صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

495 ad hamum, difficile autem est manus ejus evadere postquam semel arripuerit hominem

[ocr errors]

27. [ No. 246.]

De quadam etiam turpi muliere legimus quod non esset aliquis ita religiosus quem non posset decipere ut cum ipsa peccasset, et obligavit se summa pecunie duobus 500 leccatoribus, quod induceret quemdam sanctum heremitam ut ejus libidini consentiret. Accedens autem crepusculo ad hostium celle ejus, dicebat quod societatem suam in nemore amiserat et, amissa via, quo divertere posset nesciebat, unde instanter et quasi lacrimando cepit heremitam rogare ut 505 ipsam morientem frigore et timentem lupos et alias bestias intuitu Dei in domo sua reciperet illa nocte. Tandem post multam repulsam compassione motus cepit eam in angulo celle sue. Illa vero dicente quia frigore moreretur et fame heremita ignem accendit et dedit ei manducare. At illa 510 levatis pannis calefaciens se ad ignem pedes nudos et crura cepit ostendere. Que videns heremita statim exarsit in eam et cum vehementer temptaretur, cepit Deum orare. At illa magis volens eum accendere appropinquans dicebat: », Domine ecce quomodo lesa sum spinis in pedibus et tybiis." Homo 515 vero Dei magis ac magis accendebatur et cepit digitos suos cum igne candele comburere et cum anxiaretur valde dicebat: »Si non potes hunc modicum ignem sufferre, quomodo ignem gehennalem posses sustinere?" Et ita successive omnibus digitis igne crematis, cessavit ardor concupiscentie 520 carnalis. Illam autem stupentem et ammirantem horror tantus invasit quod mortua est pre timore. Mane autem facto, duo leccatores ad cellam heremite venientes et ei improperantes quod cum illa muliere dormivisset, postquam domum intraverunt illam mortuam invenerunt. Tunc here525 mita quid ei nocte illa accidisset narravit et digitos combustos ostendit. Illi vero cognita veritate valde doluerunt et peccatum suum confessi sunt, rogantes heremitam ut pro suscitatione sua Deum rogaret; qui rogavit et suscitata postmodum bene vixit. Ecce quam periculosa sunt luxurie blandi530 menta que etiam viros sanctos alliciunt et impugnant. ...

28. [ No. 247.]

Audivi etiam de quodam monacho qui a pueritia

nutritus fuerat in abbatia et nunquam viderat mulierem. Cum quadam die equitaret cum abbate, accidit quod differ[r]atus est equus ejus et, cum faber calidum ferrum 535 projecisset in terra, monachus ferrum calidum accipit et nullum calorem in manu sensit, et miratus est abbas ejus. Cum autem nocte in domo secularium hospitati essent, mulier tenebat parvulum et miratus monachus quesivit quid esset. Cui mulier: "Anicula est quam ego et maritus meus 540 fecimus." Cui monachus: "Valde pulchra est anicula ista.“ Cui mulier: Vis ego et tu talem faciamus aniculam?" Et monachus nesciens quod esset peccatum ait: »Volo.“ Et concubuit cum illa, ignorante abbate. Cum autem redirent et iterum equum differratum ferrare vellent, dixit abbas. 545 "Fili, accipe ferrum." Et cum accepisset combusta est manus ejus. Quod videns abbas quesivit ab eo quod egisset, at ille confessus est quomodo cum muliere jacuisset, et postmodum abbas inclusit eum in claustro nec voluit ut de cetero equitaret cum eo..

550

[ocr errors]

29. No. 248.]

Audivi de quadam mala muliere cui maritus ejus per omnia credebat quod cum ire vellet ad adulterum dicebat viro suo: Infirmus es, intra in lectum meum et sudabis et vide ne surgas donec dixero tibi." Tunc illa firmans ostium camere et clavem secum portans ibat et non reverte555 batur usque ad vesperum. Ille vero credens se esse infirmum non audebat de lecto surgere donec rediret ejus uxor et diceret: "Amice, potes surgere, video enim quod curatus es ab infirmitate." Quadam autem die, cum illa diceret adultero quod diligeret eum plus quam maritum suum, ille respondit: 560 In hoc probabo quod verum est quod dicis, si meliorem dentem quem habet maritus tuus dederis mihi." At illa ad maritum reversa cepit plorare et tristiciam simulare. Cui maritus ait: Quid habes? Quare luges?" At illa: "Non audeo dicere." "Volo," inquit, ut dicas mihi." Cumque 565 ille multum instaret, tandem illa dixit: Tantus fetor ex ore tuo procedit quod jam non possum sustinere." Ille vero ammirans et dolens ait: "Quare non dixeras mihi, possemne aliquid remedium adhibere?" Cui mulier: "Non est aliud remedium nisi ut facias extrahi dentem illum de quo tantus 570 fetor procedit." Et ita ad hortationem uxoris fecit extrahi

"

[ocr errors]

"

bonum et sanum dentem quem illa ostendit illi et statim dentem illam asportavit et dedit leccatori. Non est facile credendi uxori nec consiliis adultere acquiescendi.

30. [No. 251.]

De quadam iterum muliere audivi quod, cum habe575 ret secum quemdam adulterum, et maritus vidisset eum in lecto, exiens insidiabatur ei in tali loco quod per alium non poterat transire. Mulier vero misit ad quamdam vetulam levam, valde maliciosam, que multa sciebat, ut in hoc articulo juvaret eam. Que mandavit ei ut absconderet 580 juvenem et transiens vetula coram marito ait: „Dominus sit tecum et cum sociis tuis." At ille: "Quid dicis, vetula? solus sum." At illa: Domine, ignoscite mihi, quia aliqua est hora diei in qua oculi ita solent transmutari quod de una persona creditur quod sint due." Tunc cepit ille 585 cogitare quod forte ita accidit ei, quando vidit uxorem, at ivit ut probaret si ita esset, et cum videret uxorem solam peciit ab ea veniam quod malum credidisset ab ea. Hujusmodi autem vetule leve sunt inimice Christi et ministre diaboli atque hostes castitatis

590

"

[ocr errors]

31. No. 254.]

Audivi quod multi claudi et contracti convenerunt ad tumulum cujusdam sancti ut sanarentur. Cum autem duo fuissent et non recepissent sanitatem, volebant propter sacerdotem recedere, sed valde conturbabant ecclesiam et divinum officium perturbabant. Quibus sacerdos ait: "Vultis sanari 595 ut possitis per vos ire et currere?" At illi responderunt: "Volumus, domine." Tunc sacerdos ait: „Proicite omnes baculos vestros." Quibus projectis, ait: "Expectate modicum donec affer[r]atus ignis, oportet enim comburi ex nobis qui magis est contractus ut de cinere corporis ejus proiciam 600 super alios et sanentur." Quilibet autem de se timens ne magis contractus reputaretur et combureretur, cepit sibi violentiam inferre, ita quod omnes simul ceperunt fugere, nec unus solus remansit qui sine baculo non recederet a loco. Pedibus timor addidit alas. Quam miseri qui 605 ignem hujus seculi timent et fugiunt et ignem gehennalem non metuunt.

32. [No. 255.]

Audivi de quadam muliere que conquerebatur coram judice de juvene qui ei, ut dicebat, violentiam intulerat et ipsam oppresserat. Juvenis autem negabat. Cui judex ait: 610 » Da illi decem marcas argenti ut satisfacias de violentia quam ei intulisti." Quibus receptis illa gaudens recedebat. Tunc judex ait juveni: "Sequere eam et aufer illi pecuniam." Illa vero cepit fortiter resistere et clamare ita quod, hominibus accurrentibus, juvenis non valuit illi pecuniam auferre. 615 Cum autem juvenis et mulier adducerentur ante judicem, dixit judex: "Mulier quid habes, quid petis, quare modo ita fortiter clamabas?" Cui illa: »Domine, quia iste volebat mihi peccuniam auferre sed ego fortiter restiti et clamavi ita quod non potuit prevalere." Cui judex: "Redde 620 pecuniam juveni, si enim prius ita fortiter repugnasses et clamares, nunquam opprimere te potuisset, sed tu plus diligis pecuniam quam castitatem." Et ita juvenis a judice cum pecunia recessit.

33. [ No. 263.]

Aliquando autem demones peccata hominum cognos625 centes accusant eos ut morti tradantur, et spatium penitentie non consequantur; unde audivi quod quedam valde religiosa quondam erat in civitate Romana, que parvulum filium habens, semper illum secum in lecto nocte ponebat quousque adultus fuisset; unde dyabolica suggestione quadam 630 nocte accidit quod mater ex proprio filio concepit. Timens autem dyabolus ne peniteret, eo quod multas elemosinas faciebat, et Beatam Virginem frequenter salutabat, transfiguravit se in speciem scolaris, et veniens ad imperatorem Romanum, ait: "Domine, ego sum peritissimus astronomus 635 ita quod nunquam fallor; scio futura predicere, furta latentia revelare, et multa alia novi, que certo experimento cognoscere poteritis, si me de familia vestra retinere volueritis." Imperator autem suscepit eum gaudens, et ille cepit ei multa vera predicere, et furta abscondita revelare, ita quod impe640 rator ei per omnia credebat, et ipsum pre omnibus familiaribus honorabat. Quadam autem die ait imperatori: ,, Domine, mirum est quod civitas ista non absorbetur a terra; quedam enim detestabilis mulier est in illa, que ex

proprio filio concepit et peperit." Imperator hoc audito, 645 vocata muliere, valde mirari cepit eo quod domina illa inter alias Romanas mulieres religiosissima haberetur, et tamen credebat clerico suo quia nunquam percipere potuit quod ei mentiretur. Cum autem vidua illa inducias respondendi ab imperatore via obtinuisset, ivit cum lacrimis ad con650 fessionem, et die ac nocte cepit Beate Virgini supplicare ut eam liberaret ab infamia et a morte. Die autem assignata non invenit aliquem de amicis suis qui auderet ire cum ea, vel clerico imperatoris se opponere, quia omnes credebant ei tanquam prophete. Cum autem ingrederetur domum 655 imperatoris, cepit demon expavescere et fremere. Cui imperator ait: "Quid habes?" At ille obmutuit. Apropinquante autem muliere cepit dirum ululatum emittere, et ait: » Ecce Maria cum muliere illa venit, et eam per manum tenens adducit." Et hoc dicto, cum turbine et fetore recedens 660 disparuit. Et ita supradicta vidua per virtutem confessionis auxilio Beate Virginis a morte et infamia liberata, postmodum cautius in Dei servicio perseveravit. Aliquando autem hujusmodi vetule pessime simulant se divinare ut pecuniam extorqueant ab illis qui illas curiose interrogant.

665

34. [ No. 277.]

De quibusdam tamen audivi quod multa illi promittunt, in voto se astringunt, et postea in detrimentum animarum suarum votum frangunt, fraudem faciendo illi illudere volunt, similes cuidam viro et uxori ejus, qui cum Deo vovissent quod non nisi in magnis sollempnitatibus vinum 670 biberent vel forte cum mercatum facerent. Cum paucis diebus aquam bibissent cepit homo uxori dicere: "Non possumus hodie omnino abstinere, faciamus mercatum ut possimus bibere vinum." Et vendidit uxori asinum suum. Sequenti autem die dixit uxor marito: "Eme asinum 675 tuum et bibemus vinum." Et ita omni die faciebant mercatum ut vinum bibere possent.

35. [No. 282.]

Narravit mihi quidam valde religiosus quod, in partibus quibus commoratus fuerat, accidit quod quedam honesta et religiosa matrona frequenter ad ecclesiam veniens die ac 680 nocte devotissime Domino serviebat. Quidam autem

« السابقةمتابعة »