. astricta cognoscitur. quatinus eiusdem hora penitus ignoretur. Jtaque anime mee saluti prouidens. & heredum meorum paci consulens. de bonis michi a deo concessis. vnam mansionem que uocatur Granhamar. cum omnibus sibi attinentibus. tam mobilibus. quam immobilibus. habitis. & habendis. confero pro testamento. monasterio dominarum. jn Risebyergh. in remissionem peccatorum meorum in presenti. & ad augmentum glorie jn futuro. Ne igitur super hoc dono. in posterum possit. a maliciosis calumpnia suborirj. presentem paginam scribi feci. & sigilli mei munimine roborarj. Datum anno domini M.CC°.LXX°.V°. IIII°. jdus junij.

Sigillen: N:o 1, 2 skadade, N:o 3 bortfallet.

594.

1275 d. 23 Jun.

Ärke-Bisk. FOLKES i Upsala öppna bref på 40 dagars aflat för botfärdiga, som kyndelsmässodagen och midsommarsdagen besöka Skoklosters kyrka, med bekräftelse på Lydbiskoparnes dertill särskilt gifna aflat.

A. 3. b. 1: 8.

Vniuersis christi fidelibus quibus presentes littere innotuerint. Fvlco miseracione diuina archiepiscopus vpsalensis. Salutem in virginis filio benedicto. Loca sanctorum omnium, pia sunt deuocione fidelium veneranda, vt dum dei honoramus amicos, ipsi nos amabiles deo reddant & eorum quodammodo uendicantes patrocinium, quod apud ipsum nostris non meremur, eorum nobis suffragantibus meritis obtinere valeamus. Cum igitur ad ecclesiam dilectarum in christo filiarum, monialium videlicet in scho. sicut ipsarum nobis porrecta peticio continebat. Jn Purificacione beate Marie virginis in cuius honore dicta basilica sicut dicitur est fundata, ac in festo Natiuitatis beati Johannis baptiste, non modica confluat populi multitudo. Cupientes igitur vt christi fideles deuocionis gracia illam adeuntes, celestis dono gracie gratulentur. De omnipotentis dei misericordia & beatorum Petri &

« السابقةمتابعة »