صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

stes sunt Dominus abbas Johannes. & cellerarius olauus gudmundus & stenarus monachi dicte domus. Vt igitur omnis ambiguitas super premissis valeat remoueri & excludatur occasio quelibet volentibus malignarj siggillum Dominj Regis, M. & Dominj H. episcopi lincopensis presenti pagine duximus adnectenda. Datum Anno M°CC°LXXVI.

Alla 5 sigillen bortfallna; till 4 äro silkestrådarne qvar.

609.

1276 d. 3 Jan.

Närboås.

Konung MAGNUS I:s förordnande om verkställigheten af Hert. ERICS Testamente rörande Närdavi i Nerike och Husby Enhörna till Bisk. ANUND i Strengnäs.

A. 3. g. 1: 1.

M. dei gracia Rex sweorum. vniuersis presentes litteras inspecturis. salutem in domino. vniuersitati vestre tenore presentium declaramus. quod nos mansiones scilicet Nærthawi in Nærichia & Hosaby in Enhørne cum colonis omnibus & aliis earundem pertinenciis tam mobilibus quam immobilibus venerabili patri. domino. A. Episcopo strengnensi racione testamenti dilecti fratris nostri quondam. E. Ducis sweorum custodiendas commendamus. Districte precipientes. Quatinus ordinacionem suam in premissis nullus presumat aliquatenus impedire. aut in aliquo maliciose perturbare. scientes quod siquis huic mandato nostro contrarium attemptare presumpserit seueritatis regie non effugiet vlcionem. Datum in insula Nærboxas. Anno domini M°.CC.LXX. VI. octaua beati johannis ewangeliste.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

RÖRIK MATTSSONS till Ask testamente af Skällnora till Upsala Domkyrka, m. fi.

A. 3. a. 1: 13.

Omnibus presentes litteras inspecturis. Røricus filius Mathei de asch. Salutem in domino sempiternam. Nouerint vniuersi quod ego Røricus sanus & incolumis sub testimonio venerabilis patris domini archiepiscopi vpsalensis & omnium canonicorum eiusdem ecclesie in meorum remissionem peccatorum meum taliter condo & ordino testamentum. Ecclesie vpsalensi mansionem meam schioldanor cum duabus marcis terre & molendino ceterisque aliis tam mobilibus quam inmobilibus eidem curie absque excepcione qualibet attinentibus confero perpetuo possidendam. Et filiis meis do unam marcham

terre in uilla supradicta. sub ista condicione ut ecclesia vpsalensis plenam habeat facultatem commutandi cum filiis meis seu assignandi eis in uilla alia equiualente. `unam marcham pro ista. Et quod bona ista & redditus siue prouentus eorum ad usus meos dum uixero deuoluantur. Ad maiorem igitur presentis collacionis confirmacionem presentem litteram siggillo eiusdem venerabilis patris domini fulconis archiepiscopi vpsalensis & siggillo capituli eiusdem ecclesie ad exclusionem omnium suspicionum feci consignari. Datum & actum arusie sub testimonio Reuerendi patris domini. F. archiepiscopi vpsalensis & capituli eiusdem ecclesie. Anno domini. M°.CC.LXXVI°. VII°. idus aprilis. Sigillen: N:o 1, 2 skadade.

611.

1276 d. 23 Maj.

Upsala.

Konung, MAGNUS I:s Bref med bestämmelse af Gottlänningarnes handelsrättigheter i Sverige.

J. 3: 64.

Omnibus in Christo fidelibus præsentes literas inspecturis, Magnus, Dei gratia, Rex Suecorum, Salutem in Domino sempiternam, Regalis Beneuolentia cum fidelium sibi subiectorum preces admittit, et suum extollit solium, et ad seruiendum deuotos animat incessanter, Sane fidelium nostrorum consulum, seniorum et vniuersitatis tam Teuthonicæ quam Gutthenensis, Gutland inhabitantium precibus inclinat, eisdem vilificandi, applicando quoties, & quanto & ad quascunque partes Regni nostri maluerint, vendendi res suas, et merces allatas, emendj res quascunque, annonam, lardum, et cætera suis vsibus necessaria, ac eadem libere deferendi, nisi tanta fuerit caristia, quod omnes vndecunque aduentantes, ab emtione annonæ & carnium non immerito abstinere debeant, liberam auctoritate præsentium absque pedagij ac telonej cuiuslibet solutione tribuimus facultatem, Cæterum cum ipsos ad aliquam ciuitatem aut villam Regni nostri venire contigerit, volumus, vt in vendendis et distrahendis pannis suis, et cæteris mercibus, eodem gaudeant priuilegio cum illis ad quos ipsos contigerit aduentare. vero ipsos in aliqua Ciuitate, aut villa Regni nostri contigerit hiemare, a communibus collectis, quæ Byargeld et almenningsgield vulgariter nuncupantur, eosdem prorsus liberos et immunes reddimus. Insuper omnibus Regni nostri incolis de quibuscumque prouincijs, ciuitatibus aut villis nostri districtus Guttland mercationis gratia frequentare volentibus, merces illuc quascumque libere deducendi, vendendi, permutandi, seu etiam alienandi omni submoto prohibitionis cuiuslibet personæ obstaculo, tam in reditu quam processu, omnimodam sicut ipsis inculis Guttland ad nos, sic et nostris ad

Si

ipsos concedimus facultatem, prohibentes districte, ne quis ipsos super præmissis libertatibus præsumat aliquatenus molestare. Si quis autem hoc attentare præsumserit, vindictam regiæ Maj:tis se nouerit incursurum. In huius autem rei euidentiam pleniorem, sigillum nostrum & reuerendorum in Christo patrum Dominorum Vpsalensis et Lincopensis sigilla præsentibus literis duximus apponenda. Datum Östraros Anno Domini M.CC.LXXVI. X. Calend. Junij Anno Regni nostri primo.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Kon. MAGNUS I:s gåfvobref på gods i Westby, vid kröningen skänkt till Upsala Domkyrka.
A. 7. a. 1: 11.

Omnibus in christo fidelibus presentes litteras inspecturis. Magnus dei gracia Rex sweorum. salutem in domino. Quoniam dignum est pariter et honestum. vt sacrosancta mater ecclesia. ab omnibus christi fidelibus, amplius tamen ab hiis qui plus gracie assequti sunt pariter et honoris, in omnibus, honoretur. Hinc est quod vniuersitati vestre tenore presentis declaramus. Nos ecclesie vpsalensi in die coronacionis nostre, duas marchas terre in Westby de bonis regalibus, cum omnibus pertinentibus ad easdem contulisse perpetuo possidendas. & tantundem de patrimonio nostro pro collacione, premissorum, ad regalia addidisse JN cuius donacionis euidenciam & perpetuam firmitatem. presentem litteram sigillo nostro et sigillis venerabilium patrum. Dominorum Fulconis vpsalensis archiepiscopi. Henrici lincopensis. Erici skarensis. Annundi strengenensis Karuli arusiensis, Kietilli aboensis. Aceri wexionensis eius suffraganeorum, qui tunc omnes affuerunt duximus roborandam Datum. Vpsalie anno Domini.M°.CC°.LXXVI. VIII. kal. Junij. Regni vero nostri anno primo.

613.

Sigillen N:o 1, 2, 5, bortfallne, de öfrige 5, föga skadade, äro bibehållne.

1276 d. 26 Maj.

Konung MAGNUS I:s Försäkran om kyrkogodsens frikallelse från Krono-Utskylder.

Upsala.

A. 7. a. 1: 10.

Omnibus in christo fidelibus presentes litteras inspecturis. Magnus dei gracia rex sweuorum, in domino salutem, Tenore presentium notum fa cimus et protestamur vniuersis, quod intentionis nostre est, & reuerendis patribus dominis fulconi vpsalensi archiepiscopo, ac ipsius suffraganeis promisimus bona fide, iura prelatorum et ecclesiarum a iuribus corone distinguere cum primum poterimus et habuerimus facultatem, volentes iuxta professionem

nostram iura ecclesiarum tueri, et in exhibicione servitij quo nobis iidem prelati obligati sunt easdem ecclesias reddere penitus indempnes, quoniam id nobis et toti Regno, anime nostre, ac fame, credimus expedire, articulos etiam in litteris papalibus nobis cum in minori dignitate essemus transmissis contentos preter quam articulum de testamentis quem deliberacioni maiorum Regni reseruamus ecclesiastice iuridictioni Recognoscimus subiacere, ad huius autem rei exequcionem pleniorem presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum. Datum østraros anno domini, M°,CČ°,LXXVI°, septimo kal. Junij, anno Regni nostri primo.

614.

Sigillet tillika med den ur brefvet klippta remsan bortfallet.

1276 d. 27 Maj.

Ärke-Bisk. FOLKES vidimation och bekräftelse på Lagman HöLDOS testamente.

A. 3. n. 4: 7. *)

Uniuersis christi fidelibus presentes litteras inspecturis. F. Archiepiscopus vpsalensis salutem in domino. Noueritis nos testamentum nobilis uiri Dominj høldonis legiferi de Wermelandia presentibus venerabilibus fratribus nostris dominis. H. Episcopo lyncopensi. E. Episcopo scarensi. A. Episcopo strengenensi. K. Episcopo arusiensi. A. Episcopo wexionensi. K. Episcopo abonensi. non cancellatum, non abolitum nec in aliqua sui parte uiciatum respexisse in hec uerba . . Se N:o 530. Quapropter hoc testamentum legitime factum sentencialiter decernentes sub pena excommunicacionis prohibemus ne quis uoluntatem suam audeat aliquatenus irritare. Scientes quod siquis in contrarium, venire presumpserit quantum ex officio nostro nobis incumbit, contra ipsum per nos uel per alios sicut de iure faciendum fuerit, per censuram ecclesiasticam procedemus. Datum anno dominj. Mo.CC.LXX. sexto. feria quarta post penthecosten.

615.

På frånsidan: Littera testamenti dominj Hølz.

Sigillen, på silkestrådar af blandade färger: N:o 3—5 skadade; de öfrige 4 bortfallne.

[blocks in formation]

WICHLOG NILSSONS testamente af åtskilliga gods till andeliga inrättningar och namngifne personer.

A. 4. a. 8.

JN nomine Patris & filii & spiritus sancti Amen. Ego Wihlogus Nycholai quondam filius considerans & ingemiscens fragilitatem meam ponens eciam ante

*) Af denna vidimation finnes en likalydande på papper A. 3. n. 4: 8.

oculos cordis extreme diei seu corporalis mortis finem que cunctis est certissima licet eiusdem hora penitus ignoretur. Ne propter varios Rerum euentus & hominum fragilem memoriam quod racionabiliter actum est malignancium calumpniacionibus infici valeat vel confundi presenti scripto testamentum meum seu voluntatis mee vltime ordinacionem condo sub hac forma, videlicet ad honorem omnipotentis dei de cuius largitatis munificencia me ipsum omnia que possideo tenere recognosco & ad honorem sanctissime dei genitricis Marie & omnium sanctorum ac in remissionem peccatorum meorum & parentum meorum racione quorum bona temporalia que habeo mihi successione hereditaria prouenerant. Mansionem Ruhbiærger cum agris, pratis, molendinis & prediis que ad predictam mansionem per colonos excolitur & cum omnibus aliis attinenciis tam mobilibus quam immobilibus ecclesie beatorum apostolorum Petri & Pauli in strengenes confero liberaliter & assigno in perpetuum possidendam. Relinquens eandem sub ordinacione venerabilis patris Episcopi strengenensis vt racione ipsius infundanda aliqua canonia mei memoriam perpetuo fieri faciat in ecclesia memorata. Preterea mansiones meas in atalstum cum omnibus molendinis ibidem & omnibus aliis attinenciis tam mobilibus quam immobilibus cenobio sanctimonialium in Rissabiærh confero perpetuo possidendas. vna cum prediis meis in Hærnunge Hvitævang & Tuskøium & in ecclesia dicti monasterii mei corporis eligo sepulturam. Jnsuper ad subsidium terre sancte dimidiam marcam terre in vannusum & ad distribuendum inter omnia monasteria Regni swecie equaliter ex hac parte maris. Mansionem sører cum predio in Brinc & omnibus aliis attinenciis suis sub premissis condicionibus elargior volens vt dominus Episcopus strengnensis dicta predia & bona vendi faciat ad usus pretaxatos. Jtem terciam partem vnius molendinj in vannusum ecclesie in Thoriis. Ceterum omnes vtriusque sexus mihi seruili condicione prorssus astrictos in omnibus mansionibus meis tam legatis pro anima mea quam aliis a iugo seruitutis eximens post mortem meam ascribo plenarie libertati. Jtem dilecte vxori mee Hælgo racione donacionis propter nupcias sibi in wichir facte, Mansionem stafby & quinque solidos terre in Jngiby cum omnibus eorundem attinenciis. Jtem pro tercia parte mobilium que eidem in omnibus bonis meis secundum leges terre debetur. Mansionem Giriste & dimidiam marcam terre in vretum & quatuor solidos terre in akirby integraliter cum omnibus predictarum mansionum & prediorum attinenciis confero pariter & assigno. Jtem Petro Dyacono filio fratris mei predium in australi Mom de iure perpetuo possidendum. Retento mihi quo ad vitam meam omnium premissorum prediorum, reddituum & aliorum bonorum vsufructu. Volens igitur vt hec vltime mee voluntatis ordinacio seu iure testamenti seu iure codicilorum vel cuiuslibet vltime voluntatis omnimodam optineat firmitatem sub

« السابقةمتابعة »