صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

699.

tis obsequijs exemplo beatorum spirituum glorificent & collaudent. Hinc est · quod universitati vestre tenore presentis constare uolumus & liquere. Quod

nos mansionem nostram Collar cum omnibus pertinencijs bonis mobilibus & inmobilibus pertinentibus ad eandem plene integre & absolute ad usus sex parwlorum prebendariorum in vpsalensi ecclesia seruiencium de communi consensu Capituli nostri in perpetuum assignamus deputantes ad usus cuiuslibet illorum in septimana duos solidos denariorum. annectimus eciam prememorate curie ec clesiam kollar donantes eam ab omni iurisdictione episcopali liberam penitus & exemptam, assignando Capitulo nostro potestatem conferendi dictam ecclesiam nec non ius uisitandi corrigendi & cetera alia faciendi in dicta ecclesia Insuper dictis parwlis decimam episcopalem & decimam pauperum de ipsa parochia prouenientes ex consensu capituli nostri perpetuo deputamus. In cujus facti euidenciam & perpetuam firmitatem presentem litteram sigillo nostro & sigillo Capituli nostri de quorum consensu premissa omnia fecimus duximus Roborandam. Actum & Datum arusij anno ab incarnacione domini, Mo,CC°LXXX, septimo kalend. Mai. På frånsidan: Ordinacio domini Jacobi super mansione cullum & decimis ibidem paruulis choralibus facta.

Sigillen bortfallne. 1280 d. 25 Apr.

Upsala. Ärke-Bisk. JACOBS Utbyte af vissa orters tionde till stiftets studerande i Paris emot den af andra orter.

A. 7. a. 1: 22. Omnibus in christo fidelibus presentes litteras inspecturis Jacobus dei gracia archiepiscopus vpsalensis Salutem in domino ihesu christo. Nouerint uniuersi quod nos ad Honorem dei. ecclesie profectum & nobis ad cumulum meritorum studentibus parisiis ex parte ecclesie vpsalensis decimas pauperum prouenientes de prouincia. Lýundereth. Telgboa skiplagi. Riudboa skiplagi. Acherboa skiplagi. & danarøa skiplagi. duximus assignandas. Verum quia decime Huiusmodi ad usus nostros facilius colligi possunt et deduci. eo quod loca in quibus percipiuntur Huiusmodi decime sunt mari magis proxima & vicina. De communi consensu capituli nostri talem cum eis fecimus permutacionem. Quod nos ad usus nostros recepimus ab eis decimas memoratas. deputantes in perpetuum ipsis pro dictis decimis pauperum decimas episcopales de prouinciis Týerp & Gestricaland prouenientes. In cuius rei perpetuam firmitatem presentes litteras sigillo nostro. & sigillo capituli nostri cuius consensu premissa omnia acta fuerunt fecimus communiri. Actum & Datum :) osalie. Anno d:ni M°CC°LXXX°VII° Kal. Maij. På frånsidan: Permutacio decimarum facta per dominum Jacobum super decimis archiepiscopalibus

& canonicalibus. Med annan hand: De prouincijs studencium parisiis deputatis per Jacobum archiepiscopum commutatis in tierp & gestreciam..

Sigillen: N:o í något skadadt, N:o 2 nästan bortfallet. 1) Aro troligen början till Arosie, är af första strecket V i Vpsalie sedan utstrukit.

571 700.

1280 d. 11 Maj. Kettilstad. Östgötha Lagm. Bengt lemnar Nils SIGRIDSSON Konungens och häradets hemman Ringshult att bebo.

. A. 3. v. 1942. *) in Benedictus ligifer osgot, omnibus ydhre jnhabitantibus in domino salutem sempiternam. vniuersitatj vestre notum facimus per presentes nos, predium jn rinxhulth. domino regi & totj prouinie attinens. 'domino nicholao sigridæson concedimus jncolendum in cuius Rej testimonium sigillum nostrum presentibus duximus apponendum Actum anno domini Mo.CCo.LXXX°. apud kætilstadh quinto ydus Maii.

701.

1280 d. 29 Jun. Husby Trögd. Kon. MAGNUS I:s Bref rörande utbyte af några kronogods till BIRGER PHILIPSSON.

A. 6. a t: 21. MAGNUS dei gracia sweorum gothorumque Rex. Omnibus presentes litteras inspecturis salutem in domino sempiternam Tenore presencium constare volunius vniuersis, Quod nos, ex parte ipsius corone cum byrghero petri quondam filio exhibitore presencium, commutacionem prediorum fecimus in hunc modum, videlicet quod nos pro vna marcha terre ipsius corone quam habuit in hosæby norunde undereth ipsi. b. iure hereditario ac perpetuo deputanda, vnam eciam marcham terre quam dictus byrgherus in hosæby tolangh possidebat, ipsi corone recepimus perpetuo possidendam, Jn huius igitur commutacionis testimonium & euidenciam pleniorem sigillum nostrum presentibus est appensum, Datum apud hosæbytrøgh anno domini. Mo.CC°,LXXX:mo. jn die apostolorum petri. &. pauli. På frånsidan: Littera (de) commutacione prediorum super husaby in norundhe facta.

Stycken af sigillet, hänger på en ur brefvet klippt remsa.

no

702.

1280 d. 8 Jul. Bisk. Henrics i Linköping Stadfästelse på fördelningen af offret vid Åkergarn på Gottland.

B. 3: 41:. . Uniuersis presentes litteras inspecturis. H, dei gracia lincopensis episcopus salutem in domino sempiternam, Ordinacionem quam de oblacioni

*) Finnes i vidimation af Abboten R. i Alvastra, år 1346.

bus & prouentibus percipiendis in vigilia & die beati Olaui in akirgarnum quondam fecimus inter sanctimoniales de monte solis & rectorem ecclesie de helghawi temporale videlicet usque ad reditum nostrum in terram gutlandie jam perpetuam facimus et esse uolumus presentes super hoc litteras concedendo. Datum anno dominj MCCLXXX° die lune post octauam apostolorum petri & pauli.

703.

1280 d. 16 Jul. Konung MAGNUS I:s Bref rörande sex gårdar i Wermeland.

A. 3. n. 1: 9. MAGNUS dei gracia sweorum gothorumque Rex Omnibus presentes litteras inspecturis salutem ............ bus per graciam nostram Ne quis Religiosas & honestas dominas sanctimoniales de Rysabyerg ........ riis silicet lund spangarh skanem hyortbærgh & duabus in somærstadum, ........& ipso eciam viuente habuerunt audeat aliquatenus molestare, ante quam nos ......... peruenerimus, & habere poterimus discussionem quomodo super hoc fuerit ordinandum ....... anno domini MoCCʻLÅXX:mo, XVII° kal. augusti.

På frånsidan: Littera magni regis ladhulas super sex curias vermelandie. (Brefvet är i ena kanten sönderrifvet.) Sigillet bortrifvet tillika med den ur brefvet klippta remsan.

[ocr errors]

704.
I 280 d. 25 Jul.

Stockholm
Kon. Magnus I:s Bref rörande öfverenskommelse med Capellanen i Elfkarleby om tionde af lax.

A. 7. a. 1: 14 MAGNUS dei gracia Rex sweorum Omnibus presentes litteras inspecturis salutem in domino Nouerint vniuersi quod hanc composicionem. Cum capellano de eluakarlaby. fecimus ne decimam excludere videremur quod absit vt tam posteri quam iste qui nunc est a nobis & nostris successoribus regibus salmones de parte nostra pro decima triginta percipiat annuatim Datum stokholm. anno dominj M°CCLXXX die beatj jachobi apostolj.

Sigillet bortfallet från den ur brefvet klippta remsan.

705.

1280 d. 16 Aug.

Dafő. F. d. WALDEMARS Pantebref på några gods till Bisk. ANUND i Strengnäs såsom säkerhet för låntagna 100 mark.

A. 3. 8. 9: 1. Vniuersis presentes litteras inspecturis W. dei gracia quondam rex sweorum. Salutem in domino ihesu christo vniuersitati vestre notum facimus tenore presencium quod in presencia jllustris principis domini. M. Sweorum Gotorumque Regis fratris nostri de consilio suo & consensu dilecte vxoris nostre & liberorum nostrorum racione cuiusdam debiti in quo tenebamur venerabili patri domino. A. strengnensi Episcopo vidilicet iuxta estimacionem centum marcharum denariorum vsualis monete predia quedam eidem assignauimus & suis successoribus in perpetuum possidenda, translatis in ipsos proprietate & dominio dictorum prediorum cum omni iure quod nobis racione proprietatis & heredibus nostris competebat vel competere potuit in eisdem ad maiorem euidenciam prefata predia cum suis vocabulis exprimentes. In adø. X. sollidos terre. Jn skildæby. IIII:or solidos terre. Jn Gnitahøhe. X. solidos. terre. Jn Møriby jn parochia Talhium vnam horam terre. In parochia akir in wallum. II. solidos terre. Jn Norby. II. solidos & IIII:or denarios terre. In østbý. II. solidos terre. & IIII:ordenarios In Sila in Skiælby. II. solidos terre. Jn Thors dimidiam horam terre. In cuius rei testimonium presentibus sigillum nostrum & sigillum dilecte vxoris nostre annecti fecimus & apponi. Actum Dafø anno domini Mo.CC .LXXX°. XVII. kal. septembris

Stycken af 2.pe Sigill äro qvar.

[ocr errors]

16 22.

1280 d. 16 Aug. F. d. Drottn. Sophias bifall till försäljningen af Husby i Östergöthland till Lagmannen FOLKE i Wärend.

A. 6. a. 1: 22. · Omnibus presentes litteras inspecturis. S. Dei gracia Regina quondanı sweorum salutem in domino sempiternam Notum facimus per presentes, presentibus et futuris. Quod Cum dominus fulko legifer Wærendie Curiam quandam osgocie dictam husbý prope siluam dictam Aspwid quam dilectus maritus noster Dominus Waldemarus Rex quondam sueorum post matrimonium inter nos contractum De communibus bonis nostris emerat a predicto dilecto marito nostro integraliter soluto precio emerat presencialiter interfuimus et expresse eidem empcioni per omnia consensum & fauorem adhibuimus secundum terre consuetudinem antiquitus approbatam Ad pleniorem euis denciam huius facti & indubitatam memoriam sigillum nostrum presentibus annectentes Datum anno domini Mo:CC°. Octogesimo sequenti proxima die post assumptcionem beate virginis.

Sigillet från den ur brefvet klippta remsan bortfallet.

707.

1280 d. 26 Sept.

Alsnö. Kon. Magnus I:s Bref om försäljningen af Husby Enhörna till Bisk. ANUND i Strengnäs, med löfte om fastebref, så snart köpesumman blifvit erlagd.

A. 3. g. 2: 13. MAGNUS Dei gracia Sweorum Gotorumque Rex. Omnibus presentes litteras inspecturis. Šalutem in domino. Noueritis nos curiam nostram Hosaby in Enhørne cum colonis, molendinis, ac omnibus aliis attinenciis venerabili patri Domino. A. Episcopo Strengnensi ex consensu dilectorum fra. trum nostrorum, secundum iustam estimacionem, emendam, pro pleno precio dimisisse, Set cum idem precium integraliter fuerit persolutum, dicto do

o Episcopo, litteras nostras & dilectorum fratrum nostrorum confirmatorias dabimus super empcione memorata. In cuius rei testimonium siggillum nostrum presentibus duximus appendendum. Scriptum alsno anno domini. Mo.CCo.LXXX°, sexto. kal. Octobris.

Sigillet bortfallet från den ur brefvet klippta remsan.

708.

· 1280 d. 9 Oct. Nyköping. Konungens Broder Bengts Gåfyobref till Risaberga kloster på Egby i Wiby Socken i Nerike,

som tillhört Rystads kyrka i Östergöthland, hvilken i vederlag skulle erhålla något annat · hemman.

A. 3. n. 4: 9. - Omnibus presentes litteras inspecturis vel audituris. B. frater regis sweorum illustris. salutem in domino sempiternam. Quoniam ea qve rite geruntur frequenter solent in dubium revocari diligens antiquorum prouidencia contra obliuionis dispendium scripture remedium salubriter adinuenit. vt ea que legaliter geruntur in scriptis redigantur ad omnem negligencie & obscuritatis materiam extirpandam. Noscat igitur tam presens etas quam futura posteritas tenore presencium nos quoddam predium in Egby situm in parrochia vigby, in næricia quod ecclesia Ryştatha in osgocia, longo tempore possederat claustro Rysabiargh iure perpetuo contulisse possidendum. Volentes eidem ecclesie pro dicto predio aliud predium sibi commodius assignare, vt autem super donacione premissa nulla possit in posterum dubitacio suboriri presentes litteras sigillo nostro sigillari fecimus in testimonium veritatis. Datum nycopie anno domini M.C°C.LXXX, in die beati dyonisii.

Sigillet, något skadadt, hänger i en ur brefvet klippt remsa.

« السابقةمتابعة »