صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

607.

1276. Konung Magnus I:s Privilegier för Riga borgare att handla i Sverige.

K. t. 2: 629. *) MAGNUS Dei gratia Rex Sueorum &c. Nosse volumus universos et singulos, quod nos ad instantiam petitionis dilecti nobis fratris Ernesti Magistri Domus Theutonicæ de Livonia Burgensibus de Riga talem dedimus libertatem, ut in Regni nostri partibus, cum illuc pervenerint, emant et vendant et sint a Thelonio et ab omni solutione injusta liberi et securi, hoc solum excepto, si Nos quandoque propter necessitatem terræ nostræ aliqua in Terra nostra in emptione et venditione observari præcipiamus, quod et præfati Burgenses velut illi de Gotlandia & Lubeke simili modo servent. Datum Arusiæ Anno Domini MCCLXXVI anno Regni nostri primo.

608.

1276. SIGGES till Ljunom och dess Fru Caristinas Testamente af Ljunom till Alvastra kloster.

A. 3. v. 1: 6. In nomine sancte & indiuidue trinitatis Ego syggo de lŷunom vxorque mea cristina consideracionis intuitu perpendentes huius seculi statum in deterius cotidie permutari. scientes eciam incertam fore cuilibet mortali sue vocacionis horam. & credentes firmiter elemosinarum largicione peccata nostra posse redimj testamentum nostruin sub hac forma statuimus ordinandum. Ad honorem gloriose dei genitricis & semper virginis marie Claustro de aluastro curiam nostram in occidentalj lynnum cum omnibus attinenciis mobilibus & immobilibus ad subsidium monachorum ibidem domino deo seruiencium legali donacione conferimus in presenti iure perpetuo possiden• • dam. illuc locum nostre eligentes sepulture, Jta tamen quod dictj fratres debita nostra quibus obligatj sumus persoluent pro duobus octonariis grangie supradicte. statuentes firmiter quod a nullo heredum nostrorum post decessum nostrum per generalem mortis condicionem donacio nostra superius facta a possessione dicti Cenobij possit modo aliquo reuocarj. nisi nos in diebus nostris secundum nostram & ipsorum redimere decreuerimus parilem voluntatem. Si quis vero temeritatis seu malicie pretextu infirmare. hoc testamentum nostrum voluerit excommunicacione dej patris omnipotentis & sanctorum omnium feriatur & cum impiis in die iudicij percipiat porcionem. Cuius rej te

*) "Originalet finnes i Riga, afskriften är communicerad af Langebek." . i Sv. Diplom.

64

stes sunt Dominus abbas Johannes. & cellerarius olauus gudmundus & stenarus monachi dicte domus. Vt igitur omnis ambiguitas super premissis valeat remoueri & excludatur occasio quelibet volentibus malignarj siggillum Dominj Regis, M. & Dominj H. episcopi lincopensis presenti pagine duximus adnectenda. Datum Anno M°CC°ÎXXVI°.

Alla 5 sigillen bortfallna; till 4 äro silkestrådarne qvar.

609.

1276 d. 3 Jan.

Närboås. Konung MAGNUS I:s förordnande om verkställigheten af Hert. Erics Testamente rörande Närdavi i Nerike och Husby Enhörna till Bisk. Anund i Strengnäs.

A. 3. g. 1: 1. M. dei gracia Rex sweorum. vniuersis presentes litteras inspecturis, salutem in domino. vniuersitati vestre tenore presentium declaramus. quod nos mansiones scilicet Nærthawi in Nærichia & Hosaby in Enhørne cum colonis omnibus & aliis earundem pertinenciis tam mobilibus quam immobilibus venerabili patri. domino. A. Episcopo strengnensi racione testamenti

dilecti fratris nostri quondam. E. Ducis sweorum custodiendas commenda· mus. Districte precipientes. Quatinus ordinacionem suam in premissis nullus presumat aliquatenus impedire, aut in aliquo maliciose perturbare. scientes quod siquis huic mandato nostro contrarium attemptare presumpserit seueritatis regie non effugiet vlcionem. Datum in insula Nærboxas. Anno domini Mo.CCo.LXX°. VI°. octaua beati johannis ewangeliste.

· Sigillet bortfallet.

· 610.

1276 d. 7 Apr.
RÖRIK Mattssons till Ask testamente af Skällnora till Upsala Domkyrka, m. fi. .

A. 3. a. 1: 13. . Omnibus presentes litteras inspecturis. Røricus filius Mathei de asch. Salutem in domino sempiternam. Nouerint vniuersi quod ego Røricus sanus & incolumis sub 'testimonio venerabilis patris domini archiepiscopi vpsalensis & omnium canonicorum eiusdem ecclesie in meorum remissionem peccatorum meum taliter condo & ordino testamentum. Ecclesie vpsalensi mansionem meam schioldanor cum duabus marcis terre & molendino ceterisque aliis tam mobilibus quam inmobilibus eidem curie absque excepcione qualibet attinentibus confero perpetuo possidendam. Et filiis meis do unam marcham

terre in uilla supradicta. sub ista condicione ut ecclesia vpsalensis plenam habeat facultatem commutandi cum filiis meis seu assignandi eis in uilla alia equiualente. unam marcham pro ista. Et quod bona ista & redditus siue prouentus eorum ad usus meos dum uixero deuoluantur. Ad maiorem igitur presentis collacionis confirmacionem presentem litteram siggillo eiusdem venerabilis patris domini fulconis archiepiscopi ypsalensis & siggillo capituli eiusdem ecclesie ad exclusionem omnium suspicionum feci consignari. Datum & actum arusie sub testimonio Reuerendi patris domini. F. archiepiscopi vpsalensis & capituli eiusdem ecclesie. 'Anno domini. Mo.CCo.LXXVI°. VII°. idus aprilis.

Sigillen: N:o 1, 2 skadade.

.

[ocr errors]

611.

1276 d. 23 Maj. : Upsala. Konung, Magnus I:s Bref med bestämmelse af Gottlänningarnes handelsrättigheter i Sverige.

J. 3: 64. Omnibus in Christo fidelibus præsentes literas inspecturis, Magnus, Dei gratia, Rex Suecorum, Salutem in Domino sempiternam, Regalis Beneuolentia cum fidelium sibi subiectorum preces admittit, et suum extollit solium, et ad seruiendum deuotos animat incessanter, Sane fidelium nostrorum consulum, seniorum et yniuersitatis tam Teuthonicæ quam Gutthenensis, Gutland inhabitantium precibus inclinat, eisdem vilificandi, applicando quoties, & quanto & ad quascunque partes Regni nostri maluerint, ven

vendendi res suas, et merces allatas, emendj res quascunque, annonam, lardum, et cætera suis ysibus necessaria, ac eadem libere deferendi, nisi tanta fuerit, caristia, quod omnes vndecunque aduentantes, ab emtione annonæ & carnium non immerito abstinere debeant, liberam auctoritate præsentium absque pedagij ac telonej cuiuslibet solutione tribuimus facultatem, Cæterum cum ipsos ad aliquam ciuitatem aut villam Regni nostri venire contigerit, volumus, vt in vendendis et distrahendis pannis suis, et cæteris eodem gaudeant priuilegio cum illis ad quos ipsos contigerit aduentare. Si vero ipsos in aliqua Ciuitate, aut villa Regni nostri contigerit hiemare, a communibus collectis, quæ Byargeld et almenningsgield vulgariter nuncupantur, eosdem prorsus liberos et immunes reddimus. Insuper omnibus Regni nostri incolis de quibuscumque prouincijs, ciuitatibus aut villis nostri districtus Guttland mercationis gratia frequentare volentibus, merces illuć quascumque libere deducendi, vendendi, permutandi, seu etiam alienandi omni submoto prohibitionis cuiuslibet personæ obstaculo, tam in reditu quam pro- · cessu, omnimodam sicut ipsis inculis Guttland ad nos, sic et nostris ad

[ocr errors]

ipsos concedimus facultatem, prohibentes districte, ne quis ipsos super præmissis libertatibus præsumat aliquatenus molestare. Si quis autem hoc attentare præsumserit, vindictam regiæ Maj:tis se nouerit incursurum. In huius autem rei euidentiam pleniorem, sigillum nostrum & reuerendorum in Christo patrum Dominorum Vpsalensis et Lincopensis sigilla præsentibus literis duximus apponenda. Datum Östraros Anno Domini M.CC.LXXVI. X. Calend. Junij Anno Regni nostri primo.

612.

1276 d. 24 Maj.

Upsala Kon. Magnus I:s gåfvobref på gods i Westby, vid kröningen skänkt till Upsala Domkyrka.

A. 7. a. 1: 11. Omnibus in christo fidelibus presentes litteras inspecturis. Magnus dei gracia Rex sweorum. salutem in domino. Quoniam dignum est pariter et honestum. vt sacrosancta mater ecclesia. ab omnibus christi fidelibus, amplius tamen ab hiis qui plus gracie assequti sunt pariter et honoris, in omnibus, honoretur. Hinc est quod vniuersitati vestre tenore presentis declaramus. Nos ecclesie vpsalensi in die coronacionis nostre, duas marchas terre in Westby de bonis regalibus, cum omnibus pertinentibus ad easdem contulisse perpetuo possidendas. & tantundem de patrimonio nostro pro collacione, premissorum, ad regalia addidisse Jn cuius donacionis euidencian & perpetuam firmitatem. presentem litteram sigillo nostro et sigillis venerabilium patrum. Dominorum Fulconis vpsalensis archiepiscopi. Henrici lincopensis. Erici skarensis. Annundi strengenensis Karuli arusiensis, Kietilli aboensis. Aceri wexionensis eius suffraganeorum, qui tunc omnes affuerunt duximus roborandam Datum. Vpsalie anno Domini. Mo.CCo.LXXVI. VIIII. kal, Junij. Regni vero nostri anno primo

. Sigillen N:o 1, 2, 5, bortfallne, de öfrige 5, föga skadade, äro bibehållne.

613.
1276 d. 26 Maj.

Upsala. Konung Magnus I:s Försäkran om kyrkogodsens frikallelse från Krono-Utskylder.

A. 7. a. 1: 10. Omnibus in christo fidelibus presentes litteras inspecturis. Magnus dei gracia rex sweuorum, in domino salutem, Tenore presentium notum facimus et protestamur vniuersis, quod intentionis nostre est, & reuerendis patribus dominis fulconi vpsalensi archiepiscopo, ac ipsius suffraganeis promisimus bona fide, iura prelatorum et ecclesiarum a iuribus corone distinguere cum primum poterimus et habuerimus facultatem, volentes iuxta professionem

nostram iura ecclesiarum tueri, et in exhibicione servitij quo nobis iidem prelati obligati sunt easdem ecclesias reddere penitus indempnes, quoniam id nobis et toti Regno, anime nostre, ac fame, credimus expedire, articulos etiam in litteris papalibus nobis cum in minori dignitate essemus transmissis contentos preter quam articulum de testamentis quem deliberacioni maiorum Regni reseruamus ecclesiastice iuridictioni Recognoscimus subiacere, ad huius autem rei exequcionem pleniorem presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum. Datum østraros anno domini, Mo,CC°,LXXVI°, septimo kal. Junij, anno Regni nostri primo.

. Sigillet tillika med den ur brefvet klippta remsan bortfallet.

614.

1276 d. 27 Maj. Ärke-Bisk. FOLKES vidimation och bekräftelse på Lagman Hölpos testamente.

A. 3. n. 4: 7. s) Uniuersis christi fidelibus presentes litteras inspecturis. F. Archiepiscopus vpsalensis salutem in domino. Noueritis nos testamentum nobilis uiri Dominj ħøldonis legiferi de Wermelandia presentibus venerabilibus fratribus nostris dominis. H. Episcopo lyncopensi. Ē. Episcopo scarensi. A. Episcopo strengenensi. K. Episcopo arusiensi. A. Episcopo wexionensi. K. Episcopo abonensi. non cancellatum, non abolitum nec in aliqua sui parte uiciatum respexisse in hec uerba .. Se N:o 530.

Quapropter hoc testamentum legitime factum sentencialiter decernentes sub pena excommunicacionis prohibemus ne quis uoluntatem suam audeat aliquatenus irritare. Scientes quod siquis in contrarium, venire presumpserit quantum ex officio nostro nobis incumbit, contra ipsum per nos uel per alios sicut de iure faciendum fuerit, per censuram ecclesiasticam procedemus. Datum anno dominj. Mo.CC°.LXX°. sexto. feria quarta post penthecosten.

På frånsidan: Liltera testamenti dominj Holz.
Sigillen, på silkestrådar af blandade färger: N:o 3–5 skadade; de öfrige 4 bortfallne.

615.
1276 d. 30 Maj.

Stafby. Wichlog Nilssons testamente af åtskilliga gods till andeliga inrättningar och namngifne personer.

A. 4. a. 8. In nomine Patris & filii & spiritus sancti Amen. Ego Wihlogus Nycholai quondam filius considerans & ingemiscens fragilitatem meam ponens eciam ante

*) Af denna vidimation finnes en likalydande på papper A. 3, n. 4: 8.

« السابقةمتابعة »