صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

auctoritate confirmamus; quod sint videlicet termini ejusdem Ecclesiæ ab Albia flumine deorsum usque ad mare Oceanum, & sursum per Slavorum provinciam usque ad fluvium Pene, & per ejus decursum usque ad mare Orientale & per omnes prædictas Septentrionis nationes. Omnes quoque paludes infra sive juxta Albiam positas, cultas & incultas infra terminos ejusdem parochiæ, sicut ab Imperatore Hludovico positæ sunt, & nos ponimus ut trans Albiam se & sua ab incursu paganorum securius in his locis occultari queant. Et ut hæc confirmationis auctoritas sui vigoris perpetuam obtineat firmitatem, præsentem inde paginam conscribi, & sigilli nostri impressione insigniri jussimus adhibitis idoneis testibus, quorum hæc sunt nomina. Arnoldus Maguntinensis Archiepiscopus, Everhardus Bambergensis Episcopus, Geberhardus Wirzebergensis Episcopus, Albertus Aquensis præpositus, Gerhardus Magdeburgensis præpositus, Fridericus Dux Sueonum, Chonradus Palatinus Comes de Rheno, Hludowicus provincialis Comes Thurindiæ, Marquardus de Gumbach.

Signum Domini Friderici Romanorum Imperatoris invictissimi.

(Namnteckningen.)

Ego Reinaldus Cancellarius vice Maguntinensis Archiepiscopi et Archicancellarii recognovi.

Data Franckenwort XVII. kalend. Aprilis. Indictione VI. anno ab incarnatione Domini Millesimo, centesimo quinquagesimo octavo, Regnante Domino Friderico Romanorum Imperatore Augusto, Anno Regni ejus VI. Imperii vero III.

41.

1161 d. 6 Jul.

Tusculanum.

Påfv. ALEXANDER III:s Skrifvelse till Konung CARL SWERKERSSON, Sveriges Biskopar och Jarlen, så ock samtelige andelige och verldslige i Götha land, med Apostoliska stolens stadganden rörande 1) Äktenskapet: att ingen fick lefva i månggifte eller gifta sig medan den äfven för brott lagligen från honom skilda makan lefde; ej med en afliden makas slägtinge; ej eller medan mannen var fången eller borttovarande, och att, om så skett, strax återgå till honom när han hemkommit; 2) Biskopars, Presters, Munkars och deras gods helgd; att ofredande af dem eller deras gods var helgedomsrån; att verldsliga personer ingalunda fingo använda hvad som var gifvit till andeliga personer eller inrättningar; 3) Tionde: att så vida Guds vrede, hunger och dyr tid skulle undvikas, och så vida syndernas förlåtelse skulle kunna erhållas, måste redeligen gifvas Herranom tionde, och allmosor af återstoden; 4) Arf: att lagen väl ej tillåter hvad förut skett, att lagliga barn göras arflösa genom egendomens bortskänkande åt kyrkan; men den, som har en arfvinge, kan göra Christus till medarfvinge, och således gifva kyrkan hälften, den som har 2:ne, kan göra Christus till den 3:dje o. s. v.; men barnlös broder eller syster må, utan de andra syskonens åtal, gifva kyrkan all sin egendom; 5) Nykterhet: dryckenskap förbjudes, och särdeles det hedna bruket att såsom helgon anse och vörda den, som blifvit i dryckenskap ihjälslagen äfven om han gjort underverk, helst kyrkan knappt tillåter förböner för en sådan, och för öfrigt ingen, utan med

Påfvens tillåtelse, må offenteligen egnas någon dyrkan; för hvilka alla stadgars iakttagande lofvas befrielse från Michaelsmässo fastan, fredagen undantagen, med tacksägelse slutligen för beskickningen i åtskilliga åligganden med Presten Richard, hvilken med sin följeslagare till det bästa anbefalles.

Alexander III:us.

B. 3: 21.

ALEXANDER episcopus seruus seruorum Dei Karissimo in christo filio K. illustri sweorum et gothorum Regi et venerabilibus fratribus. Episcopis. et dilectis filiis. Nobili viro duci. vniuerso clero et populo per gothiam constitutis salutem et apostolicam benediccionem Eterna et incommutabilis diuini consilii prouidencia sacrosanctam romanam ecclesiam omnium ecclesiarum. omniumque fidelium caput. matrem et magistram esse constituit et super catholice et christiane fidei petram protinus nascentis erexit dicente domino ad petrum Tu es petrus. et super hanc petram edificabo ecclesiam meam. et porte inferi non preualebunt aduersus eam. et tibi dabo claues regni celorum. Huic enim apostolorum principi in cuius cathedra licet immeriti presidemus omnes oues suas indistincte et principaliter dei filius pascendas commisit. vt quicunque de ouili christi sunt. petri magisterio et doctrine subiaceant pro cuius fide specialiter Rogasse se perhibet dicens Ego pro te Rogaui petre vt non deficiat fides tua et tu aliquando conuersus confirma fratres tuos Vnde 'quociens de articulis fidei uel institucionibus ecclesiasticis dubitatur ad predictam Romanam ecclesiam tanquam ad matrem et magistram fidei christiane confidenter recurritur cuis est. teneros in fide populos. verbo dei pascere. instruere et confirmare. sine qua fide videlicet testante apostolo impossibile est placere deo Inter cetera vero ipsius. Redemptoris omnium. instituta. legem matrimonij in ipsis humane creacionis exordiis per se ipsum instituere uoluit et vxorem non de alia materia. set de ipsa primi hominis sui costa formauit. ostendens vnum vtriusque corpus carnemque futuram. quod postmodum in spiritu adam ipse cognoscens pronunciauit dicens. Hoc nunc os de ossibus meis et caro de carne mea. Propter hanc relinquet homo patrem et matrem et adherebit uxori sue et erunt duo in carne vna. Quod postea dei filius in substancia nostre mortalitatis apparens apercius demonstrauit et verbis suis. que celo et terra transeunte non transient. docuit dicens Non licet viro dimittere vxorem suam excepta causa fornicacionis. quod. si illa dimissa aliam illa superstite duxerit. vocabitur adulter. et de vxore similiter Quod lacius doctrina apostolica docet et manifestius representat. Que quid virum plures uxores simul aut mulierem plures viros habere nulla Racione permittit Jdeoque non licet viuente vxore eciam propter fornicacionem dimissa. aut viuente viro. alium uel aliam ducere. quia. qui hoc fecerit manifeste adulterari conuincitur Propterea karissimi filij fugite fornicacionem. quia fornicatores et adulte

[ocr errors]

ri testante apostolo regnum Dei non possidebunt Habet quoque ecclesiastica institucio ut mortua vxore ullam de consanguinitate defuncte vxoris vir ducat uxorem. Et defuncto viro nullum de consanguinitate defuncti. superstes mulier in virum suscipiat quia ex hoc sine dubio crimen incestus committitur ubi nulla dispensacio adhiberi. Quod et de sponsa. et nondum a viro morte aut aliis causis prepedientibus cognita. racione honestatis similiter custoditur. Preterea episcopos sacerdotes. monachos aliosque viros religiosos attencius honorari oportet. quos dominus uerbo suo docuit honorandos dicens. Qui vos audit. me audit. qui vos spernit me spernit Et qui vos tangit. tangit pupillam oculi mei Vnde qui eos persequntur et eorum bona diripiunt uel inuadunt. christum proculdubio persequntur. et sacrilegij crimen eorum bona inuadendo uel diripiendo committunt. valde enim iniquum est et ingens sacrilegium est. quecumque pro remedio peccatorum uel pro salute aut requie animarum vnusquisque ecclesie aut religioso loco contulerit uel certe reliquit ab hiis maxime quibus seruare conuenit idest christianis et dominum timentibus hominibus et presertim a principibus et magnatibus regionum preripi uel auferri aut in domesticos et proprios vsus transferre. cum laycis quantumlibet religiosis de ecclesiasticis facultatibus aliquid disponendi nulla prorsus sit attributa facultas. Decimas autem. lex tam noui quam veteris testamenti sacerdotibus aliisque ecclesiarum ministris docet esse reddendas. dicente domino. Afferte omnem decimacionem in horreum meum ut sit cibus in domo mea. Deus enim qui dignatus est totum dare decimam dignatus est a nobis accipere non sibi. sed nobis sine dubio profuturam. quoniam qui de bonis suis decimas fideliter dederint. et terrena poterunt et celestia promereri et bonis omnibus habundabunt. Si quando enim fames uel penuria uel rerum egestas opprimit mundum. sciatis ex ira dei sine dubio prouenire. qui se in ministris suis si decimas non accipiat conqueritur defraudari. Et hec est testante doctore egregio augustino. iustissima domini consuetudo. ut qui illi decimam non dederint. ad decimam postea reuertantur. vnde si uultis a deo uobis premium comparare aut peccatorum indulgenciam promereri reddite decimas. et de nouem partibus elemosinam domino persoluatis. Ad hec nunciatum nobis est quod sunt aliqui inter vos qui exheredatis legitimis filiis. bona sua omnia ecclesiis derelinqunt. quod. quidem nullo iure permittitur. sed qui habet vnum filium si uult alterum faciat christum. dimidiam ecclesie reliquendo. Qui habet duos, faciat tercium christum. et sic in ceteris. quoniam ecclesia exheredatis filiis recipere totum non debet. quod nimirum fratres uel sorores fratribus uel sororibus pretermissis facere possunt vt sine filiis decedentes. totum ecclesiis derelinquant Viris autem in captiuitate a paganis uel christianis deductis non licet eorum vxoribus aliis. illis viuentibus copulari Quod si copulate fuerint viris prio

ribus quandocunque de captiuitate redeuntibus sine ulla questione reddantur alioquin adulterij crimine quamdiu cum secundis fuerint postquam priores viuere nouerint maculantur. Denique quiddam audiuimus quod magno nobis fuit horrori quod quidam inter vos sunt qui dyabolica fraude decepti. hominem quendam in potacione et ebrietate occisum quasi sanctum. more infidelium venerantur cum vix eciam pro talibus in suis ebrietatibus interemptis orare permittat ecclesia. Dicit enim apostolus. quoniam ebriosi regnum dei non possidebunt vnde a potacionibus et ebrietatibus si regnum dei habere desideratis vos continere oportet et hominem illum de cetero colere in periculum animarum vestrarum nullatenus presumatis Cum eciam si signa et miracula per eum plurima fierent. non liceret uobis pro sancto absque auctoritate Romane ecclesie eum publice venerari Sed in hiis omnibus que prediximus et aliis que ad salutem vestram pertinere noscuntur. tales uos exhibere curetis vt bona temporalia et eterna a deo bonorum omnium retributore consequi mereamini Si autem ea que dicta sunt custodire auctore domino uolueritis et in aliis virtutum operibus ambulare. nos de christi misericordia et auctoritate et potestate beatorum petri et pauli apostolorum eius confidentes. quadragesimam que est ante festum sancti michaelis vobis remittimus. excepta sexta feria. quam pro reuerencia crucis christi in ieiuniis et aliis bonis operibus debetis attencius venerari Super visitacione uestra qua nos in multis necessitatibus uestris et ecclesie per Richardum presbiterum et alium socium suum latores presencium visitastis graciarum uobis reddimus acciones. et presbiterum qui pro uobis ad sedem apostolicam veniendo plurimum laborauit. uobis attencius in domino commendamus Datum Tusculani secundo non. Julij.

[blocks in formation]

Abbot PETERS i S:t Remi förord hos Arke-В. ESKIL i Lund för en till Norden resande Canik.

K. h. 2. 579. n:o 73.

Domino suo & amico carissimo Eskilo Lundensi Archiepiscopo frater Petrus humilis Abbas sancti Remigij salutem & deuotionis obsequium.

Svauissimus odor miserationum vestrarum non solum præsentes recreat afflatu delectabili, sed etiam absentes & remotos attrahit ad se, spe nimirum tam dulci, quam inconfusibili. Quis enim vestra expetiuit suffragia, & inconsolatus recessit? Quis ad ostium vestrum pulsauit, & non aperuistis ei? Quis de manu vestra benedictionem petens, tanquam de thesauris opulentissimis copiosam non retulit? Inter cæteros itaque, & de

1

cæteris vnus est T. præsentium lator, quem tot pericula itineris, tot difficultates ad vos perueniendi non exterruerunt, nec retinuerunt, compellente & instigante illum, tantum laborem insumere, fama, quæ de vobis vbique terrarum diffunditur. Non equidem rerum inopia, non abiectio &

vilitas inter suos, euomuit illum in terram vestram, cum & Canonicus S. Timothei sit, & frater Hildoini, Vicedomini & Canonici S. Maria Remensis. Rogamus igitur, ne frustetur spe sua: ne quando apud se pœnitens, & dolore cordis intrinsecus tactus dicat, Perijt opera & impensa. Ego cum toto conuentu B. Remigij vester sum, & pro vobis orationem fundimus ad Deum, vt sanctissima anima vestra thesauros, quos in cœlo posuit per manus pauperum in exitu suo reperiat, & bonis domus Dei repleta cum sanctis Angelis æterna lætitia congaudeat. Valete.

[blocks in formation]

Abbot PETERS i Remi Skrifvelse med FOLKE 1) till Påfv. ALEXANDER III med förord för denne sin fordna Lärjunge, hvilken blifvit Biskop och ernade bland hedningarne i Norden utbreda Christendomen.

Alexandro Papa Petrus Abbas S. Remigij.

K. h. 2. 584. n:o 87.

Qvæ in euidenti & manifesto sunt vera, se ipsa loquuntur, seipsa nullo adiuncto adminiculo testantur. Quæ autem remotione loci, euolutione temporis, vel cuiuslibet implicatione caliginis profundum tenent ignorantiæ, cum rei publice poposcerit vtilitas, sub luce volunt videri. Hinc est, pater sanctissime, quod lator præsentium, in gremio nostræ humilitatis coalescens, habitum religionis a nobis in monasterio Cellensi suscepit, diuque ibi vbera vini meliora sugens, in virum Episcopalem gratia Dei cooperante profecit. Reuera opus & onus iniuncti officij amplectens, non aurum robur suum ponens, nec obrizo dicens, fiducia mea. Quærit enim a sede Apostolica mortem per mortem, quia & in itinere quo pergit, mortem minatur æstas, & Imperialis potestas, & quam exposcit, si obtinuerit, mortem importat

1) Denne Folke hade blifvit Munk i Celles och sedan i Remi, dit han synes åtföljt Abbot PETER; blef sedan af Lunds Ärke-Biskop ESKIL förordnad till Biskop i Sverige eller Estland, som då räknades till Sverige. Jfr. J. Sirmondi Noter till dessa Bref i K. h. 2: 613, till 5 Bok. n. 19, och s. 632 till 6 Bok. n. 8.

Härvid förtjenar anmärkas att denne Folke genom ett synbart tryckfel hos Vastov. i Vit. Aquil. s. 163 blifvit i Påfv. ALEXANDER III:s Bulla till alla Christtrogna i Danmark kallad Julio, då likväl K. h. 2: 621 n:o 20 i samma Bulla har tydligen Fulco.

« السابقةمتابعة »