صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

125

130

Incidetur, incendetur,
Si promulgas quod meretur ;
Sed hoc anno dimittatur,
Stercoretur, fodiatur ;
Quod si necdum respondebit,
Flens hoc loquor, tunc ardebit.
Vetus hostis in me furit,
Aquis mersat, flammis urit:
Inde languens et afflictus
Tibi soli sum relictus.
Ut infirmus convalescat,
Ut hic hostis evanescat,
Tu virtutem jejunandi
Des infirmo, des orandi :
Per bæc duo, Christo teste,
Liberabor ab hâc peste;
Ab hâc peste solve mentem,
Fac devotum, pænitentem ;
Da timorem, quo projecto,

135

140 145

132. Tibi soli] Cf. Matt. xvii. 16: “I spake to thy disciples that they should cast him out, and they could not.” It is as though he would say, “ Man's help is vain ; Thou must heal me, or none."

137, 138. Cf. Matt. xvii. 21.

141. Da timorem] This and the following line must be explained by 1 John iv. 18: Perfecta caritas foras mittit timorem. He asks for the fear which is the beginning of wisdom, but this only as introducing the love, which at last, casting out the fear, shall give him confidence toward God and assurance of salvation. Thus Augustine (In 1 Ep. Joh. iv. 18): Sicut videmus per setam introduci linum, quando aliquid suitur, seta prius intrat, sed nisi exeat, non succedit linum: sic timor primo occupat mentem, non autem ibi remanet timor, quia ideo intravit, ut introduceret caritatem.

150

155

De salute nil conjecto ;
Da fidem, spem, caritatem ;
Da discretam pietatem ;
Da contemptum terrenorum,
Appetitum supernorum.
Totum, Deus, in te spero ;
Deus, ex te totum quæro.
Tu laus mea, meum bonum,
Mea cuncta, tuum donum ?
Tu solamen in labore,
Medicamen in languore;
Tu in luctu mea lyra,
Tu lenimen es in irâ;
Tu in arcto liberator,
Tu in lapsu relevator;
Motum præstas in provectu,
Spem conservas in defectu ;
Si quis lædit, tu rependis;
Si minatur, tu defendis :
Quod est anceps tu dissolvis,
Quod tegendum tu involvis.
Tu intrare me non sinas
Infernales officinas ;
Ubi meror, ubi metus,
Ubi fætor, ubi fletus,
Ubi probra deteguntur,
Ubi rei confunduntur,
Ubi tortor semper cædens,
Ubi vermis semper edens ;
Ubi totum hoc perenne,
Quia perpes mors gehennæ.

160

165

170 175

180

Me receptet Syon illa,
Syon, David urbs tranquilla,
Cujus faber Auctor lucis,
Cujus portæ lignum crucis,
Cujus muri lapis vivus,
Cujus custos Rex festivus.
In hâc urbe lux solennis,
Ver æternum, pax perennis :
In hâc odor implens cælos,
In hâc semper festum melos;
Non est ibi corruptela,
Non defectus, non querela ;
Non minuti, non deformes,
Omnes Christo sunt conformes.
Urbs cælestis, urbs beata,
Super petram collocata,
Urbs in portu satis tuto,
De longinquo te saluto,
Te saluto, te suspiro,
Te affecto, te requiro.
Quantum tui gratulantur,
Quam festive convivantur,
Quis affectus eos stringat,
Aut quæ gemma muros pingat,
Quis chalcedon, quis jacinthus,

185

190

195 200

179. Cf. Rev. xxi. 23.

190—192. This is but Augustine (De Spir. et Anim.) in verse : O civitas sancta, civitas speciosa, de longinquo te saluto, ad te clamo, te requiro.

196, 197. Cf. Rev. xxi. 19, 20.

Norunt illi qui sunt intus.
In plateis hujus urbis,
Sociatus piis turbis,
Cum Moyse et Elia,
Pium cantem Alleluya.

Amen.

ADDENDUM.

Note for p. 73, l. 37—42. A very fine hymn on the Four Evangelists, published for the first time, as far as I am aware, by Dr. Neale, and since in the Missale de Arbuthnott, 1864, p. 405, yields the following noble stanzas, which might have been fitly brought into comparison here:

[blocks in formation]
« السابقةمتابعة »