صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

finibus peractum 30) minus caute attenderem, suadentibus quibusdam jam dictam cellam ad idem *) monasterium contuli, vicinam 31) vero parochiam vicinis Episcopis interim commendavi. Nunc autem, tam propter suprascripta Ecclesiastica lucra in gentibus demonstrata, quam & propter votum pii Genitoris nostri, ne quid ejus studii 32) imperfectum remaneat, statuimus una cum consensu Ecclesiastico, præfata ultima in regione Saxonia trans Albiam 33) in loco nuncupato Hammaburg cum universa Nordalbingorum provincia Ecclesiæ 34) proprii vigoris constituere sedem Archiepiscopalem 35 cui ad 36) primum præesse atque solenniter consecrari per manus Drogonis 37) Metensis, & summæ sanctæque palatinæ dignitatis ANSGARIUM fecimus Archiepiscopum astantibus Archiepiscopis Ebone 38) Remensi, Hetti Trevirensi 39) & Ottgare Moguntiensi 4o) cum plurimis aliis generali in conventu totius Imperii nostri Præsulibus congregatis: assistentibus quoque specialiter & consentientibus atque consecrantibus Helingando 41) & 42) Willerico Episcopis, a quibus jam dictæ partes a nobis 43) sibi olim communicatas recepimus. Cui videlicet Ansgario, quia præfatis in Gentibus, hæc nostris in diebus dignissima in vocatione Gentilium vel redemtione captivorum monstrata sunt lucra, tam nostra, quam sanctæ Romanæ Ecclesiæ auctoritate, hanc Deo dignam 44) in gentibus commisimus legationem 45) ac proprii vigoris adscribere decrevimus dignitatem †). Et ut hæc nova constructio 46 periculosis in his locis cœpta subsistere valeat 47), (ne prævalente Barbarorum sævitia deperiret) quandam cellam Turholt vocatam huic novæ constructioni, quam suæ Archiepiscopi successorumque suorum in gentibus Legationi perenniter servituram, ad nostram nostræque sobolis perpetuam mercedem, divinæ obtulimus 48) Majestati. Homines quoque, qui ejusdem cellæ beneficia habere videntur, ab omni expeditione, vel militia, sive qualibet occupatione liberamus *), ut idem Venerabilis Episcopus ad hanc Deo dignam 49) in provisis temporibus Legationem nullum in hoc patiatur impedimentum. Dona vero, quæ ex eadem cella nostris partibus dare solebant, & nobis quoque successoribusque nostris similiter dari volumus. His exceptis, majus minusque in

30) deest peractum. *) al. Indam. 31) prædictam. 32) deest vox studii. 33) Transalbia. 34) Transal❤ bianorum Ecclesia. 35) deest Archiepiscopalem. 36) &. 37) Dragonis. 38) Ebbone. 39) Treverensi. 40) Moguntiacensi. 41) Helingando, S. B. 42) sive; perperam. 43) & a patre nostro sed male. 44) præfatis. 45) desunt hæc ultima periodi. 46) nostra constitutio. 47) desunt parenthesi inclusa. 48) offerimus. *) absolvimus Ph. Cæs. 49) peragendam.

In exemplaribus pro genuinis olim habitis, jam autem a Staphorstio, aliisque Criticis, rejectis, sequentia heic interpolantur: Et quia casus præteritorum cautos nos facit in futurum, ne quisquam Episcoporum sibi trans Albiam, vel alicubi in prædictam parochiam sibi vindicet potestatem, certo limite circumscriptam esse volumus: videlicet ab Albia flumine usque ad mare Oceanum, et sursum per nationes septentrionis, omnes quoque paludes infra sive juxta Albiam positas, cultas et incultas, infra terminos ejusdem parochia ponimus: ut Transalbiani se et sua ab incursu paganorum, qui sæpe timendus est, securius in his locis occultare queant.

51

quo

convocatione Paganorum, vel redemtione captivorum sive ejusdem Sedis supplemento multimodis periculis circumdato 50) vel ibidem Deo militantium Solatio, ob amorem Dei ac b. Sixti Confessoris ejus perpetuo delegamus. Res que 5) præfatæ Sedis, & jam dicti monasterii sub plenissima defensione & immunitatis tuitione volumus, ut consistant ac tueantur: ita, ut nullus judex publicus aut alia quælibet potestate publica prædita persona, de eorum rebus 52) fredum, tributa, mansionaticos vel paratas aut teloneum vel fidei jussores tollere aut homines ipsorum tam litos qvam & ingenuos, super terram eorum manentes distringere, nec ullas publicas functiones, aut redibitiones, vel illicitas occasiones requirere vel exigere præsumat. Sed, ut liceat venerabili Archiepiscopo prædicto suisque successoribus, ac omni Clero sub eorundem regimine constituto, quiete in Dei servitio degere 53) & pro nobis proleque nostra atque statu totius imperii nostri 54) divinam misericordiam exoraEt ut hæc auctoritas sui vigoris perpetuam obtineat firmitatem, manu propria subter eam firmavimus, & annuli nostri impressione signare jussimus.

re.

Signum Hlodewici (L. S.) piissimi Imperatoris.

Hirminmarus Notarius ad vicem Theodonis recognovi. Data Idus Maji, Anno Christo propitio XXI imperii Domini HLUDOWICI piissimi Augusti Indictione XII. Actum Aquisgrani in palatio Regio in Dei nomine feliciter. Amen.

[blocks in formation]

Påfv. GREGORIUS IV:s stadfästelse för ANSGARIUS i dess ärke-Biskops Embete och uppdrag att omvända Nordiska folkslagen.

GREGORIUS Episcopus, servus servorum Dei, omnium fidelium dignoscentiæ certum esse volumus, qualiter beatæ memoriæ præcellentissimus Rex Karolus tempore prædecessorum nostrorum divino afflatus spiritu, gentem Saxonum sacro cultui subdidit, jugumque Christi, qvod suave ac leve est, ad usque terminos Danorum sive Slavorum corda ferocia ferro perdomans docuit, ultimamque regni ipsius partem trans Albiam inter mortifera paganorum pericula constitutam, videlicet ne ad ritum relaberetur gentilium, vel etiam, quia lucrandis adhuc gentibus aptissima videbatur, proprio Episcopali vigore fundare decreverat. Sed quia mors effectum prohibuerat, succedente ejus præcellentissimo filio HLUDEWICO Imperatore Aug. pium studium sacri genitoris sui efficaciter implevit. Qvæ ratio nobis per venerabiles Ratolfum sive Vernoldum Episcopos, nec non Geroldum comitem vel missum venerabilem relata est confirmanda. Nos igitur omnem ibi Deo dignam statutam provi

50) circumdatæ. 51) itaque. 52) freda. 53) gerere. 54) deest nostri.

dentiam cognoscentes, instructi etiam præsentia fratris filiique nostri ANSCHARII, primi Nordalbingorum Archiepiscopi per manus Drogonis Metensis Episcopi consecrati, sanctum studium magnorum Imperatorum, tam præsenti auctoritate, quam etiam pallii datione, more prædecessorum nostrorum roborare decrevimus, quatenus tanta auctoritate fundatus prædictus filius noster, ejusque successores lucrandis plebibus insistentes adversus tentamenta Diaholi, validiores existant, ipsumque filium nostrum jam dictum ANSCHARIUM & successores ejus legatos in omnibus circumquaque gentibus Danorum, Sveonum, (Nortwehorum, Farriæ, Gronlandan, Halsingolandan, Islandan, Scridevindum, Slavorum, nec non omnium Septentrionalium & Orientalium nationum quocunque modo nominatarum) delegamus. Et posito Et posito capite & pectore super corpus & confessionem sancti Petri Apostoli, sibi suisque successoribus vicem nostram perpetuo retinendam, publicamque evangelizandi tribuimus auctoritatem, ipsamque sedem Nordalbingorum, Hammaborch dictam, in honore sancti Salvatoris, ejusque intemeratæ genitricis Mariæ consecratam, Archiepiscopalem esse decernimus. Consecrationem vero succedentium sacerdotum donec consecrantium numerus ex gentibus augeatur, sacræ palatinæ providentiæ interim committimus. Strenui vero prædicatoris persona, tantoque officio apta in successione semper eligatur, omnia vero a venerabili Principe ad hoc Deo dignum officium deputata nostra etiam auctoritate pia ejus vota firmamus, omnemque resistentem vel contradicentem, atque piis nostris his studiis quolibet modo insidiantem, anathematis muerone percutimus, atque perpetua ultione reum diabolica sorte damnamus, ut culmen Apostolicum more prædecessorum nostrorum causam Dei pio affectu zelantes ab adversis hinc inde partibus tutius muniamus. Et quia te, charissime fili ANSCHARI, Divina clementia nova in sede primum disposuit esse Archiepiscopum, nosque pallium ad missarum solemnia celebranda tribuimus, quod tibi in diebus tuis, uti & Ecclesiæ tuæ perpetuo statu manentibus privilegiis uti largimur. Sancta Trinitas vitam tuam conservare dignetur incolumen, atque post seculi amaritudinem ad perpetuam perducat beatitudinem; Amen.

[blocks in formation]

Påfv. SERGIUS II:s förordnande att alla Nordiska Folkslag, som ANSGARIUS kunde omvända till Christendomen, skulle höra under dennes Ärkebiskopsdöme; bestämmelse af dagar, då han får offentligen bära pallium; fullmakt för ANSGARIUS att der viga och tillförordna prester, - låta bygga kyrkor samt inrätta Biskopsdömen och tillsätta Biskopar, hvilka sedermera alltid skulle vara hans ärkestols lyd-biskopar; samt stadfästelse på allt löst och fast, som af Christna föräras till hans ärke-Biskops säte.

SERGIUS Episcopus, servus servorum Dei, beatissimo Anschario sanctæ Hammaburgensis Ecclesiæ Archiepiscopo gratiam Dei in perpetuum. Quum Apo

stolicæ dignitatis est non solum Ecclesias fundare, sed & ab aliis Ecclesiarum spiritualibus architectis fundatas sublimare, dignum duximus, frater charissime, pro petitionis tuæ voto aures debitas dignitatis tuæ inclinare. Concedimus igitur tibi, sicut a prædecessore nostro beato GREGORIO Concessum est, scilicet, ut gentes Vimodiorum, Norblingorum, Danorum, Noruenorum, Suenorum, vel quascunque septentrionalium nationum jugo fidei prædicatione tua subdideris, ad sedem Hammaburgensem spirituali dominatione possideas, & omnibus successoribus tuis, ad eandem sedem perpetuo possidendas relinquas. Decernimus quoque tibi & omnibus successoribus tuis ad sedem Hammaburgensem usum pallii habendum in festis & temporibus a prædecessore nostro tibi denominatis, scilicet in Pascha, in Pentecosten, in natali Domini, in assumtione, in nativitate, in purificatione sanctæ Mariæ, in nataliciis Apostolorum & dominicis diebus & omnibus festis in diœcesi tua celebribus, ornari quoque caput tuum mitra, portare ante te crucem. Age ergo, frater beatissime, opus bonum, quod incœpisti, nec desistas donec proficias, funda in locis oportunis Ecclesias, consecra presbyteros, & per disterminatos terminos ordina Episcopos, quorum omnium tu Archiepiscopus existas, omnesque supradictarum nationum amplius profuturi Episcopi cum subjectis sibi plebibus tibi & omnibus successoribus tuis ad sedem Hammaburgensem perpetua subjectione & obedientia subjecti permaneant. Præterea tibi & sanctæ Hammaburgensi Ecclesiæ & omnibus successoribus tuis auctoritate Apostolica firmamus, quæcunque Ecclesiæ tuæ jam a Christicolis tradita sunt, vel amplius delegata fuerint in parochiis, in prædiis, in omnibus rebus, mobilibus vel immobilibus, in mancipiis utriusque sexus, ut ea Ecclesia prædicta inviolabili potestate perpetuo possideat. Si quis autem contra hujus nostræ auctoritatis privilegium ire temptaverit, & quoquo modo in parte vel in toto frangere nisus fuerit, etiam si sit Apostolicæ dignitatis persona, æterna excommunicatione cum Juda traditore Domini pereat, nisi resipiscat, & Ecclesiæ Hammaburgensi satisfaciat. Observator autem hujus amonicionis & jussionis habeat benedictionem omnipotentis Dei, beatorum Apostolorum & nostram, qui eorum fungimur Vicariatione. Sancta Trinitas fraternitatem tuam omni tempore conservare dignetur incolumen, atque post hujus seculi amaritudinem ad perpetuam perducat beatitudinem. Data per manum Leonis Cancellarii sanctæ Romanæ Ecclesiæ in mense Aprili, indi

ctione nona.

5.

[blocks in formation]

LEO Episcopus, servus servorum Dei, Anschario sanctæ Hammaburgensis Ecclesiæ Archiepiscopo, æternæ vitæ beatitudinem Quoniam Apostolicæ dignitatis est, non solum Ecclesias fundare, sed & ab aliis Ecclesiarum spiritualibus architectis fundatas sublimare, dignum duximus, frater charissime, pio petitionis tuæ voto aures debitæ benignitatis tuæ inclinare. Concedimus igitur tibi, sicut a prædecessore nostro beato Gregorio concessum est, scilicet ut gentes Wimodiorum, Norblingorum, Danorum, Norvenorum, Svenorum vel qvascunqve septentrionalium nationum jugo fidei prædicatione tua subdideris.

Quæ sequuntur verbotenus correspondent Bullæ Sergii usque ad verba: Ecclesiæ Hammaburgensi satisfaciat. Data per manum Stephani Cancellarii sanctæ Romanæ Ecclesiæ mense Martio Indictione XII.

[blocks in formation]

Påfv. NICOLAUS I:s Bulla om förening af Hamburgs och Brehmens särskilta stift till ett, hvarvid Årke-Biskops titeln alltid åtföljer Hamburg, och är dess innehafvare tillika ärke-Biskop öfver Sverige, Danmark och öfriga Norden.

NICOLAUS Episcopus, servus servorum Dei, omnibus fidelibus sancte Dei Ecclesiæ præsentis scilicet temporis et futuri 55) salutem et Apostolicam benedictionem. Quisquis Dominum et Redemtorem nostrum Jesum Christum de sinu Patris, ad terram, pro demonstranda cordibus hominum vera & certa fide descendisse non dubitat, profecto non ignorat, omnes, qui ejusdem fidei per gratiam ipsius participes facti sunt & precipue Nos, qui per primum tante virtutis Ministrum locum precipuum tenemus 56) hominibus debere lucrandis insistere & per universas gentes verbi semina serere & solatio *) serentibus ministrare. Nunc autem, quia Ludovicus sublimissimus Rex per Salomonem venerabilem Episcopum Civitatis Constantie nostro studuit Apostolatui intimare, quod pie memorie Ludowicus Imperator genitor suus, quendam Monachum, nomine Anscharium de monasterio Corbeja tulisset & collocasset eum juxta Albiam fluvium in confinibus Danorum & Slavorum, Saxo

55) Desunt alibi. 56) retinemus. *) solatia.

Sv. Dipl.

« السابقةمتابعة »