صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

facta sunt litterarum serie ad memoriam presencium, & noticiam transeant posterorum, constare volumus vniuersis, quod plebanus de thorpum in ÿdhre & johannes kanuti filius, in nostra presencia constituti, confessi sunt coram nobis, presentibus, domino Nicholao, sighridis, & vlphone karlsson & ragwaldo de røsbyrgh. & pluribus aliis, se commutacionem prediorum fecisse. per modum inferius, annotatum, quod videlicet dictus plebanus, legali tradicione commiserat supradicto iohanni quidquid ecclesia predicta. possedit in. øø. & ab eodem receperat. terciam partem in rydhium. & quartam partem in norre høgholykiu, & terciam partem in fallehulte, infra sepes, & terciam partem in langoras, & sextam partem silue bubbathorp, Nos autem commutacionem huiusmodi, ratificantes, sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum, Actum anno domini. M ̊.CC°.LXXXI°.XVI°. Kal. Aprilis.

716.

1281 d. 23 Mars.

Kon. MAGNUS I:s Dom i tvisten mellan åboarne å Myklahult och Litlahult å af Nässjohult å andra sidan rörande jordlotter, kallade Allmänningar.

Svenarum.

A. 6. a. 1: 24.

MAGNUS dei gracia sweorum Gotorumque Rex. Omnibus presens scriptum cernentibus salutem in dei filio crucifixo. Tenore presencium presentibus & posteris innotescat. quod causam inhabitancium Myklathorp & litlathorp ex parte vna. & inquilinorum de næsiohult ex parte altera super quibusdam prediis Almænninga dictis. coram diuersis iudicibus diucius ventilatam & maliciose nimis diu prout intelleximus protractam. ad nostre dudum discussionis examen deductam consilio venerabilis patris domini. Hendrici Lyncopensis episcopi aliorumque discretorum nobiscum tunc temporis existencium communicato diffiniuimus sentencialiter in hunc modum. vt ad illos de myklathorp & litlathorp supradictorum attineat proprietas prediorum. in qua cum predictis villis ecclesia lyncopensis iuxta sortem suam a nobis in communibus siluis per quoddam concambium conquisitam iure perpetuo communicabit. ita tamen quod ceteri de næsiohult vsufructum habeant in eisdem. videlicet. løf. oc luuk. fang. oc feagangh. Trop. oc timbirhogh wlgariter nuncupatum. hoc prouiso quod. ueteribus contenti duntaxat memorata predia nouis non occupent edificiis. nec quicquam ex ipsis speciales redigant in culturas. set paschuis pecudum & communibus eorumdem aliis vsibus libere per omnia relinquantur vt superius est expressum. Vt autem super premissis nostre sentencia diffinicionis irreuocabilis maneat atque firma siggillum nostrum vna cum siggillo memorati venerabilis patris domini lyncopensis ad perpetuam rei memoriam & euidenciam pleniorem presentibus est appensum. Datum swethnarum anno. Domini M°.CC°.LXXX°I°. decimo Kal. aprilis.

På frånsidan: De almænninga circa næssiohult. Sigillen: N:o 1, Ett stycke qvar; 2 bortfallet.

717.

1281 d. 10 April.

Kon. MAGNUS I:s Stadfästelse på Lagm. HÖLDOS gåfvor till Risaberga kloster.

Ymseborg.

A. 3. n. 1: 7.

MAGNUS dei gracia sweuorum gotorumque rex, Omnibus ad quos presens scriptum peruenerit salutem in domino. Tenore presentis tam posteris quam presentibus vniuersis volumus elucere quod religiosis dominabus Sanctimonialibus de rysæbergh bona omnia mobilia & immobilia, legaliter, acquisita, que dominus høldo bone memorie testamentaliter ipsis contulit, eternaliter possidenda sentencialiter confirmamus, quorum si aliqua in hoc que ipse dominus høldo eadem non acquisiuit legaliter ab aliquibus inpediri aut inpeti contigerit, sit in responsis ex parte dictarum dominarum, sibi defendere & conuincere legibus dicta bona, quam nostram sentenciam si quis cassare aut infringere presumpserit nostram sentiet vlcionem, Jn premissorum autem euidenciam sigillum nostrum presenti est appensum, Datum Wmpsæborgh anno domini, M ̊.CC.LXXXIo. quarto Jdus. apprilis.

Sigillet bortfallet.

[ocr errors]
[blocks in formation]

Påfv. Martinus IV:s Stadfästelse på några till en Prebenda i Upsala skänkta gods,

A. 1. a. 46.

Rom.

MARTINUS episcopus seruus seruorum dej. venerabili fratri . . Archiepiscopo et Dilectis filijs Capitulo Wpsalensi, Salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur &c. till effectum. Exhibita siquidem nobis uestra petitio continebat, quod quondam Gregorius filius clare memorie.. Ducis Swetie, uolens transitoria pro eternis, et terrena pro celestibus salubri commercio commutare, quandam prebendam in Vpsalensi ecclesia de bonis proprijs ordinauit eidem prebende certas terras possessiones & redditus assignando uestro ad id accedente consensu, prout in patentibus litteris inde confectis plenius dicitur contineri. Nos itaque uestris supplicationibus inclinati, quod super premissis prouide factum est, ratum et firmum habentes, id auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo &c. nostre confirmacionis Datum apud Vrbemueterem II Kalendas Maij. Pontificatus nostri anno primo.

På frånsidan: Thomasius de Trebis. Med annan hand: Confirmacio Martin ipape bonorum per ducem swecie pro prebendis collatorum.

Blybullan hänger i rödt och gult silke.

[blocks in formation]

BIRGER HÅKANSSONS och dess Hustrus Gåfvobref på Högalunda till Risaberga kloster.

A. 3. n. 4: 10.

Uniuersis christi fidelibus presens scriptum visuris uel audituris. Býrgerus Haquini condam filius. Salutem in dei filio ihesu christo. Super gestis hominum grandis emergeret & dira calumpnia. Cum illa que labili geruntur in tempore cum ipso labente de memoria pariter laberentur. Nisi ea viuax litterarum testimonium perhennaret. Qua propter tenore presencium tam posteris quam presentibus declaramus. quod nos. & dilecta vxor nostra. J. animarum nostrarum saluti prouidere volentes. Omnia que Hohhalundum possedimus mobilia & immobilia per nicchillum minuta. nisi opido eccepto quod ibidem possidemus. Monasterio sanctimonialium de Risibjerg. in quo eligimus sepulturam pari consensu conferimus inperpetuum possidenda. nostrorum in remissionem peccatorum. & ut debita si qua predicto Monasterio tenebamur in dicto dono essent persoluta. Contestamur itaque singulos & vniuersos sub suarum periculo animarum. & sub pena que testamentorum uiolatoribus debetur. Ne aliquis huic nostre donacioni ausu temerario audeat contraire. Presertim cum nos de bonis nostris in pios usus ordinandis liberam habeamus facultatem. Presentibus huic facto viris prouidis & discretis. Nicolao de sandakrum & Wiflugla fratre eius. Erico de Thorpe & Laurencio Jnguars. sun. Magno presbitero de Alandia & aliis plurimis laicis & litteratis. Actum Anno domini. M.CC.LXXX°.J°. jn inuencione

[blocks in formation]
[ocr errors]

Sigillet något skadadt.

1281 d. 4 Maj.

Påfv. Martinus IV:s Skyddsbref för Skokloster.

A. 1. a. 48.

Rom.

MARTINUS episcopus seruus seruorum dei. Dilectis in Christo filiabus Abbatisse et Conventui Monasterij de Sco Cistertiensis ordinis Vpsalensis diocesis, Salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur &c. såsom N:o 575 till Specialiter autem terras domos et possessiones et alia bona uestra, &c. och vidare till Datum apud Vrbemueterem IIII Non. Maij Pontificatus nostri Anno Primo.

På vecket: M. de Rocca. På frånsidan: Thomasinus de Trebis.

[blocks in formation]

Blybullan hänger i rödt och gult silke.

Påfv. MARTINUS IV:s Stadfästelse på Skoklosters erhållne fri- och rättigheter.

A. 1. d. 74.

Rom.

MARTINUS &c. såsom föregående N:0 720 till assensu omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis pontificibus per priuilegia

seu alias indulgentias Monasterio uestro concessas, nec non libertates et exemptiones secularium exactionum a Regibus et principibus ac alijs christi fidelibus rationabiliter uobis indultas sicut eas iuste ac pacifice oblinetis uobis et per uos &c. ända till slut.

722.

Bulla och påskrifter såsom föregående.

1281 d. 28 Jun.

Nyköping.

Kon. MAGNUS I:s Qvitto på uppgjord räkning af Bisk. ANUND i Strengnäs öfver Hert. ERICS gods Husaby och Närdavi.

A. 3. g. 2: 4.

MAGNUS Dei gracia sweorum Gotorumque Rex. Vniuersis presentes litteras visuris vel audituris Salutem in Domino. Tenore presencium notum facimus tam presentibus quam futuris quod venerabilis pater Dominus Anundus Episcopus strengnensis fecit nobis plenam & veram computacionem de bonis Mansionum Hosaby & Nærthawi & colonorum ac pertinenciarum omnium earundem, sibi in testamento dilecti quondam fratris nostri Ducis Erici commissis, videlicet in centum septuaginta duabus marchis denariorum, quas de nostro mandato eundem dominum. A. integraliter fecimus soluere creditoribus fratris nostri memorati, firmiter prohibentes, nequis de cetero ab ipso Episcopo vel suis successoribus computacionem super premissis aliquatenus exigat vel requirat. Jn cuius rei testimonium presentes sigilli nostri munimine duximus roborandas. Actum. Nýcopie anno domini. M°.CC.LXXX°I'. IIII:to Kal. Julij.

723.

Stycken af Sigillet äro qvar,

[blocks in formation]

Påfv. MARTINUS IV:s Stadfästelse på några af Kon. MAGNUS till Upsala Domkyrka skänkta gods.

A. 1. a. 45.

MARTINUS episcopus seruus seruorum dei, Uenerabili fratri. . Archiepiscopo, et Dilectis filijs, Capitulo Wpsalensi, salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur &c. till effectum. Exhibita siquidem nobis uestra petitio continebat, quod Carissimus in Christo filius noster Magnus Rex Swetie Jllustris uolens transitoria pro eternis, et eterna pro celestibus salubri comertio commutare, vobis et ecclesie vestre, quasdam terras, possessiones, et redditus ad ipsam spectantes pro quibusdam prebendis ordinandis in eadem ecclesia contulit intuitu pietatis, prout &c. såsom N:o 718. till Datum apud Vrbemueterum II Kalend. Julij. Pontificatus nostri anno primo,

Blybullan hänger i rödt och gult silke.

724.

1281 d. 13 Jul.

Kon. MAGNUS I:s Förläning af en jordlott till Prosten PETER.

Alsnö.

A. 6. a. 1: 25.

MAGNUS dei gracia sweorum gothorumque Rex, Omnibus presentes litteras inspecturis salutem in domino, Tenore presencium notum facimus vniuersis, Quod nos probo viro dilecto nobis domino petro preposito de thørh, vnam horam terre, in villa wegyærghirh, quam possedit dominus nicholaus michyælsun jure hereditario conferimus ac perpetuo possidendam Jn cuius testimonium sigillum nostrum est appensum presentibus ad euidenciam pleniorem, Datum alsnø anno dominj. M°. CC°. LXXX° primo. tercio Jdus, Julii. Sigillet, med den ur brefvet klippta remsan, bortfallet.

[blocks in formation]

Kon. MAGNUS I:s Bekräftelse och utvidgning af Presterskapets Privilegier.

Söderköping.

A. 7. a. 1: 8. *)

Omnibus presentes litteras inspecturis Magnus dei gracia Sweorum Gothorumque rex salutem in domino sempiternam. Deo auctore terreni regni fastigium quod nobis a celesti maiestate traditum esse recognoscimus sic gubernare intendimus sic animos nostros ad dei omnipotentis adiutorium erigere. Vt neque armis neque militibus nostris. neque bellorum ducibus aut nostro ingenio confidamus. sed omnem spem nostram ad solam principaliter referamus summe prouidenciam trinitatis. Cui non in fortitudine equi uoluntas nec in tibiis uiri beneplacitum sed sperantibus in misericordia eius sue uirtutis magnitudinem donare & consummare potest res penitus desperatas quas siquidem 1) gracias sibi exhibere debeamus nec mens nostra potest concipere nec lingua referre. Cum a potentibus inimicis & uariis insidiis ipsius sola gracia sumus actenus liberati & omnem sollicitudinem nostram in ipsum prohicientes firmam spem fiduciamque gerimus nos adhuc suo auxilio posse pacem nostris subditis uoluntariis laboribus quos assumpsimus preparare. Ea propter dignum ducimus ipsum in omnibus precipue tam in rebus quam in personis 3) uenerari suo obsequio peculiariter deputatis. quos 3) operis sui & ouilis uicarios preesse uoluit & pastores sane cum sícut digne a memoria non excidit prius in nostrà coronacione omnes possessiones ecclesiasticas in regno nostro a causis omnibus & iuribus regalibus reddidimus liberas. Jta tamen quod bona que deuoluerentur ad ecclesiam post prouinciale concilium cui telghis 4) cum uenerabilibus patribus domino archiepiscopo upsalensi & suis suffraganeis in

*) Finnes äfven A, 7. a. 1: 9. i original med bortfallet sigill och följande olikheter: 1) laudes aut tills. 2) ecclesiasticis tills. 3) fidei domesticos ac tills. 4) personaliter tills. 74

Sv. Diplom.

« السابقةمتابعة »