صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

de consensu nunc Prelatorum ac regni maiorum principum, quorum consensu & presencia decimas que uulgariter pauperum appellantur de tiundaland, attundaland, fiedhrundaland ecclesie ypsalensi suisque prelatis ab antecessoribus nostris ut dictum est libere resignatas ac dimissas auctoritate regia perpetuo confirmamus. Jnhibentes ne quis eas de cetero retineat, uel impediat, prout offensam regiam duxerit euitandam. Et quia super hijs eciam uidimus statutum ecclesie romane seu eius mandatum non cancellatum, nec abolitum aut aliqua sui parte uiciatum, decuit nos hoc presens negocium omni honore prosequi, quia predicte romane ecclesie filij obediencie esse volumus cum effectu. Declaramus eciam presenti scripto, fundos ecclesiarum liberos esse ab omni iure regio per diocesin vpsalensem, quia/ predicta vpsalensis ecclesia semper nobis fauorabilis secundum iusticiam exstitit, & ideo inter nos & uenerabilem patrem Dominum. F. quondam archiepiscopum vpsalen. sem, Telgis in concilio prouinciali sic exstitit ordinatum, Datum apud alsnu. anno domini. M'.C.C.LX®Xo. Nono Jdibus Maij.

Sigillet skadadt,

670.
1279 d. 15 Maj.

Alsnö.
Kon. Magnus I:s Salubref på Gultabrunna och Ekelang i Erla Socken till Eskilstuna kloster.

A. 3. d. 1: 4. Vniuersis christi fidelibus presentes litteras jntellecturis, Magnus dei gracia Rex sweuorum salutem christi fidelibus repromissam, Quoniam propter vite fragilis breuitatem hominumque labilem memoriam, que racionabiliter acta sunt processu temporis, frequenter in dubium reuocantur, nisi in scriptis redacta litterarum viuacitate ac testimonio fuerint perhennata, Nos harum serie ad pupplicam tam posterorum quam presencium proferimus nocionem Quod nos terram XVI:cim solidorum in gultubrunnum que ad coronam pertinebat, pro iusto precio vendidimus videlicet. XXXII. marcis vsualis monete, Et terram nouem solidorum in ekelang, in ærlasokn abýring que eciam ad coronam pertinebat cum agris pratis siluis nemoribus pascuis piscarijs & quibuslibet suis attinencijs eciam pro iusto precio videlicet vigintj marchis vsualis monete, sancte domui hospitalis beati johannis baptiste in æskilstunum dimisimus perpetuo posidendam, Transferendo in eiusdem domus fratres dominium & plenam proprietatem dicta predia regendi donandi vendendi obligandi siue quocumque modo voluerint ordinandi pro ipsorum libito voluntatis, sublata nobis & nostris successoribus omni facultate, sepedicta predia aliquo ingenio repetendi, Quia pro tanto curabimus omnimode, corone

Sv, Diplom.

plenam satisfaccionem fieri & condignam Quicumque igitur hanc solucionem siue commutacionem infringere uel reuocare attemptauerit partem cum dathan & abiron quos terra uiuos absorbuit se nouerit habiturum, vt autem istud factum perpetuam obtineat firmitatem, sigillum nostrum. vna cum sigillis dilectorum fratrum nostrorum domini Waldemari & domicelli benedicti nec non reuerendorum patrum dominorum Jacobi vpsalensis archiepiscopi. Henrici lincopensis, bryniulfi scarensis, A. strenginensis, K. abonensis, & asceri vexsionensis, & dominorum Johannis philippi, magni Jonsson byrgeri philippi, & aliorum maiorum regni quorum nomina non sunt annotata presentibus litteris duximus apponenda. Datum alsnø anno domini. Mo.CCo.LXX.IX°. proxima secunda feria post ascensionem domini.

Sigillen: N:o 1, 3-5, 7-10, 12-14 finnas; N:o 2, 6, 11, 15, 16 bortfallne.

671.

1279 d. 15 Maj. Kon. MAGNUS I:s Stadfästelse på en öfverenskommelse, hvarigenom BIRGER PHiLipsson försålt till

Östgötha Lagmannen BenT sin hustru ULFHILDS gårdar Wi och Hoby, och i stället i vederlag lemnat henne gårdarne Ljungås och Frösberg i Westergöthland.

A. 6. a. 1: 1%. Omnibus ad quos littere presentes peruenerint. Magnus dei gracia rex sweorum salutem in domino sempiternam. Tenore presencium constare uolumus euidenter quod birgherus philippi filius in nostra presencia constitutus duas Curias dilecte vxoris sue domine vlwildis uidelicet wi & hobý domino B. legifero øsgotorum placita inter eos inita conuencione cum omnibus earum attinenciis uendidit, & legali tradicione appropriauit eidem ab ipso & eius heredibus perpetuo possidendas. Et quia forsitan de iure alienare non potuit sine competenti recompensacione curias memoratas, ad debite compensandum Domine supradicte duas Curias suas in uesgocia sitas videlicet ljongas, & frøsbiærgh cum earum attinenciis eidem pro predictis curiis legittima tradicione commisit ab ipsa & eius heredibus perpetuo possidendas Nos vero prefatas conuenciones eciam si quid in eis minus legittime actum est cum nostro consilio & potestate regia confirmantes, Jnhibemus firmiter & districte ne quis memoratum dominum. B. seu sororem eius super premissis possessionibus aliquatenus inquietare presumat. Ad pleniorem autem premissorum euidenciam & roboris firmitatem sigillum nostrum vna cum dominorum vpsalensis archiepiscopi nec non & lyncopensis, skarensis stræn. genensis wæxionensis Episcoporum, & swantapolc Magni Johannis filij anundi haraldi filij ac memorati. B. sigillis presentibus litteris duximus appendendum Datum anno domini. Mo.CC .LXX°. Nono. ydus Maij.

Sigillen i gula silkestrådar: N:o 2-8 findes; N:o 1, 9 bortfallpe.

.' 1279 d. 15 Maj.

672.

Alsnö. ULFHILD MAGNUSDOTTERS Bref rörande förutnämde jordabyte.

A. 6. a. 1: 16. ,. Vniuersis presentes litteras visuris vel audituris . V. quondam magni legiferi osgothorum filia. salutem in domino sempiternam. tam presentes quam futuri nouerint vniuersi. presente Domino benedicto osgothorum legifero. fratre nostro. & in id fauore beniuolo consonante cum dilecto marito nostro domino birgero philippi filio. nos in hunc modum fecisse cambium curiarum. reliquimus ei duas curias de nostris, cum omnibus adiacenciis illis.: scilicet. vj. & hobý. cum omni legalj alienacione. possidendas. vendendas. inpignorandas. & quoquo modo pro suo placito ordinandas. assumentes nobis & nostris heredibus duas de suis eque bonas cum omnibus attinenciis earum videlicet. frøsbjergh. & liungsas. perpetuo possidendas. ad cuius rei testimonium amplius. Presentes litteras sigillo. (raderadt.) ......, nostro fe roborari. actum anno domini. M°.ČCo.LXX°.IX°. jdus maij. in' alsno..

Sigillet skadadt.

673.

· 1279 d. 6 Jun.

Rom. Påfv. NICOLAUS III:s Befallning till Ärke-Biskopen och Biskoparne i Sverige att skicka den in

samlade Hel. Landshjelpen till Skara hamn för att sedan af den' Apost. Insamlaren Mag. BERTRANDUS AMALRICI öfverföras till Frankrike.

F. 1: 310. An. 2. Ep. 138. , Nicolaus III. mandat universis Episcopis Svetiæ, ut ad Portum Scarensem transmittant pecunias negotio Terræ Sanctæ deputatas in

Franciam deferendas per Collectorem apostolicum.
Nicolaus &c. Venerabilibus Fratribus ... Archiepiscopo, et universis

Episcopis in Regno Svetie constitutis Salutem &c.

Tanto ad terre Sancte comoda procuranda vos decet consurgere promptiores, quanto illam eius beavit presentia, cuius effusio sanguinis extitit nostra salus. Cum itaque decima ipsius terre, que proh dolor non sine ignominia Christiani nominis sub Infidelium potestate consistit eiusdem terre subsidio deputata, quedam quantitas pecunie in vestris Civitatibus, et Diocesibus, ut intelleximus, sit collecta Vniversitatem vestram rogamus et hortamur attente per apostolica vobis scripta in virtute obedientie districte precipiendo mandantes, quatenus ob reverentiam Crucifixi cuius in hac parte res agitur, et nostram , singuli vestrum pecuniam in locis: de, decima huius

modi vestre iurisdistioni subiectis collectam ad portum Scarensem procurent sub custodia fida deferri. Ita quod dicta pecunia postea in Franciam, per dilectum filium Magistrum Bertrandum Amalrici Capellanum nostrum Remensem Canonicum in Svetie et Datie Regnis Collectorem decime a Sede apostolica deputatum deferri possit, seu mitti, ad quod eidem Capellano auxilium, et Consilium quantum in vobis fuerit vos volumus impertiri. Preces autem, et preceptum nostrum sic studeatis sollicite, ac fideliter adimplere, quod eiusdem subsidii exhibitione operis laudabiles comprobemini zelatores, Nosque proinde devotionis vestre sinceritatem dignis in Domino laudibus commendemus. Datum Rome apud Sanctum Petrum VIII. Idus Junij Anno Secundo.

674.
1279 d. 7 Jun.

Rom.
Påfv. Nicolaus III:s Befallning till Konungen i Sverige att återställa det, som uppburits af
Hel. Landshjelpen.

- F. 1: 319. An. 2. Ep. 136. Nicolaus III. Regem Svetiæ graviter monet de restituenda pecunia

Terre Sanctæ assignata.
Nicolaus &c. Carissimo in Christo filio . , . Regi Svetie Illustri Sa-

lutem &c.

Si circumspecta culminis regalis industria recte consideret quantum apostolica Sedes circa negotium Terre Sancte, quam inimicorum filii Dei vivi Domini videlicet Ihesu Christi, qui pro salute humani generis in ea nasci voluit, et Crucis subire tormentum funesta presumptio occupavit a noxiis sollicitudinibus laborarit, et ad illud cooperantibus sibi fidelium studiis indesinenter aspiret, tu profecto circa ea que promotionem ipsius negotii procurarent, tua vacaret intentio eiusque detrimenta, tanquam membrum Nobile, ac princeps catholicus evitares, Sed sicut non sine vehementis admirationis causa nuper accepimus de pecunia decime, que in tuo Regno ad opus ipsius terre collecta esse dinoscitur, quandam quantitatem argenti sub velamento necessitatis urgentis recepisti motu proprie voluntatis, quod utique non de cuit Regiam Majestatem, cuius favoris presidium ipsi negotio suo loco, et tempore credimus non deesse. Verum quia huiusmodi receptionem ipsius pecunie non frustra notabilem in derogationem honoris tui, ac Regie hone. statis cedere pro firmo testamur, et in pernitiem dicte terre foret exempli exinde aliis causa mali. Nos licet huiusmodi facti qualitas exigeret super hoc fuisse aliter procedendum, ne tamen caritatem veram, quam more superni Patris, cuius Vicariatus in terris quamquam indigni officium obtinemus, ad

regalem Serenitatem habere decrevimus refriguisse quomodolibet opineris, ad te in mansuetudinis spiritu dirigimus scripta nostra, celsitudinem regiam affectuose rogantes, quatenus predictam quantitatem argenti dilecto filio Magistro Bertrando Amalrici Cappellano nostro Canonico Remensi Collectori decime in Regno tuo a Sede apostolica deputato nostro, et eiusdem terre nomine restituere plenius omnino procures. Ita quod exinde Imperatoris celestis gratiam uberius merearis, et laudabilis constituaris in labiis populorum, nosque zelum tue devotionis ex hoc multipliciter commendemus. Datum Rome apud Sanctum Petrum VII. Idus Junij Anno Secundo.

675.
1279 d. 9 Jun.

Sundby. Kon. MAGNUS I:s öppna bref för Saba kloster på frihet från Kongl. utskylder, med undantag af lidgärd, af klostrets gods och lägenheter.

A. 3. b. 3: 4. Jn nomine summe & indiuidue trinitatis. Magnus dei gracia sweuorum gotorumque rex. vniuersis &c. lika med N:o 617 till beate marie Saba attinentes ob fratrum deuocionem &c. och vidare till exactionibus procuracioni. bus vel aliis collectis liberas semper concedimus & exemptas. nisi expedicionem, que vulgariter dicitur lidgærdh euocari. contingat vel aliqua gracia communis muneris postulari vt libere sint &c. vidare till eandem libertatem roborantes sigilli nostri munimine confirmamus. Jnsuper omnibus per presencia scripta declaramus quod prefatam domum & fratres ibidem domino deo seruientes sub clippei nostri munimine pariter & tutela constituimus specialiter protegendos quam diu vixerimus domino largiente Jtaque quicumque ipsis iniuste fuerit aduersatus in se & bonis suis strictam nostre magestatis sanciat vlcionem. Jllos autem quos dominus in locum nostrum prouiderit successuros quamplurimum rogamus vt intuitu dei gracia cuius sumus id quod sumus. hec eadem fratribus iam predictis faciant & concedant. Datum Sundby anno domini M°CC°LXX° nono quinto jdus junij.

Sigillet, något skadade hänger i röda silkestrådar.

676.
1279 d. 11 Jun.

Dafo. Kon. MAGNUS I:s Skyddsbref för Fogdö kloster med befrielse från Kongl. utsk ylder af klostrets egendomar.

A. 3. &. 1: 13. MAGNUS dei gracia sweuorum gotorumque rex Omnibus presens scriptum cernentibus salutem in domino sempiternam. Tenore presencium omni

« السابقةمتابعة »