صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

ci solum, verum privati etiam ad hanc rem conatus. Jam tempore GUSTAVI I:mi Regis, quæ intra monasteriorum et ecclesiarum claustra vel in publica auctoritatis cujusdam tutela recondita erant medii ævi documenta, sollicite conquirebantur. Quod opus, juvantibus, ut dicuntur, Antiquitatum Regni Indagatoribus et postea a Rege instituto Collegio Antiquitatum eo usque processit, ut jam in Bibliotheca Regia Stockholmiensi non minus quam sedecim millia autographorum inveniantur. Neque minorem ejusmodi acta colligendi curam arguit haud exiguus eorum numerus, qui in Archivis et Bibliothecis tam publicis quam privatis passim reperitur. Ceterum clarissimi viri HADORPHIUS, ÖRNHIELM, PERINGSKIÖLD, BROCMAN aliique exscribendo facilitatem hæc documenta consulendi parare enixi sunt. Neque tamen hæ magni pretii collectiones prius satis afferent utilitatis, quam (quod etiam enixe voluerunt doctissimi nostri et Antiquarii et Historici) in unum corpus congestæ fuerint, adeo ut facile et opportune res omnis simul cognosci possit et comparari.

Simul ac provinciam hæc acta transscribendi acceperam, statim, et adhuc magis delato mihi munere Antiquarii Regni, officii mei esse duxerim, ut in usum eorum, qui in Antiquitate indaganda versantur, acta illius edenda curarem. Sin vero tanti operis sumtus, mihi privato perpetu difficiles, illius celeritatem morari viderentur, cogitatione tamen tam benevolentiæ, qua ejusmodi incepta publice et privatim in patria excipi et adjuvari solent, tum assensionis, qua, ut alios reticeam, Societas pro edendis actis Historiam Scandinavia spectantibus et Editores Scriptorum rerum Suecicarum medii ævi consilium comprobarunt, aliisque cohortationibus, in spem quandam inductus fueram, illius perficiendi copiam non diu fore exspectandam. Ex inopinato quoque sese obtulit casus, qui celerem eventum ardentissimis votis accommodavit.

Jam pie defunctus Nobil. ALEXANDER SETON, Sueciam iterum advectus, Antiquitates ejus ardenti studio amplectebatur. Amplis impensis multa rara collegerat in terra inventa, quæ Regiæ Academiæ Litterarum Humaniorum, Historiarum et Antiquitatum idemtidem tradidit. Nomine igitur hujus Academiæ Secretarii veni in familiaritatem ipsius viri, quam communis studii amor indies augebat. Ei, ut sæpius, de rebus Antiquitates et Historiam Patriæ spectantibus disserenti, aliquando judicium meum de necessitate Diplomatarii Suecani firmumque meum consilium hujus operis suscipiendi aperui. Animadversa vero difficultate ex vendendo sumtus restituendi, ad hos suggerendos singulari in Patriam et litteras amore Nobil. SETON sese obtulit, si hoc modo opus, quod etiam ille judicabat utilissimum, accelerari posset. Decrevi itaque illud statim adgredi, ordineque illius edendi designato, qua in re Clarissimi Viri, ab Archæologia meritissimi 1), consiliis cognitioneque adesse petenti haud gravati sunt, 1) Præf. Collegii Rer. Militar. L. B. A TIBELL, Regi a rebus expediendis primus L. B. ADLERBETH, Consiliar. Judic. princip. Bell. Cl. LIVIJN, et Cubicul. Nobil. RääF.

omnis cunctatio fuit abjecta. 'Ardentiori quoque festinandi cupiditate incensus Nobil. SETON a pluribus Viris 2) laudatissimis petiit, ut litteras codicum notando, transscribendo, dierum notas excutiendo, corrigendo, tabulas delineando et perlustrando &c. meam operam sublevarent; atque ita quidem operis processus non potuit non properari. Quamquam vero Nobil. SETON nec sumtui nec labori 3) parceret, ut inceptum ad optatum perduceretur exitum, de hoc tamen lætari ei non datum fuit; kalendis enim Octobr. anni proximi e vita 4) discessit. Quo mortuo subsidium, quod vivus liberaliter huic operi destinaverat, desiit, et impensæ haud læves ad ea quoque solvenda, quæ jam impressa erant, in me translatæ sunt. In angustiis vero meis inceptum tamen non interrumpere, sed immemor operæ et sumtus persequi constitui.

Cum ordo in hoc opere edendo, quem jam anno MDCCCXXVII typis vulgavi, in sequentibus quoque observandus sit, hujus capita præcipua iterum exponere haud alienum duxi, ita judicium, quod formæ rationique operi subsit, indicaturus.

Ordo Diplomatarii Suecani:

In hoc Corpus referuntur omnia, quæ tum Rempublicam et Ecclesiam Suecanam, tum privatos homines spectant, documenta, e. gr. edicta Regum et confirmationes, decreta comitiorum, conventiones pacis et foederum, bullæ Papales, statuta conciliorum et episcoporum, codicilli indulgentiarum, testimonia de poenitentiis, litteræ sodalitiorum aliaque auctoritate ecclesiastica edicta; judicia, litteræ confirmatoriæ, donationis, permutationis, partitionis, emtionis, judicii æstimatorii, pigneratitiæ, reversales, apocha, testamenta, partitiones hæreditariæ, litteræ commeatus testes, exsuli redeundi veniam concedentes vel ultionem præcludentes, testimonia publica fide data &c. nulla habita ratione majoris vel minoris momenti actorum, siquidem quod parti cuidam Historiæ leve et sine pondere videatur, id in alia quadam antiquitatis intelligenti lucem possit afferre. In hac collectione locum obtinent inter acta, quæ Sueciam et Finlandiam, etiam quæ Scaniam, Hallandiam, Blekingiam, Bahusiam, Gott

2) Cubicul. Nobil. RÄÄF, ad Biblioth. Reg. Amanuens. Mag. ARVIDSSON, V. D. Minist. Cl. EKDAHL, et ad perlustranda scripturæ specimina Adj. Acad. J. U. D:r SCHLYTER. 3) Nobil. SETON duro anni tempore ipse Aboam petiit, exemplar reportaturus collectionis Bullarum Papalium, quas rei Edific., Pictor. et Sculpt. Præfectus supremus Nobil. FREDENHEIM ex Archivis Pontificiis Romæ exscribendas curaverat: quæ collectio hac cura omissa in omne tempus perdita fuisset, autographo postea flammis, quæ Aboam anno MDCCCXXVII vastarunt, exusto. Exemplar reportatum Reg. Academiæ Litterar. Humaniorum, Historiar. et Antiquitatum donavit. 4) Favor, quo Nobil. SETON res antiquas amplectebatur usque ad mortis momentum idem mansit; nam in testamento illius ingens pecunia ad Diplomatarium Suecanum persequendum et Acta Historica Suecana edenda legata fuit, sed exsecutio testamenti ex lite non perfecta pendet, huic tamen operi continuando moram non adlatura.

landiam et Jamtiam spectant, licet hæ provinciæ, ævo hujus operis ambitui demenso, non semper cum patria conjuncta fuerint. Neque tamen huc referendæ sunt Leges Regni, provinciales vel municipales, neque opera Scriptorum rerum Suecicarum, quippe quæ edenda jam alii antiquitatis amantes sibi injunxerunt.

Ordine chronologico disponuntur acta intra quodlibet volumen, quorum insequens, ubi præcedens desiit, incipit; quæ vero vetustioris sunt ætatis et interea posterius offenduntur, ea proxime exeunti volumini præmissa erunt.

Initium fit ab antiquissimis, quæ inveniri possunt, et, si rerum ratio ita tulerit, proceditur usque ad tempus, quo apud nos Reformatio Lutherana introducta fuit.

Acta vetustiora, si forte offenderentur, quæ, licet permagni in Historia momenti, proprie vero nec Diplomatario nec volumini Scriptorum rerum Suecicarum inseri posse videantur, nihilotamen minus ut additamenta cuidam volumini edendorum adjungentur. Acta etiam, quæ ad tempus posterius pertinent, ut, si occasio tulerit, suo ordine divulgentur, eo libentius colliguntur, quod Tabularia publica suppleant, ubi hæc, præcipue sub seculo XVI, lacunis laborant.

Autographa, quæ ad manus sunt, inprimis esse adhibenda, per se patet. Suis quæque locis ea quoque acta adponuntur, quæ in antiquis codicibus et litterarum collectionibus exstant, quorum vero autographa, licet diligenti perquirendi studio adhibito, tempore, quo volumen editum fuit, adhuc reperiri non potuerunt. Sin vero posthac autographum ejusmodi diplomatis recipi possit, volumini proxime exeunti adjungitur; attamen si paucis tantum emendationibus opus fuerit, non denuo impresso toto documento, hæc solummodo afferuntur.

Documenta ex ordine huic operi propria, jam vero in Patria impressa, nihilotamen minus opere designato, ex quo petitæ fuerint, suis quæque locis inseruntur. Eadem quoque ratio observanda erit actorum Sueciam spectantium, quæ in Auctorum exterorum libris reperiuntur, quorum quamvis autographa jam intra fines regni frustra quæreremus.

Ante ipsum opus in quovis volumine indicandi sunt loci, quibus archetypa in usum nostrum conversa servantur, notione etiam cujuscunque codicis vel diplomatum corporis adhibiti exposita.

Atque omnes quidem collectiones et codices in tabula, cuilibet volumini præmissa, notabuntur litteris, quibus postea brevitatis studio in fontibus documentorum designandis utimur.

Post

Post singulas litteras, ex autographis excusas, sigilla eo ordine, quo eis appensa fuere, recensentur, citata simul tabula, in qua efficta reperiuntur, et omissis vel extritis observatis.

quoque

Sigilla tum Magistratuum et societatum, tum hominum propria effinguntur, si hæc clypeo distincta sint exsculpto vel alio signo, ex quo familia possessoris investigari potest; sin minus inscriptio tantum, nomen continens, suo ordine exponitur, addita de sigillo clerici, emblemate quodam sacro insignito, observatione: clericum.

Notationes in tergis membranarum factæ inseruntur, in primis quandocunque quidpiam contineant exploratum, quod in litteris non invenitur; quæ etiam ratio, cum notationes serioris esse ætatis videntur, addita illius admonitione, observatur.

Coloribus quoque cera lorisque dissimilibus non minor attentio tribuitur ac impressionibus in aversis sigillorum obviis, ut investigetur, quatenus hæc fortuita fuerint aut si homines nominati vel diversæ ex eadem gente familiæ unum idemque semper usurpaverint.

Cum exteri sine notitia linguæ Suecane hac collectione non bene uti posint, et propter copiam actorum Suetice scriptarum, et necessitatem cum illa comparandi reliquos nostros libros fontesque historicos, aptissimum mihi visum fuit, vernaculam adhibere tam ad titulum, præfamen et cujuslibet acti argumentum fontemque, unde petitum sit, indicandum, quam ad sigillorum rationem monstrandam, reliquasque observationes et interpretamenta; sed adjungetur index chronologicus, latine confectus, qui summam cujusque acti excipiet.

Diplomatarium forma quaternaria, typis Latinis et in charta prælo aptissima excuditur, sed sine omni fastu, ne pretium illius auctum, quominus longe lateque divulgetur, impediat. Sigillorum specimina et scripturarum, quæ ad monstrandas per intervalla temporum mutationes artis scribendi factas, necessaria censentur, chalcographice vel lithographice effinguntur; talibus vero, quorum specimina in aliis jam impressis libris exstant, obviis, notula ad hoc indicandum adjicitur.

Summa cura adhibenda erit et in exscribendo et in imprimendo, ita ut autographa integra omnino reddantur. Menda quoque scripturæ haud mutantur, quando eorum expurgatio ambiguitatem vel dubitationem significationis afferre posset, quod si constet, ad quam normam vox illa corrigatur, in notula observatur. Omnia scripturæ compendia, quorum litteræ ex eodem vel ex alio quodam documento ejusdem temporis et generis erui possunt, explentur. Si autem non exquiri possit auctoritas, qua duce contractæ voces plene exprimi possunt, hæ retinentur; seorsim addetur brevis expositio compendiorum scripturæ, quæ sub medio ævo vulgari in usu fuerunt.

2

Vocibus, quæ legi nequeunt, locus vacuus conceditur; imprimuntur tamen tot litteræ quot certo erui possunt, et addentur tandem necessariæ explicationes vocum, jam vúlgo incognitarum, quandocumque tali modo ad sensum certiorem viam monstrari, credere liceat.

Fontes, ex quibus Diplomatarium Suecanum prodit, conficiunt Autographa in Tabulariis publice servata, de quorum fatis et studio illis eruendis dicato aliquantulum seorsim dicam. Neque tamen prætermittuntur alia ejus generis, quæ ex privatorum apparatu in usum conferre licet. Acta vero hæc maxima ex parte in membranis sunt scripta et sigilla ferunt bullis cereis suppendentibus impressa, ex parte autem in charta, sigillo plerumque "a tergo" scripti imposito. His quoque adnumerantur varia ab antiquis inde temporibus æque ac autographa adservata testimonia, pro his valitura, versiones, &c. De his quod observandum, et si quid alias insolitum occurrat, infra textum Lector inveniet adnotatum. Deficientibus vero autographis, eorum vices supplent Apographa sive Copiæ, ut dicuntur: horum magnam copiam præbent Ecclesiarum Cathedralium et Monasteriorum Registra sic dicta, vel Codices Diplomatici, tota continentes volumina litterarum, quæ ex autographis, in capsis harum ædium reconditis, jam remotioribus seculis, sæpe ex officio descriptæ fuerunt. Plures quoque litteræ veterum et decreta in antiquis legum codicibus passim reperiuntur. Varii præterea hodierni veterum rerum æstimatores ex publicis his collectionibus et aliunde conquisitis documentis vetustatis magnam sibi pararunt copiam apographorum, quorum etiam quædam in libris impressis offendimus.

« السابقةمتابعة »