صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

sacerdotes contra Apostolicas institutiones, cum sicca fæce vini, vel cum micis panis vino intinctis Missam celebrare audiuimus: & fideles laicos non Christiano more, absque sacerdotali benedictione & Missa matrimonium contrahere. Vnde sæpe illicita contingit fieri coniugia, & inter legitimas personas diuortium interuenire. Sane cum omne crimen atque omne peccatum oblatis Deo sacrificijs deleatur, quid de cætero pro delictorum expiatione Domino dabitur, quando in ipsa sacrificij oblatione erratur? Cum enim magister veritatis discipulis suis sacramentum commendaret nostræ salutis, non siccam fæcem vini, non micas panis vino intinctas accepit, sed panem & calicem, & benedicens dedit discipulis suis. Quia igitur secus agere Euangelicæ & Apostolicæ doctrinæ contrarium, & consuetudini Ecclesiastica penitus est aduersum, Apostolica prohibemus auctoritate, vt cum sicca fæce vini, vel cum micis panis vino intinctis, vel alio modo quam Dominus instituit, nullus de cætero sacrificare attemptet: sed secundum formam sacrosanctæ Ecclesiæ Romanæ, quam vos in omnibus imitari oportet, solum panem & vinum aqua mixtum in sacrificio corporis & sanguinis Domini offeratis. Cæterum clandestina & absque sacerdotali benedictione non debere contrahi coniugia, aut nisi inter legitimas personas, quæ infra septimum gradum nulla consanguinitatis linea coniungantur, nec contracta, nisi canonice & consensu Episcopi dissolui, multorum sanctorum patrum declarat auctoritas. Vos itaque muniti sanctorum patrum sanctionibus & Ecclesiasticis institutis, hæc quæ dicta sunt diligenter seruate, & ab alijs præcipite inuiolabiliter obseruari, dispensationis moderamine vtentes, vt qui in quinto, vel quarto gradu coniuncti sunt, eos non separetis, sed ne amplius taliter coniungantur, pontificali auctoritate & districtione prohibeatis. Datum Tusculani V. Idus Septembris.

57.

1165–1181, d. 8 Sept.

Tusculanum.

Påfv. ALEXANDER III:s stadfästelse på valet af KoL till Biskop i Linköping efter Bisk. STENAR, som inför Påfl. Legaten, Ärke-Bisk. ESKIL i Lund, nedlagt sitt Embete och ingått i kloster.

K. h. 2: 622. n:o 23

Alexander Papa III. Colon Lingacopensi Episcopo.

Ex dispensatione commissæ nobis sollicitudinis, & ex debito caritatis viros Pontificali officio præditos, & morum honestate ornatos sincera tenemur caritate diligere, & eorum vota, quæ a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere: vt tanto fortius ornamenta virtutum appetere, & honestis insistere moribus studeant, quanto se ab Apostolica sede maiore honore cognouerint & gratia præueniri. Relatum siquidem est auribus nostris, quod dilecto filio nostro Stenar. quondam Lingacopensi Epi

scopo' claustralem quietem Episcopali honori præponente, & pontificalem dignitatem in manu venerabilis fratris nostri Eskili Londensis Archiepiscopi Apostolicæ sedis legati, & regalia coram rege & primatibus regni libere & spontanee resignante, clerus & populus eiusdem loci, de assensu prædictorum Archiepiscopi & regis atque ducis terræ, te in patrem & Episcopum suum vnanimiter & concorditer elegerunt. Verum licet ei non licuerit absque auctoritate Romani Pontificis Episcopali dignitati abrenunciare, volentes tamen necessitati Ecclesiæ tuæ paterna prouisione prospicere, & honestati tantorum virorum deferre, id æquanimiter supportamus, & electionem & consecrationem tuam ratam & firmam habentes, eam auctoritate Apostolica confirmamus, & tibj in subditis tuis corrigendi vitia & superflua resecandi plenam concedimus facultajem. Tu vero subiectorum culpas tanta redargutionis instantia insequaris, quod & qui culpabiles sunt suos excessus corrigant celeriter, & emendent, & alij hoc videntes ad committenda similia non aspirent. Hac tamen consideratione præhabita, vt dure & aspere, leuiter & mansuete, secundum naturas & qualitates personarum, vitia corrigas subditorum. Decernimus ergo, vt nulli omnino hominum hanc paginam nostræ confirmationis infringere liceat, vel ei aliquatenus contraire. Si quis autem hoc attemptare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, & beatorum Petri & Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Tusculani VI. Idus Septembris,

58.

1165_1181, d. 7 Sept.

Tusculanum.

Påfv. ALEXANDER III:s Bref till Biskop WILHELM i Strengnäs, hvaruti Påfven, efter betygande af sin synnerliga benägenhet mot Biskopen för dess tillgifvenhet, tager i sitt beskydd dess stift med hvad dertill hörer, särdeles Nerike, som blifvit honom af Konuugen och Ärke-Biskopen tillika med Påfl. Legaten Ärke-Bisk. ESKIL i Lund stadfästadt.

K. h. 2: 622 n:o 24.

Alexander Papa III Guillelmo Stranensi) Episcopo.

Fratres & Coepiscopos nostros, & eos præcipue, qui in medio prauæ nationis sunt positi, & in remotis mundi partibus constituti, arctiori nos conuenit caritate diligere: & vt in commisso sibi amplius talento proficere valeant, & ad cultum iustitiæ & domus Dei decorem fortius accingi, eis Apostolicæ sedis gratiam & fauorem nos conuenit impertiri. Attendentes igitur deuotionis tuæ constantiam, & fidei puritatem, qua beato Petro & nobis immobili firmitate adhærere conspiceris, te sicut venerabilem fratrem 1) Stregnensi. K. c. 161.

nostrum diligere & honorare, & tuis rationabilibus votis & desiderijs debita cupimus benignitate fauere. Inde est quod Ecclesiam tuam sub beati Petri ac nostra protectione recipientes, ea quæ in præsentiarum pacifice ac legitime possedit, & specialiter Neeric, sicut a rege & Metropolitano tuo, & a venerabili fratre nostro Eskilo Lundensi Archiepiscopo, Apostolicæ sedis legato, tibi confirmata est, & scripti sui munimine roborata, tibi & per te eidem Ecclesiæ auctoritate Apostolica confirmamus, & præsentis scripti patrocinio communimus. Statuentes vt nulli omnino hominum liceat, hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei aliquatenus contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, & beatorum Petri & Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Tuscul. VII. Idus Septembris.

59.

1165 — 1181, d. 9 Sept.

Tusculanum,

Påfv. ALEXANDER III:s Bref till ärke-Biskopen i Upsala och dess Lyd-Biskopar samt Guttorm Jarl, med befallning att genom fästningarnes besättande hindra Finnarne att affalla från Christendomen.

K. h. 2: 623. n:o 25.

Alexander Papa III. Vpsellensi1) Archiepiscopo & suffraganeis eius, &
Guthermo 2) duci.

Grauis admodum & difficilis est ad Apostolicam sedem querela perlata, quod Phinni semper imminente sibi exercitu inimicorum, fidem seruare Christianam promittunt, & prædicatores & eruditores Christianæ legis desideranter requirunt, & recedente exercitu fidem abnegant, prædicatores contemnunt, & grauiter persequuntur. Vnde quoniam in hoc Deo illudere, & Christianam religionem deridere videntur, & illis se duplo filios gehennæ constituentibus, salus & vita eorum tota in terrenis, neglectis cælestibus, conspicitur consistere: nec est dignum, vt eis in aduersitate Christianum nomen defensionem conferat, quod in prosperitate despicere & horrere probantur: vniuersitatem vestram monemus, atque mandamus, quatinus a fallacijs & fraudibus eorum ita prudenter & discrete de cætero caueatis, quod si ingruerit necessitas, ad auxilium & defensionem vestram non possint recurrere, nisi munitiones, si quas habent, vobis tenendas assignent, aut alias, adeo sufficientem cautionem exhibeant & securitatem, quod a modo nullatenus pedes retrahere, aut vestram prudentiam valeant circumue

1) Stephano Vpsalensi. K. c. 161. 2) Guthormo a. st.

nire: sed Christianæ fidei documenta cogantur tenere firmiter & seruare: ne amplius de eorum numero videantur, de quibus dictum est, Confitebitur tibi, cum benefeceris ei. Datum Tuscul. V. Idus Septembris.

60.

1165—1181, d. 9 Sept.

Tusculanum.

Påfv. ALEXANDER III:s Bref till ärke-Biskopen i Throndhem och f. d. Biskopen i Stavanger, med befallning att Munken NILS, som var född i Estland, måtte lemnas Biskop FOLKE till biträde vid Esternas omvändelse.

K. h. 2: 623. n:o 26.

Alexander Papa III. Trundensi Archiepiscopo, & A. quondam Staueng. Episcopo.

Lex diuina & humana desiderat, & debitum caritatis exposcit, vt bono & vtilitati communi debeamus intendere, & ad reuocationem & conuersionem infidelium operam omnimodam & sollicitudinem adhibere. Inde est quod prudentiam vestram rogamus attentius & monemus, venerabili fratri nostro Fulconí Estonum Episcopo, qui ad conuertendam gentem illam diuina gratia inspiratus ministerium prædicationis & laborem proponit assumere, Nicolaum monachum, qui de gente illa sicut accepimus`est oriundus, virum religiosum atque discretum, in socium concedatis: vt tantum bonum possit perficere, & gentem illam ad agnitionem veri luminis, & ad culturam & doctrinam Christianæ fidei, verbo prædicationis auxiliante Domino reuocare, & vobis exinde valeat æternæ mercedis cumulus prouenire. Datum Tuscul. V. Idus Septemb.

61.

1165 — 1181, d.

17 Sept.

Tusculanum.

Påfv. ALEXANDER III:s Bref till Linköpings stift, med befallning att visa Biskop Kol den vederbörliga lydnad, som de förut visat Bisk. Gisle.

K. h. 2: 623. n:o 27.

Alexander Papa III. vniuersis tam clericis quam laicis Lingacopensis Episcopatus.

Decet vniuersitatem vestram, quæ ad perfectionem virtutum & salutem pertinent animarum, toto studio cogitare, & ea voluntario effectu perficere, per quæ gratiam possitis altissimi acquirere, & ad æternæ felicitatis gloriam cum auxilio diuini numinis peruenire. Cæterum quoniam sine obe

dientiæ

dientiæ virtute nemo Deo perfecte potest placere, aut acceptum seruitium reddere, per Apostolica vobis scripta præcipiendo mandamus & mandando præcipimus, quatinus venerabili fratri nostro Coloni Episcopo vestro, sicut bonæ memoriæ Giloni prædecessori suo fecisse noscimini, omnimodam obedientiam & reuerentiam impendatis, & in his quæ Dei sunt, & ad vestrarum animarum spectant salutem, monitis & mandatis eius humiliter parere curetis, & ei de iustitijs suis integre, & plenarie respondeatis: ita quod apud Deum pro humilitate & obedientia vestra peccatorum vestrorum veniam & gloriam valeatis promereri æternam. Si qui autem vestrum ei contumaces vel rebelles extiterint, sententiam quam idem Episcopus propter hos in eos rationabiliter tulerit, auctore Domino ratam & firmam habebimus. Datum Tuscul. XV. kalend. Octob.

62.

1167–1178, d. 8 Nov.

Benevent.

Påfv. ALEXANDER III:s Bref till Upsala stift med befallning att ingalunda draga någon kyrkans Prelat för verldslig domstol, helst dessa höra under Ärke-Biskopen i Upsala, hvilken åter är ingen annan än Påfvens dom underkastad.

A. 1. a. 1.

ALEXANDER episcopus seruus seruorum dej. Dilectis filiis vniuersis vpsalensis ecclesie parrochianis. salutem. & apostolicam benedictionem. Suggestum est nobis. & quorundam relatione monstratum. quod quidam uestrum diabolica suasione commotj. aduersus ecclesiarum prelatos insurgere consueuerint. & diuersa eis crimina obicientes. ipsos super his laicorum iudicio stare. soliti sunt cohercere. vnde quum res mira omnibus uideretur. si ouis pastorem suum iugulare deberet. aut in eum sententiam dampnationis proferre. vniuersitati uestre per apostolica scripta mandamus. atque precipimus. quatinus talia decetero in animarum uestrarum periculum nullatenus attemptetis. sed uenerabili fratri nostro S. archiepiscopo uestro. quem nos ob salutem & profectum uestrum ad partes illas direximus. sicut patri & pastori uestro. debitam in omnibus obedientiam & reuerentiam humiliter exhibeatis. nec eum aut alium quemlibet ecclesie prelatum coram laicis accusare. seu ad seculare iudicium trahere. presumatis. Jamdicti siquidem archiepiscopi persona nullius examini preterquam Romani pontificis (rasur i orig.) noscitur subiacere. Quare quod alicuj regi. seu principi licitum nequaquam existit. uobis non debetis contra salutem uestram aliquatenus usurpare. quum exinde omnipotentis dej indignationem possetis non immerito plurimum formidare. Datum Beneuenti VI. Jdus. Nouembris.

Blybullan hängande i ett oblekt snöre, likt vår tids segelgarn. Se Tab. 4.
Sv. Diplom.

12

« السابقةمتابعة »