صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

condicionibus annexis quod de annuis ipsarum prouentibus deducatur primo quantum sufficit ad offerendum ipso die anniuersarii mei. deinde vicariis qui vigiliis et misse interfuerint et scolaribus pauperibus dimidia marcha denariorum detur Canonicis ad pitanciam marcha denariorum et decano. sub cuius ordinacione dicta bona esse volo. pro labore suo. marcha denariorum similiter deponetur residuum vero inter cononicos tam residentes quam non residentes. qui vigiliis et misse interfuerint. diuidatur Jtem ad altare beate virginis in ecclesia memorata. lego curiam meam in byrkæryth. cum estimacione. silua. et omnibus pertinenciis suis Jtem quia venerabilis pater dominus johannes lundensis archiepiscopus tenetur mihi viginti duas marcas argenti puri. sicut in suis patentibus litteris continetur. medietatem huius pecunie lego episcopatui. et de medietate partis residue. confero terre sancte octo marchas puri. et domino nicolao bassabæck concanonico meo et consocio tres marchas puri Jtem predicto episcopatui. racione bonorum eius que diu habueram inter manus lego omnia et singula que possideo in wirlingæ Jtem ad augmentum reddituum de howesthorp qui sunt ad vsus pauperum scolarium deputati. confero bona in treøghe que emi de olauo dicto wale pro centum XL marcis denariorum bona insuper in særesleph emi pro que XL marchis vsualis monete. de domino stigoto quondam concanonico meo. terram eciam quam emi ibidem pro XIIII marchis denariorum Equicium quoque meum quod habeo in dicto howesthorp. predictis adicio. vt proinde plus mercedis et premii. merear apud deum Jtem quadrantem terre quam habeo in wighethorp. cum pomerio. vbi residet conradus lego ad mensam presbiteri in hørtyftæ sub hac forma. vt omni anno teneat anniuersarium matris mee scilicet in vigiliis. missa et offerenda. Jtem terram quam habeo in berhingæ confero mense presbiteri in saxeltorph Jtem septem festis in choro lundensi per dominum jacobum institutis. appono terram in billinge cum estimacione et domibus ibidem quam habui de asmundo per commutacionem terre in raby litle. Jtem branthoni diacono clerico meo. curiam meam in lochothorp. cum medio manso terre. estimacione et domibus et ceteris pertinenciis suis. et pratis in winterhøhe, quam videlicet curiam emi de vffone gurethsun in qua residet kanutus lego iure perpetuo possidendam. Jtem andree diacono librum decretalem et curiam meam in vlfstorp. cum estimacione et ceteris eidem curie adiacentibus Jtem Curiam meam in baræ in qua residet eskillus. cum estimacione et terra adiacente. lego nicolao dicto bek Jtem domino thord thaat. meum løem cum tentorio et eciam summario. valente ad minus X marchas denariorum Jtem magno dicto æst. cognato meo. equicium meum quod habeo in saxthorp Fratribus predicatoribus Lundis quinque marchas denariorum fratribus minoribus ibidem quinque marcas Claustro sanctimonialium lundis II mar

1

chas denariorum tribus consanguineis meis monialibus ibidem videlicet Margarete touæ et lucie sex marchas denariorum Monasterio omnium sanctorum lundis duas marchas den. Hospitali infirmorum lundis duas marchas den. Hospitali sancti spiritus ibidem curiam quam habeo in parrochia sancti stephani et lectum meum in quo iacere consueui cum suis pertinenciis Singulis parrochialibus ecclesiis lundis duas oras den. presbiteris earundem tantum Ministrorum cuilibet oram den. Jtem Nicolao scaning nepoti meo. pratum quod dicitur hestæng quod emi de ernkæ ciue lundensi et vnum hæmeth melius quod habeo Jtem petro kyr curiam vnam in ertyfte quam emi de akone wipe Jtem domino laurencio sacerdoti. duas marchas denariorum et collobium cum pellibus martirinis. Jtem domino petro ad altare beate virginis. quatuor marcas den. et collobium blauium cum serico forratum. siue polidrum de equicio meo quatuor marchas valentem Singulis famulis meis mecum equitare consuetis polidrum tres marchas den. ad minus valentem. Jtem famulis meis in curia mea lundis duas marcas denariorum inter se diuidendas Gerardo godefridi IIII:or marchas vel polidrum equiualentem Domino johanni parrochiali_sacerdoti meo. polidrum de equicio. III marchas denariorum valentem Thord æsesun polidrum vnum Jtem asæ matertere marchas denariorum et vnam vaccam Mærde procuratrici mee. vaccam vnam in curia mea lundis meliorem Viduis et orphanis et aliis pauperibus in ertyfte duas oras annone inter se distribuendas Jtem nicolao knutsun fratrueli meo. curiam meam in øthelef cum estimacione et terris ad ipsam spectantibus Jtem sorori sue curiam vnam in grytby meliorem in qua residet petrus quam volo sub ordinacione domini tord thaat permanere donec eidem puelle sorori sue. de viro legittimo sit prouisum Jtem jacobo clerico meo. breuiarium meum et librum vnum. leges patrie continentem Jtem ad emendum librum missalem de quo superius memoraui. prouidi XII marchas denariorum nouorum et legalium, conferendas. Exsequtores huius testamenti constituo dominos Nicolaum bassæbæch et petrum trugoti. dilectos concanonicos meos. et dominum tord thaat consanguineum meum supradictum Vt autem premissa omnia et quodlibet premissorum robur obtineant firmitatis presenti scripto sigillum meum apposui. quod eciam sigillis lundensis Capituli et dictorum dominorum mei testamenti exsequtorum pecii roborandum ad cautelam et euidenciam ampliorem Actum lundis anno domini MCCLXXXIII jn ad vincula sancti petri,

mee duas

771.

1283 d. 27

27 Aug.

St. Jean d'Acre.

Bisk. HENRICS i Linköping tillägg till hans förut i Marseille gjorda Testamente.

A. 3. o. 1: 15.

Jn nomine Domini amen. Anno jncarnacionis Dominice. M°.CC.LXXXIII°. sexto kalendas septembris. Notum sit omnibus Quod Nos henricus dei gracia lincopensis episcopus votiuus terre sancte & actu accon existentes jnfirmi corpore sani tamen mente & sana memoria existentes, sacerdotibus nostris & famulis fidelibus ibidem nobiscum existentibus commisimus res infra scriptas preposito & decano ac Capitulo lincopensi deferendas. Exceptis hiis que expenduntur in exsequiis nostris & expensis sacerdotum & famulorum dictorum pro uictu .s. & uestitu eorundem. & exceptis quibusdam que a testamento nostro massilie condito sunt excepta. Mittimus igitur septem purpuras deauratas, & duas videlicet blaueas. tres rubeas. & duas albas ad casulas uel cappas exinde faciendas. Jtem quatuor pecias blaueas de serico eciam in parte deauratas pro cappella successoris. Jtem XVIII. pecias de sindal. ad usum ecclesie de quibus aliqua pars ad usum cappelle successoris deputetur. Jtem sex telas de camelot de quibus duas damus successori &. II. domino. A. strengenensi. &. II, Domino. B. scarensi Episcopis. Jtem filum de serico ad opus forrature dictarum purpurarum. Jtem IIII. Zonas de serico ad usus ecclesie. Jtem nouem pecias de filo aureo & argenteo. Jtem III. carpitas. s. pauimentalia. Jtem crucem argenteam deauratam in qua reliquie sunt recondite & alias reliquias ponendas ad altare reliquiarum. Et hec omnia supradicta deputentur ad usus ecclesie & successoris nostri prout melius noueritis expedire. Subscripta uero que consistunt in argento preparato uel auro ad augmentacionem prebende quam bone memorie prepositus holmstanus ecclesie contulit lincopensi deputentur. quia recognoscimus ea post eius mortem nos recepisse sicut in testamento nostro plenius continetur. Res igitur predicte sunt. VII. scale argentee. & due alie intrinsecus deaurate. Jtem. XIII, cocliaria argentea. Jtem due pelues argentee in Massilie deposite. Jtem sex scutelle argentee. Jtem sex scale argentee. Jtem VIII. cocliaria argentea. Jtem duo cyphi argentei cum pedibus deaurati quorum unus habet coopertorium. Jtem V. anuli aurei cum diuersis lapidibus preciosis. Jtem unus saphirus. Jtem una absconsa de Argento. libros eciam cum cappella remittimus per eosdem. de quibus passionarium & brittonem & quosdam sermones damus Domino. A. episcopo strengenensi. & breuiarium nostrum paruum damus laurencio alberti filio parisius studenti, Significamus etiam vobis quod propter necessitatem exsequiarum & expensarum familie mandauimus uendi armillam auream &. IIII. paruas pecias auri & vnam peci

Sv, Diplom

80

[ocr errors]

am argenti de quibus in predicto testamento continetur. volentes rata manere omnia que in eodem testamento nostro condito massilie continentur. preter. LX. libras datas. scilicet tribus pueris nostris. Magistro oddoni. bertrando. lundvido. quas propter defectum pecunie conpulsi sumus reuocare. Preterea decretales portatiles sine apparatu quas possedit predictus prepositus holmstanus damus domino olauo sacerdoti de gærisløso. Jtem filiabus adaledis suthrcopie damus tres anulos aureos. & unum domine Walburgi. Jtem mandauimus predictis sacerdotibus & famulis nostris formatas uestes nostras distribuere in remedium anime nostre prout ipsis uisum fuerit expedire. Jtem lundwido famulo nostro dedimus loricam vnam cum capucio quod dicitur culder & unum scactabulum quod in accon nobis erat presentatum. preterea do illi. VII. aureis peciis de quibus predictum est mandauimus poni super feretrum nostrum & post sepulturam nostram fratribus minoribus apud quos sepeliri elegimus fecimus assignari. Jn quorum testimonium sigillum nostrum & ministri fratrum de sancta trinitate apud quem hospitati fuimus qui & rogatus huic nostre ordinacioni vna cum fratribus suis interfuit duximus & petiuimus apponendum. Datum apud accon Anno Domini. M°.CC. Octoagesimo. III. jndictione vndecima. Sexto kalendas Septembris. Sigillet N:o 1, Biskopens, i mörkt vax, något skadadt; N:o 2 bortfallet.

772.

1283 d. 28 Aug.

Schwerin.

Skrifvelse af Bisk. HERMAN samt Grefvarne HELMOLD och NICOLAUS af Schwerin till ärke-Biskopen m. fl. i Danska Riket, rörande deras slägtinges, Grefve JACOBS rättighet till Halland, med begäran att de ville förmå Konungen i Danmark att återlemma denne deras slägtinge hvad honom i arf tillkommer.

L. 10: 1016.

Venerabilibus in Christo Patribus, Archiepiscopis, Episcopis, nec non illustribus viris, Ducibus, Comitibus, Nobilibus, Baronibus, Militibus & Vasallis in regno Daciæ constitutis. H. Dei gratia Episcopus, Helmoldus & Nicolaus Comites Sverinenses, salutem & æternam in Domino charitatem. Qvemadmodum veraciter nobis constat ex notitia rei gestæ, ita vestræ universitati scribimus et tenore præsentium publice ac fideliter protestamur, qvod dum olim bonæ memoriæ Dominus Gunzelinus, qvi una cum Domino Henrico comitatum Sverinensem habuit, inclytam puellam Odam filiam suam nobili viro piæ memoriæ quondam Domino Nicolao Comiti Hallandiæ matrimonialiter copulasset, medietatem castri Sverinensis ac totius terræ adjacentis prædictæ tanqvam hæredi legitimæ patrinorum bonorum assignavit pro dote ad onera matrimonii supportanda. Tandem vero cum idem Nicolaus ex eadem Oda filium generasset sui nominis & prædictæ dotis hæredem legitimum, videlicet Nicolaum Patrem Jacobi nunc viventis, et ipse primus Nicolaus

"

postmodum universæ carnis debitum persolvisset, piæ memoriæ Dominus Voldemarus, inclytus Rex Danorum, prout ex propinqva consangvinitatis linea poterat & debebat, ejusdem Nicolai in ætate pupillari tunc existentis, legitimus tutor erat. Qvi dum a supradicto H. Comite Sverinensi captivus te ́neretur, & alias a captivitate liberari non posset, mediantibus omnibus, qvorum interesse videbatur, hoc extitit placitatum, quod prædictus pupillus, Nicolaus videlicet Nicolai filius, pro redemtione captivitatis prædicti Regis hæreditatem suam, videlicet dotem matris suæ præfatam, in manus illustris Domini Alberti tunc Ducis Saxoniæ libere resignavit, propter qvod in restaurationem ejusdem dotis dictus Rex dicto puero terram Hallandiæ in regno Daciæ liberaliter assignavit, sibi suisqve hæredibus in perpetuum libere possidendam, prout hæc omnia in instrumentis Regum & Principum inde confectis plenius continentur, & sicut fide perspeximus oculata. Qvapropter universitatem vestram reqvirimus & rogamus attentissime supplicantes, qvatenus illustrem Dominum Ericum, Regem, monitis & precibus votivis ac sedulis efficaciter inducere studeatis, quod Jacobum nobilem virum, nostrum consangvineum, & bonorum prædictorum, qvæ in restauramen dotis prædictæ data sunt, hæredem legitimum, propter Deum & justitiam restituere non differat & restitutum uti permittat eisdem pacifice & quiete. Datum Sverini præsentibus toto Capitulo Sverinensi ac multis fidelium & vasallorum nostrorum & aliis qvam pluribus fide dignis. Anno Domini 1283. In die S. Augustini.

773.

1283 d. 8 Sept.

Vordingborg.

Kon. ERICS i Danmark Stadfästelse på det sköte Kon. WALDEMAR gifvit Grefve NICOLAUS och dess arfvingar på hälften af Halland.

L. 10: 1017.

ERICUS, Dei gratia Danorum Sclavorumque rex, omnibus presentes literas inspecturis in Domino salutem. Suffocaret breviter gesta fidelium processus temporis, nisi scriptis vel testimonio honorum firmarentur. Noverint igitur universi, tam posteri quam presentes, qvod qvia ex relatu memoriali & testimonio nobilium satis evidenter intelleximus, gloriosum principem Dominum Regem Waldemarum preclare memorie, avum nostrum, ex consilio Regni sui meliorum, medietatem terre Hallandie, cum omnibus proventibus, libertatibus & juribus, ac omnibus & singulis serviciis & attinentiis corone regni pertinentibus Domino Comiti Nicholao & suis heredibus pro terra sua in Zwerin, cum qua a captivitate inimicorum redemptus fuisse dinoscitur, reddidisse in plenam recompensationem, & legaliter sub vere scotationis titulo assignasse, jure perpetuo possidendam, secundum qvod in pri

« السابقةمتابعة »