صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

601.

[ocr errors]

1275 d. 6 Oct.

Linköping K. Magnus I:s stadfästelse på de af K. Waldemar åt Riga förunte handelsprivilegier.

K. t. 2: 542, 629. *). Magnus Dei gratia Rex Sveorum Venerabilibus Dominis et Reverendis Domino Jo . . Dei gratia S. Rigensis ecclesiæ Archiepiscopo, E. Magistro Domus Teutonicorum per Lyvoniam, A. Priori Fratrum, V. Gardiano Fratrum minorum salutem in domino sempiternam. Referentibus nobis literatorie didicimus, dilectum fratrem Waldemarum, Predecessorem nostrum in Regimine Regni, Ciuibus ciuitatis Rigensis quasdam concessiones et libertates indulsisse in hunc modum: se N:o 556. Nos igitur suprascriptas concessiones et libertates sicut juste et rite indultæ sunt, ratas habemus et ipsas auctoritate Regia confirmamus. Datum Lincopiæ anno Domini M.CC.LXXV pridie Nonis. Octobris.

602.

1275 d. 6 Nov. Befallning af Predikare-Ordens förman till Provincial-Prioren i Danmark att befordra enighet inom orden och med andra.

A. 3. c. 1: 1. In christo sibi karissimo fratri. A. priori prouinciali fratrum ordinis predicatorum. prouincie dacie. Frater Johannes fratrum eiusdem ordinis seruus inutilis. Cum sincere dilectionis affectu. sacre religionis plantarium. vt fructus uberiores afferat. et diuino gustui offerat dulciores. non solum conuenit salutaribus monitis et exhortationibus irrigarj. uerum etiam id ad manum diligentis cultoris exquirit. oportune discipline studio frutices humane infirmitatis. que in ipso interdum pululant sollicicius precidentem. ne si quod absit. cuiusquam neglectu in ramusculos periculose succrescerent 'impedirent damnosius. pro cuius profectu laboratum est diucius et sudatum. Ecce karissime. diuine pietatis immensitas. que peccatores ueniens saluos facere neminem uult perire. et desiderans sibi offerri populum acceptabilem non habentem maculam neque rugam. nouissimis diebus beatissimos dominicum et franciscum tanquam diligentissimos operarios in mundum eodem tempore misit similique officio destinauit. quorum uterque fulgore sancti spiritus illustratus et calore succensus. vt sibi filij paterna imitantes uestigia nascerentur. ordinem instituit. cuius professores potentes opere et sermone con

*) "Originalet af Brefvet finnes uti Rigas Privilegie-Bok p. 169, och är afskriften lemnad af

Etats R. Langebeck i Köpenhamn.

tra potestates aereas. sub assumpte professionis signis salutiferis colluctantes. hostium audacius repellentes insultus. et deducentes ad nichilum spirituum potentias malignorum. ab errore uie sue satagerent studiosius auertere peccatores. et conuersos in uiam dirigere salutarem Verum quod si inter fratres' utriusque professionis. qui discordantes debent ad unitatis federa reformare alicuius turbacionis materia oriretur. in eorum periculum. aliorum *scandalum. et animarum multiplex dispendium redundaret. venerabilis pater frater jeronimus minister generalis prefati ordinis minorum. et ego, sanctissimorum patrum uestigijs inherentes. qui semper in pacis uinculo. professionibus utriusque ordinis procurarent spiritus unitatem. quorum ex imposito nobis officio sumus licet immeriti successores. cupientes illis per que possent incrementa uirtuosarum arborum in nostrarum religionum uiridarijs impediri. oportunis prouisionibus obuiare. communj paci ac fame consulere et aliorum profectibus prouidere. communicato utriusque ordinis fratrum discretorum consilio. infrascripta duximus ordinanda. Quoniam periculosum esse dinoscitur de sanctorum meritis disputare. et amplius uel minus aliquid asserere de hijs quos coronat. nec non et temerarium multitudini derogare. quicunque in derogationem sanctorum alterius ordinis. uel generalis. seu vniuersalis status ipsius. scienter et pulplice linguam suam presumpserit relaxare. seuerius puniatur et nichilhominus dominum suum prout priori et gardiano illius loci ubi exinde scandalum fuerit exortum uidebitur. reuocare uel alias emendare per suum prelatum cogatur. Jllud quoque sumopere est cauendum. ne quis alicui nouicio zelo attrahendi eum ad suum ordinem studeat assumpte religionis egressum. Et si quis sic illectus et attractus exierit. non recipiatur infra annum in ordine cuius obtentu exiuit. nisi de licentia illius ordinis quem reliquid. Ad hec cum inter seruos dei qui non est dissensionis sed pacis. aut nulle sint lites habende. aut quam celerrime finiende. priores et ministri prouinciales ac eorum uicarij generales. fratribus alterius ordinis conquerentibus de fratribus sue cure commissis. non differant reddere iusticie complementum. ne propter eorundem defectum cogantur offensi cum utriusque ordinis infamia. ad exteriores iudices habere recursum. & cum id quod in Romana curia geritur. ad noticiam uicinorum et distantium deferatur ad communem ordinum famam seruandam. procuratores utrius ordinis residentes ibidem. ad instanciam aliquorum fratrum singularium aut conuentus unius. non moueant contra alium ordinem questionem. seu a quoquam fratre moueri. aut litteras procurarj permittant nisi- prouincialium conquerentium cuius intererit decernere. Jnsuper illo de quo agitur inibi litigari. - procuratori sui ordinis super hoc direxerit speciales. Quia etiam ordinacionibus et inhibicionibus apostolicis est parendum. neutrius ordinis fratres. ad constructionem monasterij. ecclesie uel oratorij locum presu

mant assumere uicinum locum fratrum alterius ordinis infra centum quadraginta cannarum spacium per sedem apostolicam pretaxatum sine, ipsorum licencia et assensu. Rogamus tamen, quod ad talem graciam faciendam difficiles se non reddant. ubi ex disposione situacionis loci. nullum uel modicum eis preiudicium generatur. Preterea cum quisque cauere debeat ne alicui faciat quod fieri sibi nollet, nec electionem . sepulture alicuius persone. apud fratres alterius ordinis patris. et matris, fratris et sororis personis duntaxat exceptis. immutari nec legata eisdem relicta. diminui per se uel per alium, aliquis procurare presumat. Attendant eciam singuli. ne honori sui ordinis improuide prouidentes. in contencione et emulacione sermones preripiant, uel impediant aliorum. Jnsuper cum securius sit consilium. et firmius iudicium quod plurimorum sentenciis approbatur. circa obseruanciam sentenciarum. excommunicacionis et interdicti ab alijs quam a summo pontifice. et legatis sedis apostolice quibus deferendum simpliciter prolatarum que in dubium reuocantur. inter fratres utriusque ordinis collacione prehibita diligenti. requisito etiam si necesse fuerit consilio sapientum, quam cum consciencia permiserit. uniformiter obseruetur. Ceterum. quia id quod contra christiane fidei religionem committatur. in omnium noscitur iniuriam redundare. inquisitores heretice prauitatis nullus impediat uel perturbet. quin pocius ipsi sibi motuo et alij eisdem in persecucione officij indefesse assistant. Cum igitur premissa uelimus exacta diligencia cum efficacibus monitis et opportunis correctionibus taliter preuidere, ut ab inchoatis siqua inueneritis. uelocius et caucius recedatur. et similia nullus in posterum audeat attemptare. Et vt predicta in fratribus nostro commissis regiminj optatum celerius sorciantur effectum. ad uniuersos conuentus uestre prouincie. transscriptum presencium vestri sigilli roboratum munimine destinetis. scientes quod memoratus pater minister generalis. consimiles litteras ministris prouincialibus ordinis sui scripsit. Valete et orate pro me. Datum Lugduni. VIII. Jdus Nouembris.

[blocks in formation]

Provincial-Priorens i Danmark skrifvelse till Prioren i Sigtuna, med befallning om iakttagande af föregående föreskrifter.

A. 3. c. 1: 1. Jn dei filio sibi karissimis priori et ceteris fratribus ordinis fratrum predicatorum de conuentu Sictuniensi. Frater. A. fratrum eorundem in prouincia dacie seruus inutilis 'salutem in domino sempiternam. Noueritis me recepisse litteras reuerendi patris fratris johannis magistri ordinis

- nostri in hunc modum. Se föregående N:o 602. Mandatis itaque venerabilis

patris magistri ordinis obtemperare ut dignum est cupiens. presentes litteras nostro sigillo vestre caritati transmitto signatas rogans uestram dilectionem et attencius monens. ac in remissionem peccatorum uobis iniungens. quatenus que in eisdem litteris continentur exacta diligencia prosequi studeatis. ut exinde uestra obediencia apud memoratum patrem magistrum ordinis et me. merito poterit commendari. Valete et orate pro me. Datum Skr. anno domini. M°.CCo.LXXV. jn nostro capitulo prouincialj.

Sigillet, tryckt i rödt vax å frånsidan af brefvet, är bortfallet:

604.
1275 d. 12 Dec

Lödöse. Konung WALDEMARS stadfästelse på de af BIRGER JARL, Handlande från Hamburg förlänte Förmåner.

K. i. 2: 66. WALDEMARUS Dei gratia Rex Sveorum omnibus præsentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Noverit vestra universitas, quod illam, quam inclytus Princeps pater noster Dominus Byrgerus felicis memoriæ Dux Sveorum gratiam Burgensibus de Hamborch donaverat, de nostra voluntate libera præsentibus confirmamus, &c. Datum Ledosum anno Domini Mo.CCo.LXXV. qvinta feria post festum B. Nicolai proxima, in nuptiis filiæ nostræ perdilectæ & Comitis Gerardi illustris de Holsatia.

605.
1275 d. 24 Dec.

Davö. Konung Magnus I:s Salubref på Näs i Walla bärad till Bisk. Eric i Skara och qvitto på erhållen betalning:

A. 3. z. 1: 4 Omnibus presens scriptum inspecturis vel audituris. Magnus Dej gracia Rex sweorum salutem jn omnium saluatore. Tenore presencium constare volumus vniuersis. Nos curiam quandam Que dicitur. nes jn prouincia Wallahered sitam. Cum molendino prope curiam ipsam & colonatu cum silua de jstreem. & aliis omnibus mobilibus & immobilibus. videlicet aruis. pratis. pascuis. piscacionibus & nemoribus. eidem curie adiacentibus venerabilj patri Domino. E. Scarensi episcopo legaliter vendidisse. sibi successoribusque suis juste titulo empcionis perpetuo possidendam Recognoscimus jnsuper predictum Dominum episcopum totum precium pro curiis & bonis superius prenotatis nobis plenarie persoluisse. Ad abholendam jgitur tocius calumpnie ma

teriam. Que tum propter temporis diuturnitatem tum humane memorie labilitatem posset in posterum suboriri presentibus sigillum nostrum vna cum sigillis venerabilium patrum & Dominorum. F. vpsalensis. He, Lincopensis. E. Scarensis. A. Strengianensis. K. Arósiensis. A. Vexionensis. suffraganeorum eiusdem duximus appendendum. Actum jn Daphø anno Dominj millesimo ducentesimo. septuagesimo. quinto. jn vigilia natiuitatis Dominj.

Sigillen N:o 1, 3, 4, 6, 7 skadade, N:o 2, 5 bortfallne.

men curan filios hominum

[ocr errors]

606.
1275 d. 31 Dec.

Davö. Konung Magnus I:s Gåsvobref på Röthelunda till inrättande af ett nytt Kanonikat i Upsala.

A. 7. 2. 1: 8. Magnus Dei Gratia Rex Sweorum. Omnibus tam presentibus quam futuris. presentes litteras inspecturis. Salutem in domino sempiternam Quamuis creatura non habeat quid suo pro beneficiis respondeat creatori, summo tamen curandum est studio ut laudes & gracias quas poterit recompendat ne

os hominum reos constituat, quos donis seu gratiis maioribus non desinit honorare. Cognoscentes igitur apud nos graciarum munera cumulari. dignum est ut ipsum patrem Luminum, a quo omne donum perfectum est descendens. ipsiusque sponsam Sacrosanctam videlicet ecclesiam quantum possumus honoremus. Nouerint. igitur vniuersi, Quod Nos in die intronizacionis & eleccionis nostre, in Ecclesia Vpsalensi quandam Canoniam de nouo iniciauimus ad dei omnipotentis gloriam & honorem. · Cui Curiam Røthalund ) cum siluis pratis piscacionibus agris & coloniis, omnibusque prediis & possessionibus eidem attinentibus, perpetuo duximus annectendam. concedentes insuper venerabili patri domino Vpsalensi Eiusdemque Capitulo ius presentandi & conferendi cui placet. Ne igitur super hiis aliqua Calumpnia seu sinistra suspicio possit in posterum generari, presenti littere sigillum nostrum, & venerabilis patris domini. F. Vpsalensis Reuerendorumque dominorum, Omnium ipsius suffraganeorum sigilla, qui huic collacioni aderant personaliter, duximus apponenda. Datum dauø. anno. domini. Mo.CCo.LXXV“. pridie kal. januarij. **

Volumus eciam dictam Canoniam, procesu temporis cum omni bono dante domino augmentare.

[ocr errors]

Pergamentsremsorpa sitta qvar efter 8 bortfallne sigill,

1) Rødhalund B. 2: 96.

« السابقةمتابعة »