صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

ionibus annuimus et prefatam ecclesiam lincopensem cui auctore deo pre· dinosceris sub beati petri et nostram proteccionem suscipimus et pre's scripti priuilegio communimus statúentes. vt quascunque possessioquecunque bona eadem ecclesia impresenciarum iuste et canonice posaut in futurum concessione pontificum. largicione regum uel princiblacione fidelium seu aliis iustis modis procurante domino poterit firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant in quibus hec duximus exprimenda vocabulis Mansionem in lincopia cum appen

Munkabodha cum appendiciis suis Normaløso cum appendiciis wolonem iuxta skeningiảm cum appendiciis suis Forsa cum appendisuis Mansionem in hesleby cum appendiciis suis Mansiones in ølandia cum appendiciis suis Mansiones in møre cum appendiciis suis Jn niudhungis kepstadh cum appendiciis suis. Widesrydh cum appendiciis suis Jn finuedh. løkarydh cum appendiciis. Skoparydh cum appendiciis suis. kens cum appendiciis suis. Westruse cum appendiciis suis. Buddathorp cum appendiciis suis. In thwetum thyrkilsthorp cum appendiciis suis. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam temere perturbare. aut eius possessiones auferat uel ablata retinere seu quibuslibet exaccionibus fatigare. sed omnia integra et illibata seruentur eorumque quorum gubernacione ac sustentacione concessa sunt vsibus omnimodis profutura salua sedis apostolice auctoritate. Si qua igitur infuturum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitucionis paginam sciens contra eam venire temptauerit secundo tercioue commonita nisi reatum suum congrua satisfaccione correxerit. potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et dominj redemptoris nostri iesu christi aliena fiat atque in extremo examine districte ulcioni subiaceat. Cunctis autem eidem ecclesie sua jura seruantibus sit pax dominj nostri iesu christi quatinus et hic fructum bone accionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant Amen Datum lateran. per manus alberti sancte romane ecclesie presbiteri et cardinalis et cancelarij XVI kalendas aprilis Indiccione XI Jncarnacionis dominice Anno Millesimo C. LXX septimo pontificatus vero alexandri pape tercij anno XIX:o.

75.

1177. Könung WALDEMAR I:s befallning, dels till Faurås häradsboar att icke hindra Munkarne i Es

rom begagna Glumstensskog, dels till 2:ne enskilte personer att lösgifva en fri qvinna, som de gjort till trälinna.

K. e. 1: 43. WALDEMARUS Dei gratia Rex Danorum. Omnibus de pharhtusahereth spiritum timoris Domini. Spiritu timoris Domini opus habere non du

IUNI

licioris principibus meruere perhenniter sociari. Horum itaqve exemplum imitatione procul dubio dignum, ad nostram simul & posteritatis nostræ cupientes retorqvere salutem, fratribus in Esrom Deo famulantibus terram qvandam in Haliandia ad nos hactenus pertinentem eorum utilitatibus admodum necessariam, in perpetuum possidendam contulimus. Et ut liberam habeant sicut cæteri terræ illius inhabitatores, cædendorum lignorum facultatem, sancivimus. Ne vero alicui calumpniandi pateret occasio, possessuris prædictam terram scotavimus, his fidelibus & nobis dilectis in testimonium astantibus viris. Nicholao Domini Regis Kanuti filio, Kanuto Priszlavi filio, Sunone Ebbonis filio, Georgio Petri filio, Gangulfo de Nesbu & aliis qvam plurimis nostris viris. Eť terminos ejusdem terræ præsenti paginæ annotari jussimus. Qvorum hæc sunt nomina. Primus Lindebiarg. Secundus Lindedal. Tertius Holebech. Qvartus Phyalzmose. Qvintus Bineruth. Et eandem paginam sigillo nostro ceræ impresso munivimus, statuentes ex Dei & ab ipso nobis collata regiæ majestatis auctoritate ratum & inconvulsum in posterum haberi, quod nos fecisse in ipsa attestamur. Qvisqvis igitur institutionis hujus n sigilli nostri impressione munitam, & illustrium, qvæ simul aderant, personarum credibili attestatione roboratam, ausu temerario violare præsumpserit, transgressionis infidelitate notatus, ultoris Dei iram incurrat, cujus iidem fratres singulari servitio salubriter occupantur. Qvietis autem & pacificis erit retributio qvietis & pacis. Facta est autem hæc scotatio in Sklandethorp, anno ab incarnatione Domini Mmo C. Septuagesimo sexto, Indictione VIIII. concurrente IIII, pridie Non. Julii Monarchiæ autem regni nostri anno IXX.

[ocr errors]

74.
1177*), d. 17 Mars.

Lateran. Påfv. ALEXANDER III:s Skyddsbref för Linköpings Biskopstol med dertill gifna gods, hyar

ibland särskilt nämnas: i gård i Linköping, Munkaboda, Normalösa, i gård vid Skenninge, Forssa, Hessleby; gårdar på Öland och i Möre; i Njuding: Képstad, Widesryd; i Finved: Lökaryd, Skoparyd, Kens, Westruse, Buddatorp; i Tveta: Tyrkilstorp.

· B. 3: 27. ALEXANDER episcopus seruus seruorum dei venerabili fratri Colono lincopensi episcopo eiusque successoribus canonice substituendis in perpetuum salutem et apostolicam benediccionem. Ex iniuncto nobis apostolatus officio fratres et coepiscopos nostros tam vicinos quam longe positos sincero caritatis affectu debemus diligere et ecclesiis quibus deo militare noscuntur patrocinio eius uberius nutriantur et in suis racionabilibus peticionibus exaudiantur Quapropter venerabilis in christo frater episcope tuis iustis postulacionibus annuimus et prefatam ecclesiam lincopensem cui auctore deo preesse dinosceris sub beati petri et nostram proteccionem suscipimus et presentis scripti priuilegio communimus statuentes. vt quascunque possessiones. quecunque bona eadem ecclesia impresenciarum iuste et canonice possidet. aut in futurum concessione pontificum. largicione regum uel principum. oblacione fidelium seu aliis iustis modis procurante domino poterit adipisci firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant jn quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis Mansionem in lincopia cum appendiciis suis. Munkabodha cum appendiciis suis Normaløso cum appendiciis suis Mansionem iuxta skeningiảm cum appendiciis suis Forsa cum appendiciis suis Mansionem in heslebị cum appendiciis suis Mansiones in ølandia cum appendiciis suis Mansiones in møre cum appendiciis suis un niudhungis kepstadh cum appendiciis suis. Widesrydh cum appendiciis suis Jn finuedh. løkarydh cum appendiciis. Skoparydh cum appendiciis suis. kens cum appendiciis suis. Westruse cum appendiciis suis. Buddathorp cum appendiciis suis. In thwetum thyrkilsthorp cum appendiciis suis. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam temere perturbare. aut eius possessiones auferat uel ablata retinere seu quibuslibet exaccionibus fatigare. sed omnia integra et illibata seruentur eorumque quorum gubernacione ac sustentacione concessa sunt vsibus omnimodis profutura salua sedis apostolice auctoritate. Si qua igitur infuturum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitucionis paginam sciens contra eam venire temptauerit secundo tercioue commonita nisi reatum suum congrua satisfaccione correxerit. potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et dominj redemptoris nostri iesu christi aliena fiat atque in extremo examine districte ulcioni subiaceat. Cunctis autem eidem ecclesie sua jura seruantibus sit pax dominj nostri iesu christi quatinus et hic fructum bone accionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant Amen Datum lateran. per manus alberti sancte romane ecclesie presbiteri et cardinalis et cancelarij XVI kalendas aprilis Indiccione XI Jncarnacionis dominice Anno Millesimo C. LXX septimo pontificatus vero alexandri pape tercij anno XIX:0.

*) Bör rätteligen vara 1178, hvilket synes så väl af Indictionen och Regeringså ret, som af denna Påfves bruk att räkna civila årets början från d. 25 Mars.

75.

1177. Könung WALDEMAR I:s befallning, dels till Faurås häradsboar att icke hindra Munkarne i Es-'

rom begagna Glumistensskog, dels till 2:ne enskilte personer att lösgifva en fri qvinna, som de gjort till trälinna.

K. e. 1: 43. WALDEMARUS Dei gratia Rex Danorum. Omnibus de pharhtusahereth spiritum timoris Domini. Spiritu timoris Domini opus habere non du

bitamus, qvi Ecclesiam Dei non timetis depauperare, impediendo vel omnino subtrahendo fidelium elemosinas, & ideo unde ipsi sua redimunt, vos vestra accumulatis peccata, silvam siqvidem in Gulumstenschog, qvam Archiepiscopus in suorum redemptionem peccatorum fratribus nostris de Esrom contulit, vos in vestram damnationem auferre conamini. Saluti igitur vestræ, qvia & hoc nobis attinet, consulere cupientes, ea qvam a Deo habemus Regiam majestatem, vobis præcipimus, ut de cotero præfatis fratribus nostris de Esrom in nullo contrarii sitis, sed omnimodis præfata silva sua æqve vobis uti permittatur: Videlicet, stantia & virentia in ea succidere, ut vos, vetera vero dejecta sustollere ut vos, sal coqvere, glandibus porcos pascere, & in omnimodam utilitatem suam ut vos vertere, & veniendo tam per mare, qvam per terras nullo prohibente ad sua loca deducere. In qvibus omnibus si nostro consilio & præcepto, sicut expedit, obedieritis, gratiam a nobis, & in fine vitæ vestræ a Domino Deo, quod oculus non vidit, nec auris audivit & in cor hominis non ascendit, recipietis. Si vero aliter feceritis, regiæ majestatis reos vos esse noveritis, & qvia aliena rapere non timetis, propria pro eis, nam & hoc justum est, reddituros Voss Scriptum qvippe est, in qvo qvis peccat, in eo punietur. Et sicut vos fratres a præfata silva prohibetis, ita & nos ex regiæ majestatis auctoritate, ab eadem silva vos prohibemus. Præterea præcipimus Bare & Atti de Ochem, ut mulierem qvam in servitutem redegerant, de libera facientes ancillam, propriæ libertati restituant. Quod si non fecerint, gladium nostræ majestatis ultorem sentiant. Si vero fratres præfatæ fæminæ eis aliquid debent, libenter, qvod juri eorum debetur, restituant.

76.

1177. . Ärke-Bisk. i Lund. Absalons dom på Esroms klosters skog i Faurås härad strax vid Ethra åen i Halland, och förbud mot dess åverkarde.

K. e. 1: 44 ABSALON Dei gratia sanctæ Lundensis ecclesiæ Archiepiscopus, Apostolicæ sedis Legatus, Daciæ & Svethiæ primas, omnibus tam præsentibus qvam futuris in perpetuum. Recordantes studiorum hominum impiorum, quæ plerisqve fidelium nota esse credimus, & nos freqventi experientia experti sumus, qvibus pios & præcipue seculi contemptores moliuntur qvasi de terra eradicare, famam eorum sinistris oblocutionibus fuscando, vel necessarias & justas possessiunculas injuste sibi usurpare calumpniando, suasqve clamando, dignum duximus scripto in præsenti paginula notum facere & fidele testimonium tam präsentibus exhibere qvam posteris relinqvere, qvod factum est in præsentia Domini Kanuti Regis filii Domini Waldemari Regis Danorum invictissimi & nostra. In campis Farthusa non longe ab amne Ethra, Johan Mosun, Salter Megindoris filius, & alii habitatores Farthusaheriz, calumpniati sunt silvas fratrum nostrorum de Esrom Mothorp attinentes in præsentia Domini nostri venerabilis regis Waldemari. Qvi adjudicavit prædictis fratribus & coeteris qvi præfatam villam & calumpniatas silvas in possessione habebant, sacramento comprobare easdem silvas a justis possessoribus se adeptos fuisse, & ipso sacramento præstito, de jure easdem silvas in perpetuum debere absqve ulla calumpnia possidere. Præstitum est sacramentum, sicut supra testati sumus, in præsentia Domini Kanuti Regis & nostra & præfatæ silvæ de jure, ab ipso, fratribus in perpetuum sunt adjudicatæ, omni ca

lumpnia in posterum abjudicata. Ea propter sicut tunc post præstitum sacra. mentum viva, ita & nunc post testimonium ejusdem præstiti sacramenti voce

scripta precamur, ut ille qvi coelis & terris præstitit, veram & perpetuam pacem donet omnibus, qvi pacem præfatis fratribus de Esrom, & præfatis silvis & possessionibus servaverint. Qvi vero de cætero præfatis silvis præfatorum fratrum de Esrom aliqvam calumpniam inflixerit, ponat. Dominus partem ejus cum Dathan & Abiron, & sit in perpetuum anathema nisi resipiscat. Amen. fiat, fiat. Facta autem hæc sunt Anno Domini M. C. LXXXII *), qvo & ipsi Rex Kanutus a patre suo Princeps Hallandiæ constitutus est. Testes autem horum hii sunt, qvi & affuerunt, Petrus filius Palni, Thove Skelmi filius, Magnus filius Uiff.

n

77

· 1177—1178. Abbot Peters i Remi skrifvelse till Lunds Ärke-Biskop Eskil.

K. h. 2: 600. n:0 29.

Lundensi Archiepiscopo, Petrus Abbas sancti Remigij.

De duobus oculis meis, alterum ad me retineo, alterum frequenter ad vos, pater & domine carissime, retorqueo. Qui meus mihi remanet, quid in me videt? Certe plura, quibus condolet, quibus illacrymatur, quibus vsque ad nimiam suffusionem turbatur. Certe reptilia, quorum non est numerus: certe gentem illam nefariam, quam Ezechiel vidit depictam in pariete domus, quam iubente domino effoderat. Ad vltimum, quædam ineffabilia non profunditate mysterij, sed

*) Årtalet är felskrifvit för MCLXXVII, som är anmärkt i K. e. 1: 331.

« السابقةمتابعة »