صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Cap. 193 (Bl. 113 v.).

De filia regis, que petiuit tria.

1. Erat quidam rex, qui filiam pulchram habebat ac sapientem, quam pater maritare volebat. Illa vero uotum deo fecit, quod numquam virum acciperet, nisi qui tria 1385 perpetraret. Primum erat, quod diceret veraciter, quod pedum essent in longitudine, latitudine IV elementa. Secundo, quod mutaret ventum ab aquilone in orientem. Tercio, quod ignem portaret in gremio sine lesione iuxta nudam carnem. 2. Rex cum hoc audisset, fecit ista tria per totum 1390 regnum diuulgari, et quicumque illa tria faceret, filiam eius in vxorem haberet. Multi autem venerunt et temptauerunt ista IIIa implere, sed defecerunt.

3. Erat tunc quidam mi-(Bl. 114 r.)les in partibus longinquis; qui cum de uoto puelle audiret, ad palacium regis 1395 venit ducens secum famulum vnum ac eqvum furibundum. Ad ianuam pulsauit, ut introitum haberet. Ianitor cum eius negocium intellexisset, ipsum introduxit. Aulaum intrauit, regem et puellam et omnes sedentes in mensa satis honorifice salutauit et ait: Domine mi rex, ecce ad pala1400 cium tuum veni ad optinendum filiam vestram in vxorem." 4. Ait rex: "Fac ergo, quod provulgatum est, et vxor tua erit! Primo dic michi, quod pedes habent IV elementa in longitudine, latitudine et profunditate?" Qui ait: "Domine, statim respondebo." Uocauit famulum suum et ait ei: "Cito super terram iaceas!" At ille: "Domine, presto sum." Cum autem sic iacuisset, miles a capite vsque ad pedes corpus suum mensurauit. Hoc facto ait regi: „Ecce, domine, primum est probatum. Crede michi, in longitudine et latitudine IV elementorum non sunt nisi VII pedes, in 1410 profunditate vero vix vnus pes cum dimidio!" Ait rex: "Quid homo ad IV elementa?" Qui respondit: "Immo, domine. Omnis homo componitur ex IV elementis. Vnde quando famulum meum mensuraui, IV elementa mensuraui secundum omnes dimensisones."

1405 "

1415 5. Ait rex: Amen dico tibi, satis clare declarasti illud. Iam procedamus ad secundum! Muta ventum ab aquilone in orientem!" At ille: Domine, fiat uoluntas tua!" Statim dixit famulo suo: "Adduc michi eqvum meum furibundum!" Cum autem eum adduxisset, dedit

"

[ocr errors]

1420 ei quandam pocionem ad bib[e]ndum. Cum autem potasset, factus est sanus. Hoc facto caput equi in orientem ponebat et ait: Ecce, domine, ventus est mutatus ab aquilone in orientem!" Ait rex: Quid est hoc ad uentum?“ At ille: "Domine, nonne constat tue prvdencie, quod vita 1425 cuiuscumque animalis non est nisi ventus? Quamdiu eqvus meus malum paciebatur, erat in aquilone, quia omne malum panditur ab aquilone. Sed modo per pocionem, quam ei dedi, liberatus est ab omni malo et caput suum versus orientem, eo quod paratus est, quodcumque onus portare." 6. Ait rex: "Satis clare istud probasti. Iam ad tercium procedamus!" At ille: Domine, paratus sum." Statim coram omnibus impleuit manus suas prunis ardentibus et in sinum posuit, et caro eius in nullo ledebatur. Ait rex: „Alia duo satis clare vidi. Sed dic michi, quomodo glebe 1435 non ledunt te?" At ille: "Non virtute mea; sed hic habeo quendam lapidem in loculo meo. Vnde quicumque illum munde portauerit, a nullo igne nec aqua ledi potest. Ecce lapis!" Et lapidem ei ostendit.

1430

[ocr errors]

7. Ait rex: "Amen dico tibi, peroptime ista tria pro1440 basti." Statim cum magno honore infra paucos dies dedit ei filiam suam in vxorem. Ambo simul diu vixerunt et in pace vitam finierunt.

14. Jacques de Vitry.

(ed. Crane.)

1. [No. 9.]

Faciat igitur prelatus, qui ad tempus constitutus est rex super Syon montem sanctum ejus etiam super ecclesiam, illud quod de quodam sapiente legimus. Qui cum esset rex constitutus in civitate cujus talis erat consuetudo quod, 5 per annum unum tamen regnaret, et tempore regni sui, cunctis juramento obedientibus, quecumque vellet faceret, anno autem preterito, in exilium mitteretur, ut non posset redire vel jure hereditario regnum possidere, ipse, dum potestatem habuit, aurum, argentum, lapides preciosos, 10 pannos sericos et cibaria copiosa cum multis servientibus in insulam maris, ad quam in exilium predicti reges mitti

solebant, premisit et ita de exilio locum amenum constituit, et nos, qui post mortem non poterimus villicare, permittamus ante faciem nostram opera sancta conversationis et 15 misericordie . .

2. [ No. 20.]

[ocr errors]

Qui igitur prave consuetudinis corruptela et multitudinis exemplo decipiuntur, similes sunt cuidam rustico qui, dum agnum portaret ad vendendum, quidam truphator ait sociis suis: "Facite quod dicam vobis et gratis 20 habebimus agnum illum." Et posuit eos in diversis locis separatim, unum post unum. Transeunte autem rustico, primus ait: "> Homo, vis vendere canem illum?" At ille pro minimo reputavit et processit. Cum autem veniret ubi alius stabat, dixit ille: Frater, vis mihi vendere canem 25 illum?" Domine, volite me irridere, non fero canem sed agnum." Cum autem idem tercius dixisset, cepit rusticus. amirari et erubescere. Quarto autem et quinto idem dicentibus, cogitavit inter se quid hoc esse posset quod tot homines in hoc concordabant quod canem et non agnum 30 portaret, et tandem opinionibus multorum acquiescens, ait: "Novit Deus quia credebam quod esset agnus, sed quia canis est de cetero non portabo illum;" et, projecto agno, recessit. At illi tulerunt eum et comederunt.

"

3. No. 28.]

Vani sunt [magistri] et singulares qui nova et inau35 dita adinvenire nituntur, probatos et antiquos magistros sequi nolentes, cum tamen Ecclesiastes dicat, xxxi[x].: ,,Antiquorum exquiret sapiens." Isti autem in magnis ambulant et in mirabilibus super se. In magnis ambulant qui cogitant quomodo in hoc seculo magni habeantur et 40 dignitatibus attollantur. In mirabilibus super se ambulant qui cogitant qualiter facere possint vel dicere utrum homines ammirentur. Verum plerumque nova et inaudita fingunt, quibus, licet incredibilia sint, fidem adhibent curiosi et stolidi auditores, similes cuidam homini qui, cum cepisset phylomenam, dixit 45 ei phylomena: „Tu vides quam valde sum parva, si me occidas et commedas non multum comedum assequeris, si autem [fo. 31ro] abire me permisseris, docebo te sapientiam que prodesse tibi multum poterit." At ille: "Doce me et per

mittam te abire." Cui phylomena ait: "Numquam apprehendere 50 coneris que apprehendere non possis et nunquam de re perdita doleas, quam recuperare nequeas, et verbo incredibili numquam fidem adhibeas." Hiis auditis, eam avolare permisit. Tunc phylomena volens eum probare ait: „O miser, quid fecisti quia me dimittere voluisti, habeo in visceribus meis mar55 garitam que ovi structionis excedit magnitudinem." Hoc

audiens contristatus est valde et eam apprehendere conabatur. At illa: "Nunc cognovi fatuitatem tuam ex quod et doctrina mea nichil profecisti; conaris me comprehendere cum itineri meo non possis pergere, doles de re perdita quam recuperare 60 non potes. Credis in visceribus meis esse margaritam ventris mei excedentem mensuram, cum ego tota ad mensuram ovi structionis pertingere non possim." Sic fatui et decepti scolares quibusdam fantasiis et incredibilibus fidem adhibent que, tanquam frivola irrisione digna, statim respuere 65 debuissent.

4. No. 38.]

Audivi de quodam judice iniquo et venali, cum pauper muliercula jus suum ab ipso optinere non valeret, dixit quidam mulieri: "Judex iste talis est quod, nisi manus ejus unguantur, nunquam ab ipso justicia optinetur." Mulier 70 autem simpliciter, et ad litteram quod ille dixerat intelligens, cum sagimine seu uncto porcino ad consistorium judicis accedens, cunctis videntibus, manum ejus ungere cepit. Cum autem quereret judex: „Mulier, quid facis?" Respondit: » Domine, dictum est mihi quia, nisi manus vestras unxissem, 75 justiciam a vobis consequi non possem." At ille confusus erubuit eo quod ab omnibus notaretur et irrideretur. Vos autem, fratres karissimi, sive in judicando sive in advocando taliter vos habeatis quod de talento vobis commisso secure rationem reddere valeatis coram summo judice Domino 80 nostro

[ocr errors]

5. [No. 42.]

Legimus de quodam rege sapiente qui semper, quando curiam tenebat, aliis gaudentibus ipse semper tristis apparebat; verum et milites ejus murmurabant, sed ei dicere non audebant. Tandem quidam frater ejus, ex 85 fiducia magna quam habebat ad regem, quesivit ab eo

[ocr errors]

quare in magnis sollempnitatibus, in quibus cum aliis gaudere debuisset, tristis et nescio qualia cogitans incedebat, multosque ex tali gestu scandalizabat. Cui rex ait: "Que facio tu modo nescis, scies autem postea." Recedente illo 90 ad hospicium suum servos suos cum bucinis misit rex post eum. Erat autem consuetudo in regno quod quando homo adjudicatus esset morti ante hostium domus ejus cum tubis ministri clangebant. Buccinantibus igitur servis regis frater ejus vehementer expavit et se mortem non posse evadere 95 pro certo credidit. Statim autem, sicut rex jusserat, ligatus ad regis palacium est ductus; tunc jussit expoliari eum et tria spicula acuta applicari ventri ejus et lateribus et ecce, sicut rex ordinaverat, mimi et joculatores astiterunt et alii cantantes et choreas dicentes. Frater autem regis inter 100 letantes contristabatur et lugebat. Cui rex ait: "Quare cum istis gaudentibus non gaudes?" At ille: "Domine, quomodo gauderem cum mortis sententiam statim expectem?" Tunc rex precepit eum solvi et vestiri et ait: "Nunc ad ea que quesisti respondebo tibi, si tu timuisti et contristatus es, 105 quando bucinatores meos audivisti, et ego cum audio buccinatores summi regis et tubam divine predicationis et sonum tube terribilis judicii recolo, merito magis espavesco, presertim cum tria spicula acutissima quibus continue pungor circa me sentiam, quorum unus est timor pecca110 torum meorum, alius metus mortis incerte que omni die imminet mihi, tercius timor gehenne et pene interminabilis, nam ista pena quam tu modo formidabas cito terminatur, illa autem nunquam finitur; verum non mireris si, aliis inaniter gaudentibus, ego appareo tristis semper formidans 115 inflexibilem justiciam districti judicis qui pro uno peccato superbie angelum de paradyso ejecit." Iste igitur rex veram habuit sapientiam et qui addidit illi scientiam addidit et dolorem dominus noster Jesus Christus qui vivit et regnat per omnia secula seculorum.

6. [ No. 51:]

120 In mane autem omnia [monachi] tradebant oblivioni similes cuidam vetule que, dum in urceo terreo ad forum lac portaret, cepit cogitare in via quomodo posset fieri dives. Attendens autem quod de suo lacte tres obolos habere posset, cepit cogitare quod de illis tribus obolis

« السابقةمتابعة »