صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

docente magisto perciperet. [155a] Contigit autem post hec patrem eius febre acuta correptum in lectum decidere, qui 385 infirmitatem se evadere non posse intelligens, filiam ex testamento omnium bonorum suorum designavit heredem, sicque ordinatis rebus suis defunctus est. Puella vero hereditate patris potita firmavit in animo, nullum se accepturam virum, nisi quem sibi et sapientia et generis 390 nobilitas adequaret. Veniebant autem ad eam quam plurimi nobilium filii, seu eius pulchritudine seu facultatibus capti, sollicitabant eam de coniugio, pulsabant precibus, muneribus attrahebant, offerentes quidem multa, sed plurima promittentes. At illa, ut erat prudentis animi, nullum spernens nullique 395 se denegans precantium cuivis sui contubernium offerebat, sub tali dumtaxat conditione, ut prima nocte centum argenti marcas solveret, ea prout vellet eiusque amplexibus frueretur, ac deinde mane facto, si alter alteri complaceret, tunc sollempniores coram amicis nuptias celebrarent. Hac igitur 400 conditione audita veniebant multi iuvenes, provectioris quoque etatis viri, numerum et pondus marcarum virgini offerentes. Sed vacui tam ab eius amplexibus, quam a pecunia recedebant. Incantaverat et enim illa magica sua arte nocturne strigis pennam, quam cum capiti secum 405 iacentis supposuisset, statim ille somno gravatus usque ad diei sequentis auroram, vel quousque illa pennam tolleret, immobilis permanebat. Sicque illa multos spolians pecuniis infinitum sibi congregavit thesaurum, et aliorum dampnis lucrum suum augmentavit. 410 Inter eos autem, qui ad hoc puteal suas pecunias offerebant, iuvenis nobilis quidem satis, sed minus facultatibus pollens, centum marcas marcas super possessione sua mutuatas virgini sub illa conditione obtulit. Quibus illa susceptis die illa cum iuvene multum cibi et vini sibi [155] 415 indulgens seroque in lectum molliter stratum nudi ambo pariter se collocant, penna illa strigis prius iuvenis supposita cervicali. Nec dum autem ille membra lecto, cervicali caput aptaverat, cum ipse obdormiens usque ad horam diei primam virginis secum dormientis oblitus est. Tunc 420 enim illa surgens pennam abstulit, illumque evigilatum confusum mittit ad propria. Verum iuvenis se esse delusum dolens, a quodam servo divite, cui quondam ipse iratus pedem abciderat, centum argenti marcas sibi mutuari rogat,

volens eas iterum aut perdere, aut virginitatis nomine 425 virginem spoliare. Cui servus accepte quondam iniurie non immemor, pecuniam sub hoc pacto concedit, ut, si infra annum ipsam non restitueret, ipse de carne et ossibus iuvenis ad centum marcarum pondus auferret. Quod iuvenis parum curans concessit, insuperque ei cyrographum 430 suo munitum sigillo tradidit. Accepta ergo ille pecunia, redit ad virginem, offert argentum, accipit illa, diemque letum ad vesperum usque perducunt. Sero autem, cum paratum esset cubiculum, pennaque ex more pulvillo subposita, ille iuvenem subsecutura premittit. Qui iuvenis ad 435 lectum preterite noctis veniens delusione sibi ex lecti mollicie contigisse putans, cervical illud molle removit, cum quo et strigis fortuito casu excussit pennam. Quo facto membra dimittit lecto, suspendit sursum palpebras, et somno totis viribus reluctatur. At illa iuvenem suis 440 iterum artibus magicis obdormisse putans, secura et nuda iuxta ipsum se collocat. Ille vero, postquam aliquantulum graviter se dormire simulasset, virginem ad se trahit, requirit debitum. Confusa illa repletaque stupore vehementi, pactum nequaquam negare potuit. Quid plura? Nox illa usque 445 ad diem deducta est, mane autem inter se voto et [155] assensu pari concordantes, coram amicis et propinquis non sine admiratione invidiaque multorum nuptias celebrarunt.

Porro iuvenis prosperis succedentibus creditoris sui 450 oblitus pecuniam infra terminum constitutum non reddidit, unde loripes ille ulciscende iniurie oportunitatem se invenisse gavisus, regem, qui tunc temporis regnum tenebat, adit, movet de iuvene querelam, testem pacti cyrographum profert in medium iustitiam super hoc fieri rogans. Rex autem, 455 ut equissimus, crudele quamquam horesceret pactum, iuvenem tamen ad se venire precepit, accusatoris sui responsurum querelis. Tunc tandem iuvenis debiti reminiscens, regis auctoritate perterritus, cum amicorum turba maximaque auri et argenti copia venit ad curiam. Profert adversarius ciro460 graphum, recognoscit ille iussuque regis dant sententiam principes, licere scilicet loripedi, agere quod cirographum testabatur, aut quantam voluerit pro redemptione iuvenis pecuniam accipere. Rogabat ergo rex loripedem quatinus iuveni parcens duplicem reciperet pecuniam. Quod cum

465 illo negante diebus multis efficere conaretur, ecce uxor illius virili sumpto habitu, vultuque et voce magica sua arte mutatis, ante regis palatium equo descendit, regemque adiit regemque salutat. Inquisita autem, que esset aut unde, militem se esse respondit de ultimis mundi partibus oriun470 dum, iuris legumque peritum fore, ac iudiciorum subtilem investigatorem. Gavisus rex iubet illam, quam putabat militem, consedere sibi, causamque que inter loripedem et iuvenem versabatur, illi committit terminandam. At illa vocatis utrimque partibus: Tibi, inquit, o loripes, secundum 475 regis principumque sententiam licet de carne iuvenis centum marcarum pondus [1554] auferre. Sed in hoc quid lucraberis, nisi mortem forsitan, si iuvenem interficias? Melius est, ut pro eo septuplum pecunie aut decuplum accipias. Ille autem decem etiam marcarum milia se accepturum 480 negavit. Illa autem linteum candidissimum iubet afferri, iuvenemque nudatum veste manibusque ac pedibus ligatum extendi desuper. Quo facto: Abcide, ait loripedi, quocumque volueris ferramento marcarum tuarum pondus. Verum si plus aut minus iusto pondere ad quantitatem cuspidis 485 accus inde tuleris, vel si una sanguinis gutta infecerit linteum, cum sanguis substantia sit iuvenis, scias te continuo mille mortibus perimendum, discerptumque in mille frusta fore escam bestiarum et avium, totumque genus tuum simili sententie subiacebit, resque tue publicabuntur. Hanc ille 490 horribilem expavescens sententiam: Quoniam, inquit, nullus est hominum excepto deo, qui ita manum modificare possit, quin plus minusve auferat, huic incerto me submittere nolens iuvenem absolvo mittoque debitum, mille ei marcas pro reconciliatione superaddens. Sic ergo iuvenis uxoris 495 prudentia liberatus, letus ad propria remeavit.

4. [ S. 62.]

Quidam Romanorum rex, dum aliquando contra hostes, qui iam maximam regni sui partem occupaverant, cum exercitu pergeret, contigit, ut per quendam transiret viculum. Habebat ibi vidua quedam pauper cum filio unico domum500 culam, unam tantum de cunctis, que in mundo moventur gallinulam possidens. Transeunte autem per ante huius domum exercitu, regis filius adolescentulus accipitrem, quem nobilium more manu gestabat, ad gallinam vidue iecit, qui

dum recurvis unguibus miseram suffocaret, vidue filius 505 avicule succurrere volens accurrit, accipitremque fuste percussum occidit. Ob hoc regis filius indignatus vehementerque furens, in ultione accipitris vidue filium transverberat et abscedit. Quid ergo vidua pauper ageret, filio unico et possessi [156] uncula destituta? Cucurrit concita post 510 regem, assecutumque lacrimis, voce, singultibus rogat, quatinus filium suum iniuste occissum vindicaret. Rex vero, ut erat mansueti miserantisque affectus animi, gradum figens viduam blande leniterque ammonet, ut reditum eius ab hostibus sustineret: Tunc, inquiens, filium tuum ut volueris 515 vindicabo. At vidua: Et quid fiet, ait, si in bello occideris, quis filium vindicabit? Mando, ait, pro te ei, qui michi in regno succedet. Et illa: Et quam, ait, mercedem accipies, si alius eum vindicaverit, qui te vivente, te regnante, occisus est? Nullam, inquit. At vidua: Ergo tu ipse fac, quod 520 alii precepturus es, ut inde laudem ab hominibus, et a diis premium consequaris. Motus rex tam ratione vidue, quam etiam misericordia, dilato iterum bello ad urbem regreditur. Cognito autem, quod filius suus filii vidue esset interfector: Gallina, ait, tua satis, ut puto, mortuo accipitre conpensata 525 est. Ceterum pro filio interfecto de duobus optionem do tibi. Aut enim, si velis, filium interficiam, aut, si eum vivere melius decreveris, do eum tibi loco mortui, ut te colat ut matrem, adoret ut reginam, timeat ut dominam, serviatque tibi cunctis vite tue diebus. Illa vero utilius 530 sibi fore iudicans regis filium vivere, quam mori, pro mortuo illum suscepit, translataque est de tugurio ad palatium, pannicilos et semicintias vestibus murice tinctis commutans. Rex autem post hec contra hostes profectus est pugnaturus.

535

5. S. 65.]
[=

Latro quidam famosissimus divitias sibi furtis, rapinis et homicidiis congregare volens, multos huius prave vie et perverse emulos sibi copulaverat, quorum princeps factus non urbium munitiones, non presidia castrorum sibi habitaculum posuit, sed remotas solitudines, speluncas et cavernas 540 petrarum et opaca queque et abdita silva [157b]rum. Diebus autem et noctibus incessanter secus dificiliores regalium viarum transitus cum satellitibus suis latitans, transeuntibus

insidiabatur et quoscumque sibi fortuna obtulisset adversa, cuiuscumque essent conditionis vel sexus, rebus et vita 545 absque ulla misericordia spoliabat. In hac ergo malitia tota vita sua usque ad senectutem transacta, cum iam immensi auri et argenti copiis sibi male acquisitis ditatus esset, sciens nichil inpunitum fore, nichilque quod non reveletur occultum, quodque non diutius glorietur in malitia 550 potens iniquitate, huic tandem sero prave renuntiavit consuetudini, reliquum vite sue in honestate et emulatione virtutum ducens. Erat cunctis miraculo, quod tam repente pellem mutasset Ethiops, et pardus diversicolores maculas abstersisset. Porro cum ad decrepitam pervenisset etatem, 555 tres filios suos ex uxore succeptos honestioribus, quam ipse fuisset eruditus, disciplinis instruere volens, diversas eis et multiplices proposuit artes, libertatem tribuens eligendi sibi, quam quis vellet cum tertia dumtaxat sue substantie portione. Qui secum habito consilio, nullam artem aliam 560 quam eam, qua pater illo usque vixerat, se recipere uno ore respondunt. Quibus pater: Quoniam, inquit, sic placuit vobis, ut relicta honestate securaque via ad sinistram, que ducit ad interitum, viam periculis subditam, de que fere [157] nulli redire datum est, unanimes declinaretis, utimini 565 electione vestra, novas vobis divitias latrociniis cum vite periculo sub estu solis hyemisque frigore conquirentes, quoniam harum quas habeo divitarum nullus vestrum vel quadrantem habebit. Verumtamen sciatis, quod paucis huius vie sectatoribus felici exitu gaudere fortuna permittit. 570 Sed illa ammonitione patris contemtui habita, nocte sequenti equum, quo regina vehebatur, omni fore pretio incomparabilem hac arte furati sunt. Collegerunt herbe, quam ervum vocamus, fasciculum, audierant enim equum illum talis esse nature, quod omne pabuli genus, hac excepta, fastidiret, 575 fratremque suum iuniorem in herba absconsum caute ad forum rerum venalium circa vesperum quasi venundandum detulerunt. Ecce autem custos equi more solito forum deambulans, hos cum fasciculo suo repperit, nesciensque latere dolum, emit herbam, imposuit humeris, tulit in 580 stabulum, apposuit equo, seratoque iterum ostio dormitum abiit. Circa mediam autem noctem, quando cuncti mortalium graviori solent somno deprimi, surgens, qui viridi latebat anguis in herba, equo frenum inponit aureum, sternit serico,

« السابقةمتابعة »