صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

dientiæ virtute nemo Deo perfecte potest placere, aut acceptum seruitium reddere, per Apostolica vobis scripta præcipiendo mandamus & mandando præcipimus, quatinus venerabili fratri nostro Coloni Episcopo vestro, sicut bonæ memoriæ Giloni prædecessori suo fecisse noscimini, omnimodam obedientiam & reuerentiam impendatis, & in his quæ Dei sunt, & ad vestrarum animarum spectant salutem, monitis & mandatis eius humiliter parere curetis, & ei de iustitijs suis integre, & plenarie respondeatis: ita quod apud Deum pro humilitate & obedientia vestra peccatorum vestrorum veniam & gloriam valeatis promereri æternam. Si qui autem vestrum ei contumaces vel rebelles extiterint, sententiam quam idem Episcopus propter hos in eos rationabiliter tulerit, auctore Domino ratam & firmam habebimus. Datum Tuscul. XV. kalend. Octob.

62.

1167—1178, d. 8 Nov. Benevent. Påfv. ALEXANDER III:3 Bref till Upsala stift med befallning att ingalunda draga någon kyr

kans Prelat för verldslig domstol, helst dessa höra under Ärke-Biskopen i Upsala, hvilken åter är ingen annan än Påfvens dom underkastad.

A. 1. a. 1. ALEXANDER episcopus seruus seruorum dej. Dilectis filiis vniuersis vpsalensis ecclesie parrochianis. salutem. & apostolicam benedictionem. Suggestum est nobis. & quorundam relatione monstratum. quod quidam uestrum diabolica suasione commoti. aduersus ecclesiarum prelatos insurgere consueuerint. & diuersa eis crimina obicientes. ipsos super his laicorum iudicio stare. soliti sunt cohercere. vnde quum res mira omnibus uideretur. si ouis pastorem suum iugulare deberet. aut in eum sententiam dampnationis proferre. vniuersitati uestre per apostolica scripta mandamus. atque precipimus. quatinus talia decetero in animarum uestrarum periculum nullatenus attemptetis. sed uenerabili fratri nostro S. archiepiscopo uestro. quem nos ob salutem & profectum uestrum ad partes illas direximus. sicut patri & pastori uestro. debitam in omnibus obedientiam & reuerentiam humiliter exhibeatis. nec.eum aut' alium quemlibet ecclesie prelatum coram laicis accusare. seu ad seculare iudicium trahere. presumatis. Jamdicti siquidem archiepiscopi persona nullius examini preterquam Romani pontificis -- (rasur i orig.) noscitur subiacere. Quare quod alicuj regi. seu principi licitum nequaquam existit. uobis non debetis contra salutem uestram aliquatenus usurpare. quum exinde omnipotentis dej indignationeni possetis non immerito plurimum formidare. Datum Beneuenti VI. Jdus. Nouembris.

Blybullan hängande i ett oblekt snöre, likt vår tids segelgarn. Se Tab. 4.
Sv. Diplom.

I 2

[blocks in formation]

Konung KNUTS försvarelse.bref för Munkarne i Wiby och stadfästelse på deras erhållna

gods.

A. 3. h. 1: 2. KANUTUS dei gratia sweorum rex atque gothorum omnibus amicis suis salutem. Cum omnium utilitati regia deceat prouidere prudentia maxime religiosorum quietem auidissima debet protectione munire. qui sibi et mundo mortui. solique deo uiuentes. regi regnoque regem regum assiduis orationibus propiciare student; Cuius rei consideratione ammoniti monachos in loco qui uocatur wigbui deo deuote seruientes. et omnia ad ipsos attinentia. sub alis protectionis nostre colligimus. decernentes ut si quis eos temerario ausu iniuste angariare presumpserit. regie seueritatis ultione multetur. Si quis autem meliori studio eos in quibus indiguerint misericorditer iuuerit. regie mansuetudinis gratiam se promeruisse letetur; Est autem hec prefatorum fratum possessio quam ne alicuius iniusta calumpnia subtrahi uel minui possit. sigilli nostri muniuimus testimonio. predium quod uocatur wigbui a deo dicata muliere nomine doter eiusque filio nomine geri prefatorum fratrum usibus perpetualiter collatum. cum omnibus appendicijs suis. triumque preterea marcarum census in his locis annuatim col igendus. in uilla scutle marca et decem solidi. in uilla echam. XIII. soljdi. in uilla hoa. II. solidi. et in inferiori hoa quarta pars solidi; Jn uilla waldbuj. VI. solidi; in uilla dalbui. IIII. solidi. in uilla solastam. VIII. soljdi. in uilla molestam. VI. solidi. Summa trium marcharum annuus redditus a prefatis fratribus perpetuo possidendus. Quartam marcam annuatim recipere debent in uilla que uocatur famsacre. uiuente dumtaxat prenominata femina. Preterea dederunt predictis monachis alij; fideles pro salute animarum suarum stephanus archiepiscopus unam marcam annui redditus. Sweno frater eschilli dimidiam horam in ursturster. Ragenfrid filia ricwid. III. solidos in briste & quartam partem solidi. et alios. III. solidos uendidit eis in wedlum. Clemens et İgul dederunt dimidium solidum in spangum. Ingeberch uendidit eis solidum & dimidium in grenbuj. et tres solidos in bildebui; Preterea habent solidum in loustum. & solidum & dimidium in h . Botilt comitissa dedit eis dimidiam horam in lene.

Hec et omnia que sepedicti fratres data uel empta possident cum sigilli nostri testimonio regie protectionis ut prefati sumus munimus tutamine.

Sigillet, i gult vax, hängande på hvita fint tvinnade trådar, se Tab. 2. 2:0 2.

64.

1167*1185.
Konung KNUTS Bref rörande ett jordabyte byarigenom Munkarne från Wibylemnat

Withbo, Rothelunda, Wiby och Sćuthla jemte 12 mark guld emot Säby i Juleta och sko-
gen Ed; med försäkran att såsom nämnde Munkar upptagit Konungen i sitt broderskap till
att blifva delaktig af alla deras böner och gudstjenst, Konungen deremot ville, såsom det-
ta Klostrets grundläggare och beskyddare, försvara allt hvad dem tillhörde.
Let it i s

. A. 3. h. 1: 3. Ego KANUTUS Sweorum rex. christum regem angelorum. omniumque regnorum. moderatorem. atque rectorem: adoro," laudo. et honoro. eiusque interminabilem potestatis amplitudinem. etiam plusquam rerum mihi ) copia suppetit. intra imperii temporalis angustias ampliare desidero. ut ab ipso merear consequi regna celorum perhenniter ?) mansura; Huic nil a mortalibus placabilius. acceptabiliusue. offerri potest. quam beneficia impensa. his 3). qui se. suaque omnia relinquentes. pauperem uitam in monasterijs ducunt; Vnde non Tateat presentes & posteros. quod miserationis intuitu, cum monachis qui prius morabantur in wibý. cambitionem inierim. prediumque in withbo. quod kolo de sco. eisdem fratribus largitus est. et rothelunde. & wibý iuxta sithoniam. & scuthla. omnia hec cum sibi adiacentibus, ab eisdem fratribus. in cambitione acceperim. pro sebý. in iulothia. & pro omnibus attinentibus ad sebý. uillis. agris. piscationibus. siluis, pratis. et pascuis. Et ut nulla remaneat ambiguitas. de locis remotioribus. magis quam de ujcinis. totam siluam que dicitur. eth. & inde ducit ad orientem. per litus meridianum ialmans. terminaturque iuxta scopulum. quod dicitur. thofutuwich. & abhinc 4). usque ad portum. qui uocatur ialmansund 5) quantum portionis pertinet ad possessionem que bech nominatur. secundum legalem diuisionem. & insulas que appellantur. thopthuth. et terciam partem in dymbunes 6). Addiderunt autem idem fratres, michi ad equalem cambitionem. secundum amicorum estimationem. quod ualuit. XII. marcas auri Jnsuper & memet ipsum in illorum fraternam societatem susceptum. & participem. orationum. atque seruitji sanctj. esse gratulor. christique me famulum. ipsorum quoque patronum. fundatorem. defensorem exhibeo; Omnia etiam que sua sunt. cooperante deo. pro posse meo. diligere. manu' tenere. et contra omnem iniusticiam defendere desidero. Huius cambitionis testes fuerunt hi 7). stephanus. archiepiscopus. Býrgýr dux. petrus trogill 8). Ingiualdus. kolo dei sco. Joarus filius eduardi. Testes confirmationis fuerunt hi 9). S. archiepiscopus. Vluo 10) filius steni. finwidus strýcr '). Sueno owin. et plurimi nobiles ter

song

is im

1) michi i en af Konung Magnus 1 d. 13 Oct. 1286 vidimerad afskrift, åter vidimerad af Konung Magnus II d. 19 Mars 1340, hvarutur följande olikheter äro hämtade. 2) perenniter. 3) hiis. 4) ab inde. 5) jalmansundh.' 6y dymbynės.' 4) hii. 8) Dessa begge ord ära nästan utplånade i originalet i afskriften har blott : petrus. 9) hii. 10) vipho.“ IT) 'stryker. :

re. Et ut nullus omnino. hec infirmare. uel adnullare presumat. stephanus archiepiscopus. et ego. anathematis uinculum intentamus cuilibet persone. potenti uel mediocri. presentis siue future generationis. si super his aliquam calumpniam struere molitur. atque dei. sanctorumque omnium indignationis uindictam in priximo sibi affuturam non dubitet. Omnibus qui cognitam seruauerint ueritatem. sit pax & longa salus AMEN;

Sigillet, i gult vax, skadadt, hänger på en pergamentsremsa, se Tab. . n:o 3.

[ocr errors]

-64. a). Öfversättning

A. 3. §. 2: 6. ) Jak KNWTER swerikis konungir withirlikit gör badhe nærwarandom ok æpthekomandom mik hafua giort jt bythe fore gudz ok forbarmilse skuldh medh mwnkomen som for satho j wġbi ok togh affthem först gardhinj. witbo hulkin kolo aff sko fornæmpdom mwnkom giffwidh haffde ok rothlundæ ok wýbý widh siktwnia ok skwtzla medh allom theras til laghom fore sæby j.jwletom medh alla the ther til liggir som är j. býom akrom fiskawathnom skoghomængiom ok fægangom Ok ath engin twækilse bliffwir hællir aff the til laghor som fiærre liggia æn the næmir liggia allan skoghin som kallas edh ok tædhan gaar til östir ok wth medh jælmans sydhro sýdho til tufutuwik ok tædhan til hampnen som kallas jælmans swnd swa mýkit som til bækx æghadela lagligha liggir Ok öyana som · heta topna oc tridhiungin j. dymbonæs Ok fornæmpde brödhir til lika by

the æpthe wena sæghn ok mæthningh gaffwo the mik til swa got som XII mark gull. Ok framdelis glædz jac mik wara takhnan j. theris brodherskap ok loth taknan aff thera gudhelika bönom oc alla andra gudz tiæenisth Ok jak wil bewisa mik gudz thiænara theras fadher ok första grundwalz giffuare ok beskirmare Hær om til withne ok fastho waro thæssæ stephanus ærkebiskop hærtogh birghir, wlpho stenson, ffinwidh strýkir. kolo de sko Sweno owen ok joarus ödhwardson ok marghe andre wælbordaghe rikensins mæn.

[blocks in formation]

Konung Knuts Gåfvobref på 2 gårdar i Elfkarleby såsom en almosa till Juleta kloster.

A. 3. h. 1: 4. Notum sit fidelibus uniuersis presentibus & futuris quod ego KANUTUS dei gracia Rex sweorum atque gotthorum pro salute mea et omnium suc

.) Detta är det första af 2:ne på Svenska affattade och af Biskop Thomas i Strengnäs d. 29

Sept. 1440 vidimerade bref.

cessorum meorum & predecessorum. donauerim in puram & perpetuam elemosinam. deo & beate marie & monachis cysterciensis ordinis de jolattha

mque posteris & sigilli mei inpressione confirmauerim ex regia auctoritate in piscatione in eluekarlebuj duas mansiunculas integras que uocantur bol cum omnibus pertinentijs suis. Huius uero donationis & confirmationis testes sunt isti. STEPHANUS vpsaliensis archiepiscopus. Willelmus stregnensis episcopus. Býrgerus dux magnus & karolus fratres eius. fynwith strukir Swen owin. Sụctrig brune & alij nobiles terre quamplures clerici & laicj. & quicumque ista uel alia que prefatis monachis uel alijs religiosis dederim. irritare uel iniuste reuocare presumpserit. maledictionem patris & filij & spiritus sancti incurrat. Amen.

Ett stycke af Kongl. sigillet, i gult vax, hänger på pergamentsremsa. Jemf. Tab. 2. 0:0 3.

66.

1167 — 1185. Konung Knuts intyg att han på Jarlens begäran med bref och Kongl. sigill bekräftat gåfvan af en gård i Elfkarleby.

A. 3. b. 1: 5. Notum sit omnibus fidelibus. presentibus et futuris quod ego KANUTUS dei gracia rex sweorum atque gothorum. pro salute mea et meorum omnium. donauerim in perpetuam possessionem fratribus cysterciencis ordinis. et eorum. successoribus in wibui deo seruientibus. et sigilli mei impressione ex regia auctoritate confirmauerim rogatu ducis. G. de beneficio ipsius quod ei concesseram in piscatione in eluekarlebui mansiunculam integram que uocatur bul cum omnibus appendiciis suis.

Ett stycke af Kongl. Sigillet, i gult vax, hänger på en pergamentsremsa. Jemf. Tab. 2 n:0 2.

67.

som

sor

1167—1199. Konung Knuts. Bref rörande Rothma, som försålts, och Englev, som gifvits af Konungen till Juleta kloster.

A. 3. h. 1: 6. KANUTUS dei gracia sweorum rex generaliter uniuersis ad quorum audientiam hec nostra peruenerint uerba. salutem & pacem. Licet omnibus regiminis nobis ratione commissis protectionem impendere teneamur & curam. precipue tamen ueri dei cultoribus ueris. dignam debemus diligentiam

« السابقةمتابعة »