صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

sem & rectorem, de quorum fidelitate plenam in domino fiduciam gerimus, palleum ipsum de corpore beati petri sumptum per uos eidem tradendum electo prouidimus destinandum. ab ipsis canonico wpsalensi & rectore iuramento recepto, quod ipsius pallei assignacionem iuxta mandatum nostrum fideliter prosequentur. Quocirca fraternitati uestre per apostolica scripta mandamus. quatinus uos uel alter uestrum dictum palleum de manibus ipsorum canonici wpsalensis & rectoris, debita reuerencia & deuocione suscipientes illud uice nostra eidem electo sub forma quam uobis sub bulla nostra transmittimus assignetis, Recepturi ab eo postmodum nostro & ecclesie romane nomine fidelitatis debite solitum iuramentum, Juxta formam quam sub bulla simili uobis mittimus interclusam. Formam autem iuramenti quod idem electus prestabit, nobis per suas patentes litteras eius sigillo munitas, & per proprium nuncium quantocius transmittatis. Nolumus siquidem quod per hoc lundensi generetur preiudicium, vpsalensibus uero ecclesijs jus nouum aliquod acquiratur. Datum Rome apud sanctum petrum, nonis aprilis, pontificatus nostri anno primo.

[blocks in formation]

Påfv. NICOLAUS III:s Bref till Kanik. ANDREAS i Upsala och Kyrkoh. SIMON i Girista i samma

ämne.

K. c. 188.

In eodem modo Andreæ Canonico Vpsalensi & Simoni Rectori Ecclesixe de Piristum Vpsalensis Diocesis. Munus confirmationis &c. vt in proxima verbis competenter mutatis usque prouidere volentes venerabilibus Fratribus nostris Lincopensi & Roskildensi Episcopis, per vos de quorum fidelitate plenam in Domino fiduciam gerimus palleum ipsum de corpore Beati Petri sumptum, per eos eidem tradendum Electo prouidimus transmittendum, recepto a vobis, quod ipsius pallei assignationem iuxta mandatum nostrum prosequimini, fidelitatis iuramento. Quocirca discretioni Vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus ad Episcoporum ipsorum præsentiam personaliter accedentes, eis supradictam palleum per ipsos sicut prædicitur memorato Electo tradendum præsentare fideliter studeatis. Volumus autem quod si alterum vestrum medio tempore infirmari, aut alias impediri seu decedere fortasse contigerit, superstes nihilominus dictum palleum iuxta præmissum modum eisdem Episcopis repræsentet, quod si forte vos ambos quod auertat Deus, antequam huiusmodi præsentatio fiat, obire contigerit, præueniatis opportuna sollicitudine horam mortis, ipsumque Palleum apud Cathedralem vel religiosam Ecclesiam illius loci, vbi vos Omnipotens Deus de hac vita

vocauerit, deponatis fideliter dictis Episcopis, iuxta formam vobis traditam sicut mandauimus quantocitius fieri poterit assignandum. Nolumus autem quod per hoc Lundensi generetur præiudicium, Vpsallensibus vero Ecclesiis ius nouum aliquod acquiratur. Datum ut supra.

[blocks in formation]

Kon. MAGNUS I:s Bref om Calmare Sockens förening med Dekanatet i Linköping.

Sandom.

B. 3: 100.

Omnibus presentes litteras inspecturis M. dei gracia Rex sueorum salutem in domino Nouerint vniuersi nos ius patronatus quod actenus Calmarnie vsi fuimus coram domino lincopensi resignasse et specialiter admisisse quod dicta ecclesia perpetuo annectatur decanatuj lincopensi Jn cuius rei testimonium litteras presentes sigillo nostro duximus sigillandas datum sandum Anno dominj M°CCLXXVIII Jn crastino inuencione crucis sancte.

[blocks in formation]

Kon. MAGNUS I:s Gåfvobref på Sigarsö till Bisk. ANUND i Strengnäs.

Örebro.

A. 3. g. 1: 4. *)

Uniuersis christi fidelibus presentes litteras inspecturis. M. dei gracia Rex sweorum. Salutem in omnium saluatore Tenore presencium constare volumus tam presentibus quam futuris quod Nos ex consensu dilectorum fratrum nostrorum. Domini. W. quondam Regis sweorum jllustris & domicelli. B. archidyaconi lincopensis curiam sýharsø cum agris, pratis, siluis, piscacionibus, molendinis & colonis ac omnibus aliis attinenciis mobilibus & inmobilibus venerabili patri domino Anundo Episcopo strengenensi ac suis successoribus canonice substituendis perpetuo possidendam liberaliter assignamus legali sollempnitate secundum consuetudinem terre vulgariter festis legittime precedente, Promittentes firmiter eidem quod dictam curiam a quouis impetitore liberabimus, transferentes in ipsum & prefatos successores, nomine ecclesie strengenensis dominium & omne ius, quod nobis racione proprietatis competebat vel competere potuit in eadem, concedentes sibi & memoratis successoribus liberam facultatem, supradictam curiam pacifice possidendi, vendendi, commutandi, vel alio quoquo modo pro sue libito voluntatis ordinandi, Jn cuius rei testimonium sigillum nostrum vna cum sigillis

*) En vidimation af detta Bref från 1305 af K. BIRGER finnes, A. 3. g. 1: 5.

dilectorum fratrum nostrorum ac venerabilium patrum domini Jacobi vpsalensis Electi & domini Henrici Episcopi lincopensis nec non dominorum Johannis phillippi, & Phillippi Legiferi qui huic donacioni presentes fuerunt presentibus duximus appendendum. affuerunt eciam ordinacioni huic. testes predicte donacionis qui uulgariter dicuntur faster. Dominus Johannes Karlsun, dominus Erlandus Jsraelsun. dominus Thorstanus Thialwæsun, dominus Phillippus finuithe sun. Byrgerus Phillippi. & Thomas de Hahaby qui predictam ordinacionem pronunciauit esse legittime factam secundum leges terre & consuetudines approbatas. Datum Dræbro anno domini Millesimo Ducentesimo septuagesimo octauo kalendis Junij.

På frånsidan: de acquisicione curie sigharsø.

Sigillen N:o 1-5, 9-11, saknas; de öfrige 3 äro något skadade.

[blocks in formation]

Kon. WALDEMARS å sin dotters INGEGERDS Vägnar gifna bref rörande förening af dess gård Husaby på Wikbolandet samt jus Patronatus till nämnde kyrka med dess inrättade nya Kanonikat i Linköping.

B. 3: 128.

Uniuersis presentes litteras inspecturis W dei gracia Rex quondam sweorum sal. &c. Presentibus litteris nostro sigillo sigillatis notum facimus presentibus & memorie transmittimus futurorum nos nomine nostro & dilecte filie nostre domine Jngiburgis cui curiam nostram in husaby dictam inter wica in dotem assignauimus habentes plenam & liberam amministracionem omnium bonorum dicte filie nostre admississe, in iure patronatus consessisse quod ecclesia husaby vbi predicta curia est situata Čanonie quam in ecclesia lincopensi ex nouo creauimus & quam tempore presenciarum canonice possidet Jngimundus canonicus lincopensis perpetuo annectatur. Datum anno domini M.CC.LXX.VIII°. die beati Botulfi abbatis.

647.

1278 d. 25 Jun.

Stockholm.

Kon. MAGNUS I:s Salubref på 9 örtugsland kronogods i Ekelang i Erla socken till Eskilstuna.

A. 3. 1. 1: 3.

gra

Vniuersis christi fidelibus presentes litteras intellecturis Magnus Dei cia Rex sweorum salutem christi fidelibus repromissam. Quoniam propter vite

fra

fragilis breuitatem hominumque labilem memoriam que racionabiliter acta sunt processu temporis frequenter in dubium reuocantur, nisi in scriptis redacta litterarum. viuacitate ac testimonio fuerint perhennata. Nos harum serie ad pupplicam tam posterorum quam presencium proferimus nocionem. Quod nos terram nouem solidorum in ekelang in ærlæsokn abýring que ad coronam pertinebat cum agris pratis siluis nemoribus pascuis piscariis & quibuslibet suis attinencijs pro iusto precio videlicet viginti marchis vsualis monete sancte domui hospitalis beati iohannis baptiste in æskilstunum dimisimus perpetuo posidendam. Transferendo in eiusdem domus fratres dominium & plenam proprietatem dictum predium regendi donandi vendendi obligandi siue quocumque modo voluerint ordinandi pro ipsorum libito voluntatis sublata nobis & nostris successoribus omni facultate sepedictum predium aliquo ingenio repetendi Quia pro tanto curabimus omnimode corone plenam satisfactionem fieri & condignam. Quicumque igitur hanc solucionem siue commutacionem jnfringere vel reuocare attemptauerit partem cum dathan & abyron se nouerit habiturum. ad huius igitur rei euidenciam pleniorem presentes litteras plenius auctorauimus per appensionem sigilli nostri & munimen. Datum stokholmis anno domini. M.CC.LXX°VIII° sabbato, diem beati johannis baptiste proximo subsequenti.

Sigillet bortfallet; gula och röda silkestrådar qvar.

648.

1278 d. 9 Jul.

Calmar.

Dekan. BRYNOLFS gåfvobref på jord i Lagmanstorp i Lungs Socken och en qvarn i Bardathorp till Linköpings Domkyrka.

B. 3: 100.

Uniuersis presentes litteras visuris seu audituris Brunnulphus decanus lincopensis Salutem in domino sempiternam Vniuersitati vestre constare volumus presentibus Nos lagmazthorp aliud quod est silue vicinius situm in parrochia lung Et molendinum quod est Bardathorp Ecclesie lincopensi contulisse nobis a predilecto consanguineo nostro domino Benedicto Jllustris regis swecie data que tali condicione conferimus ut decanatuj nichilominus ecclesie eiusdem attineant perpetuo permansura Jn cuius rei testimonium presentes Sigillo venerabilis patris Dominj Jacobi Archielectj vpsalensis & dominj Henricj lincopensis & nostro & aliorum magnatum Regnj volumus Sigillarj Datum kalmarnie Anno dominj M°CCLXX°VIII°, VII° Jdus Julij,

Sv. Diplom.

67

649.

1278 d. 22 Jul.

Söderköping.

Kon. MAGNUS Is och WALDEMARS Gåfvobref på tredjedelen af sina gods Yxnaberga, Heslås och Boda i Östrahärad Njudinge till Prestmannen Magister ODDE BRODDESSON.

A. 7. a. 1: 12.

MAGNUS dei gracia rex sveorum. Waldemarus eadem dei gracia quondam rex syeorum vniuersis presentes litteras inspecturis vel audituris graciam cum salute, Constare volumus omnibus tam posteris quam presentibus nos cum consensu dilecti fratris nostri domicelli benedicti partem nostram prediorum terciam silicet jn østraheret in niudhungia in villulis tribus dictis & nominatis ab hominibus. vxnabierggha. hesleasa. bothe. dilecto nobis clerico magistro oddonj filio bruddonis de niudhungia iure hereditario contulisse perpetuo possidendum. volumus insuper vt dictus magister oddo liberum arbitrium habeat inhabitandi dicta predia & eis attinencia seu vendendi vel commutandi vel dandi vel quocumque modo sibi alienandj pro sue libito voluntatis. Ne igitur super hiis in postererum aliqua ambiguitatis calumpnia valeat suborirj. in testimonium & certitudinem firmiorem huius façti sigilla nostra nec non & dilecti fratris nostris domicelli benedicti. & domini. H. episcopi lincopensis. & domini A. episcopi strenginensis. & domini E. episcopi scarensis. & domini johannis philipisasun. & domini benedicti osgotorum legiferj. & domini magni iohansun. & domini karoli marscalchi dignum duximus apponenda. Datum svdhurcopie anno domini. M°.CC.LXX.VIII. in die beate marie magdalene.

[ocr errors]

Sigillen N:o 1, 3, 4, 7, 8, 10 saknas jemte pergamentsremsorna; de öfrige äro qvar, dock något skadade.

[blocks in formation]

Dom-Capitlets i Skara Bref till ärke-Biskopen i Upsala med underrättelse om anstäldt Biskopsval.

A. 3. z 1: 8.

Reuerentissimo in christo patri ac domino. Jacobo diuina miseracione vpsalensi archiepiscopo. B. prepositus & capitulum ecclesie skarensis debitam reuerenciam cum promptissimo famulatu. Quia sacris canonibus nouimus esse cautum ut ultra tres menses pontifice proprio cathedralis non vacet ecclesia ne lupus rapax per defectum pastoris gregem dominicum inuadat. aut in facultatibus suis ecclesia viduata graue dispendium paciatur. Ea propter bone memorie Erico episcopo. Anno domini. M°CCLXXVIII°. in die beati jacobi sicut domino placuit ab hac luce subtracto & corpore ipsius prout moris est ecclesiastice tradito sepulture. Nos. b. prepositus & canonici skarenses conuenientes in vnum ad eleccionem futuri pontificis canonice celebran

« السابقةمتابعة »