صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

est, recipiat & in multa pace fruatur. Sin autem, bona illa in eadem possessione, qva ille obierit, annum & diem in districtu reserventur. Si vero nullus infra tempus denominatum bona ista reqvisierit, judex civitatis ea recipiat. Novissime autem eandem gratiam & justitiam, qvam nostris mercatoribus decrevimus, eandem omnibus Gutensibus inperpetuum statuimus fideliter conservandam, hoc videlicet pacto ut grata vicissitudine idem nostris & ipsi exhibeant. Nos qvoqve & terram nostram de cætero arctius diligant, & portum nostrum in Lubeke diligentius freqventent. Hujus autem rei testes sunt hi: Episcopus Geroldus, Eyermodus Episcopus, Berno Magnopolitanus Episcopus, Marchio de Vohhorg, Adolphus Comes, Sifridus Comes, Wolradus Comes, Henricus Comes de Ratzeburg, Luthardus de Meinerssen, Adolphus de Woltingeroth, Guncelinus, Anno Camerarius, Ludolphus Dapifer, Reinoldus Comes de Lubeke. Acta sunt hæc anno Domini M°. centesimo sexagesimo tertio, regnante gloriosissimo Domino Frederico Romanorum Imp. Augusto, anno Regni sui decimo, Imperii septimo. Datum in Erteneborch XV. kal. Novembris.

49.

1164 d. 5 Aug.

Sens?

Påfv. ALEXANDER III:s Bref till Ärke-Biskop STEPHAN och hans efterträdare i Embetet, att honom gifves pallium och Ärke-Biskops värdighet öfver Sverige och Biskoparne i Skara, Linköping, Strengnäs och Westerås, med Upsala stad till ärke-Biskopssäte, jemte stadgande att så han som efterträdare skola invigas af Ärke-Biskopen i Lund hvilken de skola vörda såsom Primas; med bestämmelse derjemte af dagar och tillfällen, då ärke-Biskopen får bära pallium.

B. 2: 172.

[ocr errors]

Institucio metropolitane sedis in vpsalia temporibus stephani archiepiscopi. ALEXANDER episcopus seruus seruorum dej venerabili fratri stephano eiusque successoribus canonice substituendis. JNPP M.

Licet omnes discipuli eandem ligandi atque soluendi acceperint a domino potestatem licet vnus verus & singularis magister christus omnibus iniunxisset predicare ewangelium omni creature, quedam tamen inter eos habita est discrecio dignitatis, & dominicarum ouium curam que omnibus equaliter imminebat, beatus petrus quadam speciali prerogatiua suscepit, dicente ad eum domino, petre amas me pasce oues meas Qui eciam inter omnes apostolos principatus nomen optinuit. & de fratrum confirmacione singulare a domino preceptum accepit. vt in hoc peculiariter posteritati daretur intelligi quod quamuis multos ad regimen ecclesie contingeret ordinari vnus ta

men solummodo suppreme dignitatis locum fastigiumque teneret. & in omnibus potestate iudicandi & gubernandi honore presiderat vnde & secundum hanc formam in ecclesia distinctio seruata est dignitatum. & sicut in humano corpore pro varietate officiorum diuersa ordinata sunt membra. ita in structura ecclesie ad diuersa ministeria exhibenda diuerse persone in diuersis sunt ordinibus constitute, aliis enim ad singularum ecclesiarum aliis autem ad singularium urbium disposicionem, ac regimen ordinatis, constitutj sunt in singulis prouinciis alii quorum prima inter fratres sentencia habeatur & ad quorum examen subiectarum personarum questiones & negocia referantur Super omnes autem romanus pontifex, tamquam noë in archa primum locum noscitur optinere. qui ex collato sibi desuper in apostolorum principe priuilegio de vniuersorum causis iudicat ac disponit, & per vniuersum orbem ecclesie filios in christiane fidej firmitate non desinit confirmare talem se curans iugiter exhibere. qui vocem dominicam mereatur audire, qua dicitur, et tu aliquando conuersus confirma fratres tuos hoc nimirum consideracionis intuitu prouocati & tibi frater in christo karissime cum ad nostram presenciam accessisses iuxta quod a predecessoribus nostris ab anteactis temporibus dispositum fuerat ac statutum sed non dum execucione operis ad impletum precibus et interuentu karissimi filii nostri caroli illustris regis sweorum et gothorum, episcoporum quoque & vlfy ducis regni illius pallium, pontificalis scilicet officii plenitudinem duximus indulgendum Et ne dè cetero prouincie swecie metropolitani possit cura deesse, commissam gubernacioni tue vpsaliam vrbem eiusdem prouincie perpetuam metropolim ordinauimus et scarensem lincopensem strengenensem & arusiensem episcopatus ei tamquam sue metropoli perpetuis temporibus constituimus subiacere & eorundem locorum episcopos tam presentes quam futuros sicut metropolitanis suis tam tibi quam tuis successoribus obedire Statuimus autem vt sicut tu de concessione et mandato nostro consecracionis munus a venerabili fratre nostro lundensi archiepiscopo suscepisti ita et successores tui. ab eo & a successoribus suis consecracionem debeant absque vlla contradictione recipere & tamquam proprio primati obedienciam & reuerenciam exhibere Porro concesso tibi pallio pontificalis scilicet officii lenitudine infra ecclesiam tuam ad sacra tantum missarum sollempnia per vniuersam prouinciam tuam hiis solummodo diebus uti fraternitas tua debebit qui inferius leguntur inscripti natiuitate domini epyphania cena domini resurrectione ascencione pentecostes in sollempnitatibus beate dej genitricis semper virginis marie natalicio beatorum apostolorum petri et pauli In inuencione exaltacione sancte crucis natalicio sancte iohannis baptiste In festo beati iohannis ewangeliste commemoracione omnium sanctorum in consecracionibus ecclesiarum vel episcoporum benedictionibus abbatum ordinacionibus presbyterorum jn die dedicacionis ecclesie tue ac festo sancti lau

rencij & anniuersario tue consecracionis die, decernimus ergo vt nulli omnino homini liceat vpsalensem ecclesiam temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere. seu quibuslibet vexacionibus fatigare sed omnia integra & illibata seruentur eorum pro quorum gubernacione & sustentacione concessa sunt vsibus omnimodis profutura, salua sedis apostolice auctoritate et lundensis episcopi debita iusticia & reuerencia Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitucionis paginam sciens, contra eam temere venire temptauerit secundo tercioue commonita si non reatum suum condigna satisfactione correxerit potestatis honoris que sui dignitate careat, reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat & a sacratissimo corpore ac sanguine dej & domini redemptoris nostri iesu christi aliena fiat atque in extremo examine districte vlcioni subiaceat cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus, sit pax domini nostri iesu christi quatenus & hic fructum bone actionis percipiant & apud districtum iudicem premia eterna pacis inueniant amen.

50.

1164 d. 5 Aug.

Sens.

Påfv. ALEXANDER III:s Bref till Sveriges Biskopar i samma ämne; med erinran derjemte, att ej göra några olofliga anordningar; ej för vällefnad, utan för Christendomens förkofran, resa omkring i sina församlingar; ej för gåfvor utdela beställningar; utan i allt redligt och vaksamt vårda sin hjord.

B. 2: 179, 180.

Item de ordinacione metropolis s. vpsalie alexandri tercij pape.

ALEXANDER episcopus seruus seruorum dej. venerabilibus fratribus, vniuersis episcopis per regnum swecie constitutis salutem et apostolicam benedictionem, venerabilem fratrem nostrum, stephanum olim vpsalensis ecclesie electum, nunc vero archiepiscopum vestrum ad sedem apostolicam venientem, debita benignitate suscepimus, et omnem illam ei graciam exhibuimus & honorem, quem sibi a nobis decuit exhiberi. atque peticionibus suis grato concurrentes assensu, iuxta quod ab antecessoribus nostris ab anteactis temporibus dispositum fuerat & statutum, sed non dum execucione operis adimpletum, precibus & interuentu karissimi in christo filii nostri. Ĉ. illustris regis sweorum & gothorum, vestris quoque & vlfy ducis regni illius, pallium pontificalis scilicet officii plenitudinem, ei duximus indulgendum, Et ne decetero prouincie swecie metropolitani possit cura deesse, commissam gubernacioni sue vpsalensem vrbem, eiusdem prouincie perpetuam metropolin ordinauimus, & episcopatus vestros ei tanquam sue metropoli, perpetuis

temporibus

temporibus constituimus subiacere, ipsum itaque cum plenitudine gracie nostre. ac benediccione apostolice sedis ad propria remittentes, caritati nostre attencius commendamus, per presencia scripta rogantes, monentes, atque mandantes quatenus eum tanquam archiepiscopum vestrum benigne recipiatis. & honeste tractetis. & eidem in hiis que dej sunt sicut metropolitano vestro omnimodam reuerenciam impendatis, & sibi curetis humiliter per omnia obedire, vt de virtute obediencie possitis commendabiles apparere. Porro quum ex pastorali sollicitudine nobis a deo commissa, circa tradiciones ecclesiasticas vigilantem curam nos conuenit et attentam diligenciam adhibere, uobis auctoritate apostolica prohibemus, ne umquam ordinaciones illicitas faciatis. numquam ex consuetudine per parochias uestras, gracia epularum, vel voluptatum, sed salutaris doctrine intuitu, solummodo discurratis, ecclesias quoque nullius precii munere, quibuslibet concedatis, vt hiis omnibus et aliis que pastoralem vigilanciam decent, diligencius obseruatis, coram oculis domini & in conspectu hominum, possitis tanquam vasa nitida permanere datum senonis nonis augusti.

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]
[blocks in formation]

Ärke-Bisk. STEPHANS förening af en långvarig tvist mellan en i kloster intagen hustru, benämd DOTER och hennes enda son GERE, på sätt att sedan hon till honom afstått all sin ärfda fädernejord, i händelse han öfverlefver henne, Wibu skall tillhöra dervarande klosterfolk, tillika med 3 marks afrad af Skutle, Ekam, Hoa, Walby, Dalby, Solesta och Molstad och den 4:de marken af Flomsaker, i hennes lifetid; hvarjemte Ärke-Biskopen för egen räkning gaf Wiby kloster 1 marks årlig ränta.

A. 3. h. i: 1.

JN NOMINE SANCTE ET JNDIUIDUE TRINITATIS Ego STEPHANUS VPSALENSIS ARCHIEPISCOPUS NOTVM facio tam presentibus quam futuris. quod dissensionem nimis inhonestam diuque protractam que inter probate uite ac deo dicate feminam doter nomine. filiumque eius nomine gere deo auxiliante cum consensu utriusque terminauimus. ea uidelicet ratione. ut supradicta deo dicata mulier cunctis patrimoniis iure sibi hereditario derelictis. filio eius unico. gere uidelicet superius memorato si matrem suprauixerit traditis. ipsa uillam Wicbu nomine cum omnibus appendiciis. pratis uidelicet et siluis. piscationibus ac cunctis necessariis eidem uille attinentibus libere in perpetuum religiosis ibidem uiris deo seruientibus possidendam acceperit. Huic quoque loco et pactioni additus est trium marcarum census perpetuo possidendus. qui uulgo aueret uocatur. que hic annotare cura diligenti curavimus. Jn uilla scutle marca. et X. solidi. Jn uilla ekam. XIII. solidi.

Sv. Dipl.

10

[ocr errors]

Jn uilla hoa. solidus. et quarta pars solidi. Jn uilla Walby. VI. solidi. Jn uilla dalby. IIII. solidi. Jn uilla solestam. VIII. solidi. Jn uilla molstathe. VI. solidi. Quarta marca suprascriptis tribus addita est. dum scilicet presentis uite sepedicta femina fungitur officio. in uilla que flomsakre nuncupatur. Ego quoque dei gratia. S. archyepiscopus qui huius conditionis et pacis post deum auctor extiti. ad eundem locum Wibu annuatim marcam in meorum remissionem peccatorum cum multorum dedi testimonio. Et ut hec iugiter rata et inconuulsa permaneant. tam domini regis. K. quam nostri sigilli hanc cartam inpressione signauimus. et hanc pactionem. siue conuentionem. dationemue infringentes. perpetue anathematis uinculis si non resipuerint ex auctoritate domini nostri iesu christi. genitricis quoque perpetue uirginis MARIE eiusdem domini nostri omniumque sanctorum obligamus. Huius uero rei testes sunt. dominus. K. rex sueonum atque gothorum Wlf comes. Coli de sco. Biorn de streme. Petrus quoque de occidentali gocia. Johannes prepositus de sictonia. Walterus prepositus de enescopinge. Ricardus prepositus de arusia. Et alii multi Et alii multi quorum hic nomina recitare longum duximus.

Sigillen: 1. Konungens, Tab. 2. n:o 1. 2. Ärke-Biskopens, Tab. 3. n:o 1. i rödt vax på gula snodder, finnas, ehuru något skadade.

52.

1164 — 1181, d.
1181, d. 26 Jul.

Viterbo.

Påfv. ALEXANDER III:s Bref till Sveriges Arke-Biskop och Biskopar, förmanande dem till noggranhet i lära och lefverne med åläggande att hvart 3:dje år besöka Romerska stolen hvarjemte stadgas om bannlysning emot dem, som misshandlat andeliga personer.

A. 1 d. 1 *)

ALEXANDER Episcopus seruus seruorum dei Venerabilibus fratribus .. Archiepiscopo ) et Episcopis per Sueciam 2) constitutis Salutem et apostolicam benedictionem. Quanto minus instructi sunt in hiis que ad salutem respiciunt illi quorum curam habetis tanto amplius circa reformacionem eorum vos. conuenit vigilare ne si quod absit fueritis negligentes requiratur a vobis bonum quod egissent si necessaria illis 3) instructio minime de

*) Efter en af Olaus Pauli, Præpositus, och Boëcius Suenonis Cantor Ecclesiæ Lincopensis, i Linköping d. 25 Mars 1427 vidimerad afskrift. Den finnes likaledes under A. 1. d. 2. i vidimation af Harald Præpositus och 2:ne Caniker i Linköping, utan tidsbestämmelser äfvenledes i afskrift B. 3: 22. och i F. 1: 1. med anteckningen: Copia Bullæ Alexandri PP. III. assutæ pergamenæ.

1) Archiepiscopis F. 1. 2) Svetiam a. st. 3) Fattas i B. 3: 22.

« السابقةمتابعة »