صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

593.

1275 d. 10 Jun. Lagmannen i Nerike Pallip TAYRNERSSONS gåsvobref på Granhammar till Rișaberga kloster.

A. 3. n. 4: 6. Jn nomine patris. & filij. & spiritus sancti. Amen Geste rei noticia. cum fluxu temporis. cito a noticia tollitur nisi uoce testium. & litterarum indiciis. postcris prebeat uiuacis memorie firmamentum Jnnotescat igitur presentibus & posteris quod ego Philippus Thyrneri quondam filius. Næricieque legifer. sanus mente. & corpore existens. Non jnmemor tamen fragilis humane condicionis. que mortis necessitati ineuitabiliter. astricta cognoscitur. quatinus eiusdem hora penitus ignoretur. Jtaque anime mee saluti prouidens. & heredum meorum paci consulens. de bonis michi a deo concessis. vnam mansionem que uocatur Granhamar. cum omnibus sibi attinentibus, tam mobilibus. quam immobilibus. habitis. & habendis. confero pro testamento. monasterio dominarum. jn Risebyergh. in remissionem peccatorum meorum in presenti. & ad augmentum glorie jn futuro. Ne igitur super hoc dono. in posterum possit. a maliciosis calumpnia suborirj. presentem paginam scribi feci. & sigilli mei munimine roborarj. Datum anno domini Mo.CC°.LXX°.Vo.. IIII°. jdus junij.

Sigillen: N:o 1, 2 skadade, N:o 3 bortfallet.

594.

1275 d. 23 Jun. Ärke-Bisk. FOLKES i Upsala öppna bref på 40 dagars aflat för botfärdiga, som kyndelsmässo

dagen och midsommarsdagen besöka Skoklosters kyrka, med bekräftelse på Lydbiskoparnes dertill särskilt gifna aflat.

A. 3. b. 1: 8. Vniuersis christi fidelibus quibus presentes littere innotuerint. Fylco miseracione diuina archiepiscopus vpsalensis. Salutem in virginis filio benedicto. Loca sanctorum omnium, pia sunt deuocione fidelium veneranda, vt dum dei honoramus amicos, ipsi nos amabiles deo reddant & eorum quodammodo uendicantes patrocinium, quod apud ipsum nostris non meremur, eorum nobis suffragantibus meritis obtinere valeamus. Cum igitur ad ecclesiam dilectarum in christo filiarum, monialium videlicet in scho. sicut ipsarum nobis porrecta peticio continebat. Jn Purificacione beate Marie virginis in cuius honore dicta basilica sicut dicitur est fundata, ac in festo Natiuitatis beati Johannis baptiste, non modica confluat populi multitudo. Cupientes igitur vt christi fideles deuocionis gracia illam adeuntes, celestis dono gracie gratulentur. De omnipotentis dei misericordia & beatorum Petri &

Pauli eius apostolorum auctoritate confisi. Omnibus vere penitentibus & confessis. qui dictam ecclesiam in premissis sollemnitatibus, orandi, offerendi, seu alterius cuiuslibet deuocionis gracia visitarint Quatraginta dies, De jniuncta sibi penitencia, annis singulis misericorditer in domino relaxamus. Decernentes insuper Indulgencias omnes, quas habent, a venerabilibus fratribus nostris, Dominis Henrico Lincopensi, Erico skarensi, A. strengenensi. K. arosiensi. Kietillo aboense, Acero Wexionensi, episcopis, habere roboris firmitatem. In cuius facti euidenciam & perpetuam firmitatem presenti littere sigillum nostrum duximus appendendum. Datum apud berem, Anno domini. M°.CC°.LXXV. Jn vigilia natiuitatis beati johannis baptiste. Preterea noueritis quod quiliganeorum nostrorum relaxat XL:a Dies in festiuitatibus suprascriptis.

Sigillet i rödt vax finnes.

Det suffnom

595.
1275 d. 4 Jul.

Upsala. Prosten Jacob i Enköping afstår fattigtionden af Håbo Härad till Upsala Domkyrka.

A. 3. a. 1: 12. Uniuersis tam presentibus quam futuris presentem litteram audituris & lecturis. Jacobus prepositus Enecopensis salutem in dei filio benedicto. Nouerint vniuersi quod Ego Jacobus jn presencia venerabilis Patris Domini mei. F. Archiepiscopi vpsalensis constitutus & Dilectorum fratrum meorum Capituli eiusdem ecclesie recognoui & recognosco decimas de babohundere quas huc vsque de facto detinui, que, decime Pauperum wlgariter apellantur deberi sicut antiquitus est ordinatum ad fabricam ecclesie vpsalensis. vnde ipsas sub testimonio Reuerendi Domini mei. F. archiepiscopi & Dilectorum confratrum meorum capituli memorati, resignaui ecclesie vpsalensi. In cuius resignacionis testimonium, presentem litteram sigillo meo vna cum sigillis, Domini mei. F. archiepiscopi & fratrum meorum Capituli vpsalensis, reliqui consignatam. actum vpsalie anno Domini. M°.CCo.LXXV. quarto nonas julij.

Sigillen: N;0 i i rödt vax något skadadt, N:o 2 mycket skadadt, N:o 3 finnes.

596.
1275 d. 22. Jul.

Upsala. Gåfyobref af Hertig Magnus på Girista, Mellby och Skeggesta till ett Kanonikat i Upsala.

A. 7. a. 1: 9. Omnibus christi fidelibus presentem litteram inspecturis. Magnus Dei gracia Dux sweorum. salutem in dei filio benedicto Cum sacrosancta mater

• eccle

ecclesia ab omnibus qui christiano nomine gloriantur, & christo genuerat per baptismum, precipuerito 1) honoranda, specialius tamen ab hiis qui ab ipsius sponso immortali plus gracie' consecuti sunt & honoris. Recognoscentes nos igitur habere omnia que habemus ab unigenito dei 'filio ihesu christo qui dat omnibus affluenter, cuius gracia uiuimus, beneficio sustentamur, cuius etiam sanguine redempti sumus, Domui sue, matri nostre, & metropoli Regni vpsalensi videlicet Ecclesie mansionem strøm cum bonis omnibus mobilibus & immobilibus eidem attinentibus. absque exceptione qualibet. Mansionemque nostram Giristir & predia. que in methalbu possidebamus. & mansionem nostram skieggister cum agris, pratis, piscariis & siluis, aliisque omnibus mobilibus & immobilibus eisdem mansionibus attinentibus, plene, integre & absolute de karissimi fratris nostri Erici beneplacito & consensu, in presencia venerabilis patris nostri domini. F. archiepiscopi vpsalensis, & Reuerendorum dominorum, skarensis, lincopensis, strengenensis, arosiensis, aboensis episcoporum contulinius perpetuo possidendas. & hoc uobis presentibus de-" claramus, volentes modis omnibus vt premissa donacio canonie attineat per-' petuo, quam in ecclesia creauimus vpsalensi. In cuius donacionis perpetuam firmitatem presentem litteram sigillo nostro, & venerabilis patris nostri Domini. F. Archiepiscopi & Reuerendorum dominorum episcoporum eius suffraganeorum, & amantissimi fratris nostri. E. sigillis reliquimus consignatam.

Actum & datum vpsalie anno domini. M°.CCo.LXXV. *) XI. Kalend. augusti.

Kongl. Sigillet skadadt, de andre 7 äro bortfaļlne.

597.
1275 d. 22 Jul.

Upsala. Gåfvobref på Säby till Upsala Domkyrka.

B. 2: 96. Omnibus presentes litteras inspecturis B. dei gracia. b. ducis filius salutem in domino noueritis quod sex oras terre in seby cum omnibus sibi attinentibus ecclesie contulimus vpsalensi perpetuo possidendas de illustris fratris nostri domini M ducis beneplacito & consensu jn cuius donacionis firmitatem presentem litteram, sigillis reuerendj patris nostri domini F. archiepiscopi vpsalensis & illustris domini M ducis swecie fratris nostri carissimi & nostro duximus roborandum datum vpsalie anno domini Mo,CC®.LXXV XI Kal. augusti. : .

1) precii merito. *) I B. 2: 97. finnes äfven en afskrift af detta bref, men med årtalet 1276 (M.CC.LXXVI), hvilken har ofvanstående olikhet. Sv. Diplom.

. 63

[blocks in formation]

Biskoparnes i Linköping och Skara samt Ärke-Djäknens i Upsala Vidimation af Påfv. GREGO-
RIUS X:s Bulla och till följe deraf fålda dom, hvarigenom Fladstad till Skokloster återställes.

A. 3. b. 3:7. Omnibus presentes litteras inspecturis He Lincopensis &. E. scharensis dei gracia Episcopi. ac B. archýdýaconus wpsalensis salutem in Domino sempiternam. Noueritis nos Recepisse litteras Domini pape in hac forma. Gregorius episcopus &c. Se N:o 563. Quia igitur supradicte domine. Abbatissa & conuentus Dicta curia per prenominatum dominum. P. licet eadem curia eisdem monialibus olim sentencialiter fuerit adiudicata prout in instrumento super hoc confecto plenius dicitur contineri iam longo tempore prout omnibus in Regno swecie constitutis satis est manifestum violenter fuerant spoliate. Nos sepedictas dominas abbatissam & conuentum in Dicte curie possessionem auctoritate apostolica. nobis in hac parte commissa restituimus iusticia exigente. venerabili patri domino. F. archyepiscopo wpsalensi. auctoritate apostolica firmiter iniungentes. Quatinus ad prenominatam curiam personaliter accedens. ipsas dominas. abbatissam & conuentum in ipsius curie corporalem possessionem auctoritate apostolica Reinducat. & inductas eadem auctoritate tueatur omnes molestatores earundem super dicta possessione per censuram ecclesiasticam compescendo. Actum in festo beate marie magdalene. anno domini. Mo.CCo.LXX°.Vo.

Sigillen: N:o 1, 2 hängande i linnetrådar, skadade; N:o 3 saknas.

599.

1275 d. 11 Sept. Konung Magnus I:s gåfvobref på Norusa till Skokloster. .

D. a. 7: 459. *) Omnibus præsentes litteras visuris vel audituris Magnus D. G. Rex Sweorum salutem in Domino sempiternam. Illa quæ geruntur digna memoria · in scripta solent redigi, et cum autenticis sigillis in publica monumenta, ut

quod brevitas vitæ, aut labilis memoria oblivioni de facili tradetur, hoc scriptura sincera veritate notitiæ posterorum ingerat et transmittat. Ovapropter serie præsentis paginæ in pupplicam proferimus notionem, nos man. sionem Norusær, ad claustrum dominarum in Sco, in remedium animæ nostræ contulisse, cum silvis, piscariis, incolis, et attinentiis ejusdem mansionis universis, jure perpetuo possidendam, tali conditione mediante, quod

- *) Med anmärkningen: Coll. med Original-permebresvet.

dictæ Dominæ, bona Philippi, Petri filii, ad usum suum revocare non habeant aliquatenus facultatem. Ut autem firmum et ratum in posterum habeatur hujusmodi donum, præsentes litteras cum sigillo nostro, et sigillo fratris nostri carissimi E. Ducis Sveciæ, fecimus roborari. Ad hujus facti notitiam et evidenciam pleniorem. Scriptum et datum apud Arusiam Anno domini M.CC.LXXV. 3 idus septembris. (L. S.)

(L. S.)

600.

US

1275 d. 5 Oct.

Linköping Konung Magnus I:s Gåfvobref på sina gods i Tjust, utom hvad SUNE LITKE lemnat i Gyrda

by och Bildarstad, till inrättande af ett nytt Kanonikat i Linköping, hvarmed äfven Westervik, hvartill Konungen ägde Jus Patronátus, vid inträffande ledighet förenas.

B. 3: 100. Omnibus presentes litteras inspecturis M dei gracia Rex sweorum sal. &c. Quamuis creatura non habeat quid pro meritis respondeat creatorj sollicite tamen precauendum est, ne filios hominum ingratitudo reos constituat quos graciis suis preuenire & prosequi nunquam cessat, Nos siquidem circa nos immeritos sua benifica cumularj meditacione debita contemplantes. quamuis laudes condignas sibi nequaquam recompendere possumus vt nos tamen ad sua seruicia in quibus ualemus promptos efficiat, supplicitus exoramus Ad laudem igitur & gloriam suj nominis per secula benedicti nec non & beatorum apostolorum eius petri & pauli ad quorum honorem constructa est Ecclesia lincopensis Eidem ecclesie ad quandam canoniam in ipsa de nouo fundandam omnes possessiones nostras & predia in thiust, siue per uillicos nostros siue per colonos excoluntur cum omnibus pertinenciis eorundem Hiis duntaxat exceptis que prius cuidam sunonj nomine dicto litke in villis gyrdaby & bildastad contulimus duximus conferenda Jtem volumus quod ecclesia in wæstawic in qua ius habemus patronatus primo cum vacauerit eidem canonie perpetuo annectatur. Renunciantes Jurj presentandi postmodum per nos aliquem ad ipsam canoniam uel ecclesiam supradictam Ad hec omnia predia nostra que possidemus Infra limites & fines ville aby eciam situata in villa forensi westærwic memorate ecclesie appropriamus ad ipsius prouentus & reditus deputanda Volentes itaque quod robur debitum obtineat quod fecimus in hac parte. & quod euidenti presentibus pateat & futuris Presentibus litteris super hoc confectis cum sigillo nostro sigilla eciam aliorum nobilium Regni swecie apponj fecimus & annecti Datum lincopie Anno dominj M°CC’LXXV°. III Nonis octobris.

« السابقةمتابعة »