صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

125

discede; tu homo, de solvendo serpente noli laborare. Nonne legisti: Qui pendulum solverit, super eum [ruina] erit?

VIII. 2-4.

2. Quidam versificator versus [faciens] praesentavit regi. Et laudavit rex ingenium suum, jussitque ut donum pro facto exposceret. Qui tale donum expostulat, ut se janitorem suae civitatis per mensem faceret, et acciperet ab omni gibboso denarium, et scabioso denarium, et monoculo denarium, et 130 impetiginoso denarium, et hernioso denarium. Quod rex concessit et suo sigillo roboravit. Qui ministerio suscepto portae assedit, et ministerium suum egit. 3. Quadam die gibbosus bene cappatus cum baculo portam intravit. Cui versificator obvius denarium postulat, qui dare denegavit. Vim 135 inferente versificatore, dum caputium de capite levat gibbosum monoculum deprehendit esse. Duos ergo denarios postulat a quo prius unum expetiit. Noluit dare. Retentus est. Non habens auxilium fugere voluit, sed per caputium retractus capite nudato apparuit scabiosus. Postulat ei tres denarios. 140 4. Videns gibbosus neque fuga neque auxilio se posse defendi, coepit vi resistere, defendensque se nudatis brachiis apparuit habens impetiginem. Quartum vero denarium postulat. Cui defendenti cappam abstulit. Et cadente illo in terram, herniosum comperit. Quintum ergo denarium ab eo extorsit. 145 Sic contigit ut qui unum ultro dare noluit, quinque invitus dedit.

X. 6-8.

6. Perrexit quidam vindemiare vineam suam. Quod uxor illius videns intellexit illum circa vineam diutius moraturum. Et misso nuncio convocavit amicum, conviviumque 150 parat. Accidit autem quod dominus ramo vineae in oculo percussus cito domum rediret, nihil de oculo percusso videns; veniensque ad portam domus suae ostium pulsavit. Quod uxor intelligens nimium perturbata convocatum amicum abscondit seorsum, et viro suo statim ostium aperire cucurrit. 155 7. Qui intrans nimium tristis et graviter dolens in oculo, jussit in camera lectum praeparare ut ibi posset quiescere. Timuit uxor ne intrans cameram amicum latitantem videret. Dixit ei: Quid tantum properas ad lectum? Dic mihi prius quid tibi contigisset? Narravitque ei totum ut acciderat.

160 Permitte, inquit illa, carissime domine mi, ut oculum sanum medicinali arte confirmem et carminem, ne ita deveniat de sano, ut mihi jam evenit de percusso, quia damnum tuum comune est nobis. 8. Apponensque os suum ad oculum sanum tamdiu fovit quousque loco ubi absconditus erat 165 amicus viro nesciente discessit. Tandem se erigens: Modo, inquit, carissime vir, sis securus ne de hoc oculo eveniat qualiter de altero evenit. Jam potes si tibi placet ad lectum descendere.

[blocks in formation]

1. Dictum est de quodam qui peregre proficiscens com170 misit uxorem suam socrui suae. Uxor autem sua alium quendam adamavit, et matri hoc indicavit. Quae commota pro filia favit amori, et convocans procum coepit cum eo epulari et filia. 2. Epulantibus illis supervenit maritus, et ostium pulsavit. Et consurgens mulier procum abscondit, et ostium 175 postea domino aperuit. Qui postquam intravit, ut lectus sibi praeparetur praecepit, nam quiescere volebat, quia lassus erat. 3. Turbata mulier dubitavit quid faceret. Quod videns mater: Ne festines, inquit, filia, lectum praeparare, donec monstremus marito tuo linteum quod fecimus. Et extrahens linteum 180 vetula quantum potuit unum cornu illius sustulit, et alterum filiae suae sublevandum dedit. Sic quod linteo extenso delusus est maritus, quousque qui latuerat egrederetur amicus. 4. Tunc ait filiae suae: Extende linteum super lectum mariti tui, quia manibus tuis et meis contextum est. Cui maritus: Et tu, 185 domina, scis tale linteum praeparare? Et illa: O fili, multa hujusmodi praeparavi.

XII. 1-4.

1. Relatum est, inquit, mihi, quod quidam proficiscens commisit conjugem suam socrui suae servandam. Uxor autem clam juvenem quendam amavit, quod suae matri 190 protinus indicavit. Illa vero amori consensit, paratoque convivio ascivit juvenem. 2. Quibus epulantibus dominus veniens januam pulsavit. Surrexit itaque uxor, et dimisit maritum intrare. Sed mater cum amasio filiae remanens, quod locus ubi eum absconderet non erat, quid faceret prius 195 dubitavit. Sed dum filia suo ostium aperiret marito, arripuit vetula nudum gladium et commisit amasio, jussitque ut ante

ostium in introitu mariti filiae suae stricto gladio staret, et, si aliquid maritus ei loqueretur, nihil responderet. 3. Fecit ut jusserat. Ostioque aperto ut illum maritus sic stare vidit, 200 substitit dicens: Quis, inquit, tu es? Quo non respondente quum primum obstupuisset, tunc magis obstuit. Et intus vetula: Care gener, tace, ne aliquis te audiat! - Ad hoc ille magis mirans: Quid hoc est, inquit, cara domina? Tunc vetula: Bone fili, venerant huc tres persequentes istum; 205 et nos aperto ostio hunc cum gladio suo intrare permisimus, donec discederent qui illum interficere volebant. 4. Qui nunc timens te aliquem ex illis esse, stupefactus nihil tibi respondit. - Et ait: Bene habeas, domina, quia hunc hoc modo liberasti a morte. Et introiens advocavit amasium 210 uxoris suae, et secum eum sedere fecit. Sicque dulcibus alloquiis delinitum circa noctem exire dimisit.

XIII. 1-5.

1. Rex quidam habuit fabulatorem suum, qui singulis noctibus quinque sibi narrare fabulas consueverat. Contigit tandem quod rex curis quibusdam sollicitus minime posset 215 dormire, pluresque solito quaesivit audire fabulas. Ille autem tres super haec enarravit sed parvas. 2. Quaesivit rex etiam plures. Ille vero nullatenus voluit. Dixerat enim jam sicut jussum fuerat sibi multas. Ad haec rex: Plurimas jam narrasti sed brevissimas, vellem vero te aliquam rem 220 narrare, quae multis producatur verbis, et sic te dormire permittam. Concessit fabulator, et sic incepit:

3. Erat quidam rusticus, qui mille solidos habuit. Hic autem in negotiatione proficiscens comparavit bis mille oves, singulos sex denariis. Accidit eo redeunte quod 225 magna inundatio aquarum succresceret. Qui quum neque per vadum neque per pontem transire posset, abiit sollicitus quaerens quo cum ovibus suis transvehi posset. Invenit tandem exiguam naviculam, et necessitate coactus duas oves imponens aquam transiit.

230

4. His dictis fabulator obdormivit. Rex siquidem illum excitans, ut fabulam quam inceperat finiret commonuit. Fabulator ad haec:

5. Fluctus ille magnus est, navicula autem parva, et grex ovium innumerabilis. Permitte ergo supradictum rusti

235 cum suas transferre oves, et quam incepi fabulam ad finem perducam.

XIV. 1-8.

1. Dictum est quod quidam nobilis progenie haberet uxorem castam nimium et formosam. Contigit forte quod orationis studio Romam vellet adire. Sed alium custodem 240 uxori suae nisi semet ipsam noluit deputare, illius castis moribus satis confisus, et probitatis honori. Hic autem parato commeatu abiit. 2. Uxor vero caste vivendo et in omnibus prudenter agens remansit. Accidit tandem quod necessitate compulsa a domo sua propria suam conventatura 245 vicinam egrederetur. Quae peracto negotio ad propriam remeavit. Quam juvenis aspectam ardenti amore diligere coepit, et plurimos ad eam direxit nuncios cupiens conjungere se illi, per quam tanto ardebat amore. 3. Quibus contemtis juvenem penitus sprevit. Ille vero, quum se sic 250 contemtum sentiret, dolens adeo efficitur ut nimio infirmitatis onere gravaretur. Saepius tamen illuc ibat quo eam egressam viderat, desiderans eam convenire; sed nequaquam praevaluit efficere. 4. Cui prae dolore lacrimanti fit obviam anus religionis habitu decorata, quaerens quaenam esset 255 causa, quae eum sic dolere compelleret. Sed juvenis quae in sua versaretur conscientia minime detegere volebat. Ad quem anus: Quanto quis infirmitatem suam medico revelare distulerit, tanto graviori morbo attritus fuerit. Quo audito narravit ex ordine quae sibi acciderant, et suum propalavit 260 secretum. Cui anus: De his quae jam dixisti Dei auxilio remedium inveniam. 5. Et eo relicto ad propria remeavit. Et caniculam quam apud se habebat, duobus diebus jejunare coegit, et die tertio panem sinapi infectum jejunanti largita est. Quae dum gustaret, prae amaritudine oculi ejus lacri265 mari coeperunt. Tunc anus ad domum pudicae feminae perrexit, quam juvenis praedictus adeo dilexit. 6. Quae honorifice pro magna religionis specie ab ea suscepta est. Hanc autem sua sequebatur canicula. Quumque vidisset mulier illa caniculam lacrimantem, quaesivit quid haberet et 270 quare lacrimaretur. Anus ad haec: Carissima amica, ne quaeras quid sit, quod adeo magnus dolor est quod nequeo dicere. Mulier vero magis instigabat ut diceret. Cui anus: Haec quam conspicis canicula mea erat filia, casta

[ocr errors]

nimis et decora, quam juvenis adamavit quidam. Sed adeo 275 casta erat, ut eum omnino sperneret, et ejus amorem respueret. Unde dolens adeo efficitur, ut magna aegritudine stringeretur. Pro qua culpa miserabiliter haec supradicta nata mea in caniculam mutata est. 7. His dictis prae nimio dolore erupit in lacrimas anus illa. Ad haec femina: Quid ergo, 280 cara domina, ego, similis peccati conscia, quid, inquam, factura sum? Me etenim dilexit juvenis, sed amore castitatis eum contemsi, et simili modo ei contigit. - Cui anus: Suadeo tibi, cara amica, ut quam cito poteris hujus miserearis, et quod quaerit facias, ne et tu simili modo in canem 285 muteris. Si enim scirem inter juvenem praedictum et filiam meam amorem, numquam in canem mutaretur filia mea. 8. Cui ait mulier casta: Obsecro ut consilium mihi hujus rei utile dicas, ne, propria forma mea privata, efficiar canicula. Ad haec vetula: Libenter pro Dei amore, et 290 animae meae remedio, et quia misereor tui hunc supradictum quaeram juvenem, et, si eum invenire potero, ad te reducam. Cui gratias egit mulier. Et sic anus artificiosa dictis fidem praebuit, et quem promisit reduxit juvenem, et sic eos associavit.

295

[ocr errors]

XV. 1-10.

1. Quidam juvenis fuit qui totam intentionem suam, et totum sensum suum, et adhuc totum tempus suum misit ad hoc, ut sciret omnimodam artem mulieris, et hoc facto voluit ducere uxorem. Sed primitus perrexit quaerere consilium; et sapientiorem illus regionis adiit hominem, et 300 qualiter custodire posset quam ducere volebat quaesivit uxorem. 2. Sapiens vero haec audiens dedit sibi consilium, quod construeret domum altis parietibus lapideis, poneretque intus mulierem, daretque sibi satis ad comedendum, et non superflua indumenta, faceretque ita domum quod non esset 305 in ea nisi solum ostium solaque fenestra per quam videret, sed tanta altitudine per quam nemo intrare posset vel exire. 3. Juvenis ergo, audito consilio sapientis, sicut ei jusserat egit. Mane vero quando juvenis de domo exibat ostium domus firmabat, et similiter quando intrabat. Quando autem 310 dormiebat sub capite suo clavem domus ponebat. Hoc vero longo tempore egit. Quadam vero die, dum juvenis iret ad forum, mulier sua, ut erat solita facere, ascendit

« السابقةمتابعة »