صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

dinis. vt superius dictum est. quacunque occasione de omni facultate cuiuspiam probatus fuerit abstulisse. vel forsitan dolo aliquo rapuisse. si clericus fuerit. reus sacrilegii prolixiori anathemate condempnetur. & vix ei peregrina communio concedatur. Si laycus excommunicacionis vinculo denodetur. quousque duplum eius quod receperit plenarie fuerit resolutum.

De captiuitate regis.

Execrabilis presumpcio & detestabilis eorum qui manus violentas in principem mittere non verentur per impunitatis quodammodo licenciam sic excreuit quod nec rei puplice parcatur nec regie maiestati defertur, quibusdam regibus bello peremptis, quibusdam captiuis nonnullis eciam de regno fugatis, & compulsis terras inhabitare peregrinas, vnde quanta populi excidia pericula & scandala proueniant nemo sane mentis ignorat, Cum igitur in pace principis sit salus populi & requies & in ipsius turbacione non solum status regni periclitatur verum eciam tranquillitas ecclesiastici status perturbatur, Nos huiusmodi periculis & nefandis presumpcionibus quantum dominus dederit obuiare volentes, huius sacri consilii approbacione statuimus vt quicunque sue fidelitatis & tocius honestatis immemor regem huius regni per ecclesiam coronatum captiuare fugare vel occidere presumpserit ncc non & illi qui consilium vel auxilium seu fauorem prestiterint, ad hoc vinculo excommunicacionis se nouerint innodatos nec quisquam de illa scelesta faccione vllo vnquam tempore ab ecclesia in regem coronari mereatur.

[blocks in formation]

Bytesbref af Abbot NILS i Nydala, på det, i ställe för Åkeköp, till JOHANNES BRODERSSON lemnade Gnystutorp, hvars gränser bestämmas; medgifvande honom derjemte tillträde till Hubbestads samt Falshults och Dalshults allmännings skog, så ock fiske i Ljungsjö.

A. 3. x. 1: 52.

Vniuersis presentes litteras inspecturis. Frater N. dictus abbas Noueuallis totusque eiusdem loci conuentus salutem in omnium saluatore. vniuersitati uestre tenore presencium innotescat Nos concambium prediorum fecisse cum Johanne brodorsun dando videlicet sibi pro predio quod dicitur akæcøp. cum omnibus pertinenciis suis. territorium nostrum quod dicitur Gnystuthorp. hiis terminis circumseptum. versus orientem terminus erit in amne. Ad austrum uero terminus erit de spacio quod est inter erekswike & widdekæ directe semper uersus occidentem in pratum quod dicitur stenugæ eng & sic per medium mosæ. & sic per almennigshem in viam & sic inter fløthi mose

& Gnistlingæ madæ per uadum & ibi terminus erit colsbech & Brede mose. Jnde ad aquilonem directe usque ad proprium fundum suenonis. Jnsuper accessum habebit liberum cum pecoribus suis ad siluas de Habystad. ad succisionem lignorum que glandes non ferunt. Porcos eciam proprios quos de suo ibidem pascit. in dicta silua cum glandes fuerint inpinguabit. ad communes siluas prouincialium. Falzholt & Dalsholt accessum liberum habiturus. Jn cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus duximus annectendum Actum anno domini M.CC°.LXX°.IX°. VIo. jdus Decembris. accessum eciam habebit liberum ad piscandum in stagno quod dicitur liungsyo.

På frånsidan: Vrixstapa gnistatorp in akakøp mutatum.

Sigillet bortfallet från den ur brefvet klippta remsan.

[blocks in formation]

Bisk. HENRICS i Linköping intyg att NILS GUNNESSON för sin jord i Skärfhälla och Skaftnäs i utbyte erhållit af Ñydala kloster dess gård i Spånarp, under åtskilliga vilkor.

A. 3. x. 1: 53.

Vniuersis presentes litteras inspecturis H. dei gracia Episcopus lincopensis salutem in omnium saluatore. Noueritis Nicholaum. Gunnonis filium in presencia nostra constitutum recognouisse se concambium prediorum in hunc modum fecisse cum monachis Noueuallis videlicet quod ipse pro predio quod possederat in skyærfhel. cum omnibus pertinenciis suis & terra trium horarum in skapsnes possessionem monachorum in spanæthorp habebit condicionibus istis inter eos factis quod ipse liberum habebit accessum ad siluam de witanzby pro lignis succidendis & ad uenacionem animalium & apun & inpinguacionem porcorum cum glandes fuerint & cetera necessaria specialiter ad mansionem quam habet in spanæthorp hiis omnibus assignatis Nec ad mansiones ipsius alibi constitutas hec extendetur licencia. nec alios licenciabit ibidem ad similia facienda. Sane cum ipse uel heredes eius post eum vendere uel permutare voluerint predium memoratum primo semper monachis ad emendum vel cambiendum ipsum predium exhibebunt. ita quod unius solidi terra cum prato vnius plaustrati tres marcas valeat. quod si fuerit inculta medietatem amittat in ualore. Si uero quod absit fraude uel uiolencia maliciosorum hominum per concambium uel empcionem subtracta fuerit monasterio possessio memorata. emptor ipsius solam terram habebit ad suos usus liberam. que modo suis est sepibus circumsepta cum pascuis pecorum que wlgariter dicuntur. løf. ok. luk. & lignorum succisionem ad ignem solummodo faciendum. suprascriptis omnibus aliis pertinenciis dicte possessionis uel silue penitus reuocatis. Hoc addito quod qui permutacionem

istam siue concambium possessionum cassando reuocauerit. XX. Marcas denariorum persoluet ei qui consensum suum adhibuerat in permissis. Et ut ista rata sint & maneant inconuulsa ad peticionem fratrum & abbatis nec non & Nicholay superius memorati sigillum nostrum presentibus duximus annectendum Datum anno domini M°.CC.LXX°IX°. XÏIII kal. Januarij Sigillet väl bibehållet.

[blocks in formation]

JOHANNES CARLSSONS af Fånö testamente af penningar till åtskilliga kloster och kyrkor, m. m. A. 4. a. 1: 9. *).

In nomini patris & filii. & spiritus sancti amen. Ego Johannes karlsun de Fang humane condicionis fragilitatem continuamque vite mundane instabilitatem, mortis aculeo concludi diligenti indagine considerans, in meorum remissionem peccatorum, que largicionibus elemosinarum aliisque pietatis operibus redimuntur. sanus & incolumis meum in hunc modum condo & ordino testamentum. Fratribus predicatoribus sictonie, apud quos mei corporis eligo sepulturam, triginta marcas argenti vna cum palude que Musamyr dicitur, quam eis dominum geronem dedisse veraciter comperi donacione perpetua confero & assigno. Ecclesie vpsalensi vnam marcham argenti. Fratribus minoribus in Ostraaros. I. marcham argenti. Fratribus Enikopie vnam Marcham argenti. Fratribus in stocholm. I. Marcham argenti. Monialibus in sko. I. Marcam argenti. Hospitali Enikopie. I. Marcham argenti. Ecclesie sti Nicholai in stocholm. I. Marcam argenti. Fratribus in Eskilstunum vnam marcam argenti. Preterea omnes vtriusque sexus mihi seruili condicione attinentes plena & perpetua libertate manumitto Actum anno domini M°.CC.LXX IX°. V°. die Natalis domini presentibus domino Erlendo & dilecta vxore mea. quorum eciam sigilla vna cum meo in testimonium presentibus sunt appensa. Alla 3 Sigillen bortfallna; pergamentsremsorna qvar.

[blocks in formation]

Abboten och Conventets i Saba salubref på Snutiberg till Nunnorna i Sigtuna.

A. 6. a. 1: 5.

Uniuersis christi fidelibus presentes litteras videntibus vel visuriș. Frater N. dictus abbas. totusque conuentus in Saba salutem in virginis filio. bene

*) Finnes äfven i en år 1316 af Utvalde ärke-Bisk. Olofi Upsala vidimerad afskrift A. 3. c. 1:3, samt i en A. 4. a. 10. af Bisk. JSRAEL och Dom-Capitl. i Westerås samma år vidimerad.

benedicto. Ne gestorum sinceritas et rerum veritas emergentis calumpnie neuo seu falsitatis caligine aliquatenus valeat obfuscari Litterarum solet te stimonio ac fide testium caucius premuniri Nouerint igitur tam posterj quam presentes. Nos paupertatis incommodo Laborantes curiam nostram. snutiberg. venerabilibus filiabus nostris dominabus in Syctonia. iuxta legum terre decreta iusto precio mediante virorum astante testimonio discretorum vendidisse. Jn cuius rei testimonium presentem scedulam sigilli nostri munimine roboratam eisdem dominabus duximus concedendam. Actum anno domini. M°.CC°.LXXXo. På Frånsidan: Super Sniteberghe parochie heradhe. Sigillet saknas.

[blocks in formation]

Ārke-Bisk. JACOBS i Upsala anslag af Berem och Holm till ärke-Bisk. Folkes anniversarium.

A. 3. a. 3: 2.

Omnibus presentes litteras jnspecturis. Jacobus miseracione diuina vpsalensis ecclesie archiepiscopus. salutem in domino sempiternam. Notum esse uolumus uniuersis. Quod anniuersarium felicis recordacionis. domini fulconis. predecessoris nostri annis singulis faciendum, Nos & successores nostros Racione possessionum. seu curiarum Beremi scilicet & holm. ad hoc specialiter deputatarum quas detimemus, recognoscimus obligatos volentes. ut die qua anniuersarium celebratur cuilibet canonico residenti. ora denariorum. cuilibet sacerdoti.. vicario dimidia ora. cuilibet paruulo prebendario. quatuor denarij. campanariis. XII. denarij. de bonis episcopalibus deputentur. Hoc ipsum in commemoracione omnium episcoporum predecessorum nostrorum statuimus obseruari jn die que asscripta est in kalendario. Jn huius igitur facti nostri evidenciam pleniorem. sigillum nostrum vna cum sigillo capituli presentibus est appensum. Actum anno domini. M.CCo,LXXX®.VII. kal. maij. Sigillen bortfallna,

698.

1280 d. 25 Apr.

Upsala.

Ärke-Bisk. JACOBS anslag af Collar (Kulla) till sex prebendarier vid Upsala Domkyrka.
A. 3. a. 3: 1.

Omnibus in christo fidelibus presentem litteram inspecturis Jacobus diuina miseracione archiepiscopus vpsalensis salutem in domino ihesu christo. Cultum diuini honoris ampliare solicite cupientes & sacrosancte vpsalensis ecclesie profectum auxiliante domino promouere. dignum estimamus pariter & honestum ut numerus seruiencium deo in diebus nostris multiplicetur & crescat qui dominum super omnia benedictum nocte ac die deuo

Sv. Diplom.

72

tis obsequijs exemplo beatorum spirituum glorificent & collaudent. Hinc est quod uniuersitati vestre tenore presentis constare uolumus & liquere. Quod nos mansionem nostram Collar cum omnibus pertinencijs bonis mobilibus & inmobilibus pertinentibus ad eandem plene integre & absolute ad usus sex parwlorum prebendariorum in vpsalensi ecclesia seruiencium de communi consensu Capituli nostri in perpetuum assignamus deputantes ad usus cuiuslibet illorum in septimana duos solidos denariorum. annectimus eciam prememorate curie ecclesiam kollar donantes eam ab omni iurisdictione episcopali liberam penitus & exemptam, assignando Capitulo nostro potestatem conferendi dictam ecclesiam nec non ius uisitandi corrigendi & cetera alia faciendi in dicta ecclesia Jnsuper dictis parwlis decimam episcopalem & decimam pauperum de ipsa parochia prouenientes ex consensu capituli nostri perpetuo deputamus. In cuius facti euidenciam & perpetuam firmitatem presentem litteram sigillo nostro & sigillo Capituli nostri de quorum consensu premissa omnia fecimus duximus Roborandam. Actum & Datum arusij anno ab incarnacione domini, M°,CC LXXX, septimo kalend. Mai.

På frånsidan: Ordinacio domini Jacobi super mansione cullum & decimis ibidem paruulis choralibus facta. Sigillen bortfallne.

699.

1280 d. 25 Apr.

Upsala,

Ärke-Bisk. JACOBS Utbyte af vissa orters tionde till stiftets studerande i Paris emot den af andra

orter.

A. 7. a. 1: 22.

Omnibus in christo fidelibus presentes litteras inspecturis Jacobus dei gracia archiepiscopus vpsalensis Salutem in domino ihesu christo. Nouerint uniuersi quod nos ad Honorem dei. ecclesie profectum & nobis ad cumulum meritorum studentibus parisiis ex parte ecclesie vpsalensis decimas pauperum prouenientes de prouincia. Lyundereth. Telgboa skiplagi. Riudboa skiplagi. Acherboa skiplagi. & danarøa skiplagi. duximus assignandas. Verum quia decime Huiusmodi ad usus nostros facilius colligi possunt et deduci. eo quod loca in quibus percipiuntur Huiusmodi decime sunt mari magis proxima & vicina. De communi consensu capituli nostri talem cum eis fecimus permutacionem. Quod nos ad usus nostros recepimus ab eis decimas memoratas. deputantes in perpetuum ipsis pro dictis decimis pauperum decimas episcopales de prouinciis Tyerp & Gestricaland prouenientes. Jn cuius rei perpetuam firmitatem presentes litteras sigillo nostro. & sigillo capituli nostri cuius consensu premissa omnia acta fuerunt fecimus communiri. Actum & Datum 1) Vpsalie. Anno d:ni M°CC°LXXX°VII° Kal. Maij.

På frånsidan: Permutacio decimarum facta per dominum Jacobum super decimis archiepiscopalibus & canonicalibus. Med annan hand: De prouincijs studencium parisiis deputatis per Jacobum archiepiscopum commutatis in tierp & gestreciam.

Sigillen: N:o 1 något skadadt, N:o 2 nästan bortfallet.

1) Aro troligen början till Arosie, är af första strecket V i Vpsalie sedan utstrukit.

« السابقةمتابعة »