صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

succemsa est

fenestram et emmes et redemes mere aspexit. 4. Haec una die, quum ad fenestram staret, vidit quendam juvenem, at formosum corpore atque facie. Quo viso statim amore ejus Et, sicut praedictum est custodita, coepit cogitare, quo modo et qua are posset loqui cum amato javene. At ipsa piena ingenio ac dolositate, cogitavit quod claves domini sui furaretur dum dormiret; et ita egit. 5. Haec vero consueta erat unaquaque nocte dominum suum vino inebriare, ut eo securius ad amicum suum posset exire et suam voluntatem explere. Dominus vero, illius philosophicis jam edoctus monitis sine dolo nullos esse mulieris actus, coepit cogitare, quid sua conjux strueret frequenti et quotidiana potatione. Quod ut sub oculo poneret se finxit ebrium esse. 6. Cujus rei uxor inscia de lecto nocte consurgens perrexit ad ostium domus, et aperto exivit ad amicum suum. Vir autem in silentio noctis suaviter consurgens venit ad ostium, et apertum invenit, et statim clausit, 330 et ascendit ad fenestram domus, stetitque ibi, donec in camisia sua uxorem revertentem vidit. Quae domum rediens ostium pulsavit. Ipse vero eam bene audiens et videns, ac si nesciret interrogavit, quis esset. 7. At ipsa culpae veniam petens, et numquam amplius se haec facturam promittens, 33 nihil ei profuit. Sed vir iratus ait, quod eam intrare non permitteret, sed suum esse ut hoc suis parentibus ostenderet. At ipsa magis ac magis clamans dixit quod, nisi ostium domus recluderet, in puteum qui juxta domum erat saliret, et ita vitam finiret, sicque de morte sua amicis et propinquis 340 suis rationem redderet. Spretis minis dominus suae mulieris, intrare non permisit. Mulier vero plena arte et calliditate sumsit lapidem quem projecit in puteum hac intentione, ut vir suus audito sonitu lapidis in puteum ruentis putaret sese in puteum cecidisse. 8. Et hoc peracto mulier post 345 puteum se abscondit. Vir simplex atque insipiens audito sonitu lapidis in puteum ruentis mox de domo egrediens celeri cursu ad puteum ivit putans verum esse, quod mulierem audiisset cecidisse. Mulier vero videns ostium domus apertum et non oblita suae artis intravit domum, firmatoque ostio 350 ascendit fenestram. Ille autem videns se esse deceptum inquit: O mulier fallax, plena arte Diaboli! permitte me intrare, et quidquid mihi fecisti foras, me condonaturum tibi crede. 9. At illa eum increpans, introituque domus

omni modo, facto atque sacramento, denegans ait: O se355 ductor! Tuam esse perfidiam, atque tuum facinus esse tuis parentibus ostendam, quod unaquaque nocte solitus es exire a me ita furtim, et meretrices adire. Et ita egit. Parentes vero haec audientes atque verum existimantes eum increpaverunt; et ita mulier illa liberata arte sua flagitium quod 360 meruerat in virum suum retrusit, cui nihil profuit, immo obfuit mulierem custodiisse. 10. Nam isti etiam accidit cumulus iste miseriae quod existimatione plurimorum quod patiebatur meruisse crederetur. Unde quidem bonis quam pluribus pulsus, dignitatibus exutus, existimatione foedatus, 365 ob uxoris maliloquium etiam incestus tulit supplicium.

XVI. 1 - 10.

1. Dictum mihi fuit quod quidam Hispanus perrexit Meccam, et dum iret venit in Aegyptum. Qui deserta terrae intrare volens et transire, cogitavit quod pecuniam suam in Aegypto dimitteret, et antequam dimittere voluisset, 370 interrogavit si aliquis homo fidelis esset in illa regione, cui posset pecuniam suam dimittere. Tunc ostenderunt ei hominem antiquum notatum probitate fidelitatis, cui de suo mille talenta commisit. Deinde perrexit. 2. Factoque itinere ad illum rediit cui pecuniam commisit, et quod commiserat 375 ab eo quaesivit. At ille, plenus nequitia, illum numquam antea se vidisse dicebat. Ille vero sic deceptus perrexit ad probos homines regionis illius, et quomodo tractasset eum homo ille cui pecuniam commiserat eis retulit. Vicini vero illius de eo talia audientes credere noluerunt, sed nihil hoc 380 esse dixerunt. 3. Qui vero pecuniam perdiderat unaquaque die ad domum illius, qui injuste retinebat pecuniam, ibat, blandisque precibus eum deprecabatur ut pecuniam redderet. Quod deceptor audiens increpavit eum dicens, ne tale quid de eo amplius diceret, nec ad eum veniret. Quod si am385 plius faceret poenas ex merito subiret. 4. Auditis minis illius qui eum deceperat, tristis coepit abire, et in redeundo obviavit cuidam vetulae eremitalibus pannis indutae. Haec autem baculo fragiles artus sustentabat, et per viam, laudando Deum, lapides, ne transeuntium pedes laederentur, levabat. 390 Quae videns hominem flentem, cognovit eum esse extraneum. Commota pietate in angiportum vocavit, et quid ei accidisset interrogavit. At ille ordinate narravit. 5. Femina vero auditis

Ulrich, Lateinische Novellistik des Mittelalters.

3

illius verbis inquit: Amice, si vera sunt quae retulisti feram inde tibi auxilium. Et ille: Quomodo potes hoc facere, 395 ancilla Dei? - At illa inquit: Adduc mihi hominem de terra tua, cujus factis et dictis fidem habere possis. At ille adduxit. Deinde decepti socio praecepit decem cophinos exterius pretiosis depictos coloribus atque ferro deargentato ligatos cum bonis seris emere, et ad domum sui hospitis 400 affere, lapidibusque comminutis implere. At ipse ita egit. 6. Mulier vero, ut vidit omnia quae praeceperat esse parata, ait: Nunc decem homines perquire, qui euntes ad domum illius qui deceperat te, mecum et cum socio tuo deferant scrinios, unus post alium, venientes ordine longo. Et quam 405 cito primus venerit ad domum hominis qui te decepit et requiescet ibi, veni et tu, et roga pro pecunia tua, et ego promitto tibi in Domino, quod reddita tibi pecunia fuerit. 7. At ipse sicut jusserat vetula fecit. Quae non oblita incepti operis quod praedixerat iter incepit, et venit cum 410 socio decepti ad domum deceptoris, et inquit: Quidam homo de Hispania hospitatus est mecum, et vult Meccam adire, quaeritque a me fidelem virum, cui tradat pecuniam suam, quae est in decem scriniis, servandam, donec revertatur. Precor itaque ut mei causa in aede tua custodias, 415 et quia audivi et scio te bonum et fidelem esse hominem, nolo aliquem alium praeter te solum hujus pecuniae commendatorem adesse. 8. Et dum ita loqueretur venit primus deferens scrinium, aliis a longe apparentibus. Interim deceptus praeceptorum vetulae non oblitus post primum 420 scrinium sicut ei praeceptum fuerat venit. Ille vero qui pecuniam celaverat plenus nequitiae et malae artis, ut vidit hominem venientem cui pecuniam celaverat, timens ne, si pecuniam suam requireret, alius qui pecuniam suam adducebat sibi non committeret, statim contra eum ita dicendo 425 perrexit: 9. O amice, ubi tam diu fuisti? et ubi moratus Veni et accipe pecuniam tuam fidei meae jam diu commendatam, quoniam inveni, et amodo taedet me custodire. At ille laetus effectus recepit pecuniam gratias agens. Vetula autem ut vidit hominem pecuniam suam habere, 430 surrexit et inquit: Ibimus ego et socius meus contra scrinios nostros, et festinare praecipiemus. Tu vero expecta donec redeamus, et bene serva quod jam adduximus. 10. Ille autem laetus animo quod acceperat servavit, adventumque

[ocr errors]

eorum quae restabant adhuc expectabat. Et ita bono ingenio 435 vetulae reddita fuit viro summa pecuniae.

XVIII. 1- 8.

1. Dictum est de quodam divite in civitatem eunte, quod sacculum mille talentis plenum secum deferret, et insuper aureum serpentem oculos habentem hyacinthinos in sacculo eodem. Quod totum simul amisit. Quidam vero 440 pauper iter faciens illud invenit, deditque uxori suae, et quomodo in venisset retulit. Mulier hoc audiens ait: Quod Deus dedit custodiamus.

-

2. Alia die praeco per viam ita clamavit: Qui talem censum invenit, reddat, et absque aliquo forifacto centum talenta 445 inde accipiat. Haec audiens inventor census dixit uxori suae: Reddamus censum, et inde absque aliquo peccato centum talenta habeamus. Cui mulier ait: Si Deus voluisset illum hunc censum habere, non amississet eum. Quod Deus donavit custodiamus. 3. Inventor census ut redderetur 450 elaboravit. At ipsa omnimodo denegabat. Et eum, vellet nollet mulier, dominus reddidit, et quod praeco promiserat expetiit. Dives autem plenus nequitia ait: Adhuc alium mihi serpentem deesse sciatis. Haec prava intentione dicebat, ut pauperi homini talenta non redderet promissa. Pauper vero nihil plus 455 se invenisse dicebat. 4. At homines civitatis illius diviti faventes pauperi derogantes, inexorabile contra fortunam pauperis odium gerentes, illum ad justitiam provocaverunt. Pauper autem clamando, ut supra dictum est, se nihil amplius invenisse juravit. Sed dum sermo hujuscemodi pauperum divitumque 460 per ora discurreret, ministris referentibus tandem aures regis percussit. 5. Qui quum audivit, divitem et pauperem, simul et pecuniam sibi praesentari praecepit. Adductis omnibus et philosophum Auxilium miserorum cum aliis sapientibus ad se vocavit, ejusque accusatoris vocem et accusati audire et 465 enodare praecepit. Philosophus haec audiens, commotus pietate pauperis, ait: Auxiliante Deo te liberare conabor. Ad haec pauper: Scit Deus quod reddidi quantum inveni. 6. Tunc philosophus dixit ad regem: Si rectum inde judicium vobis audire placuerit, dicam. Rex haec audiens, ut judi470 caret rogavit. Tunc philosophus regi ait: Iste homo dives bonus est multum, et non est credibile eum aliquid interrogare quod non amisisset. Ex alia parte mihi videtur quod

[ocr errors]

iste pauper homo nihil amplius invenit quam reddidit. Quod, malus homo si esset, nunquam quid reddidisset, immo totum 475 celaret. 7. Tunc rex: Quid autem judicas inde? Philosophus: Rex, sume censum, et da ex eo pauperi centum talenta, et quod remanserit serva donec venerit qui censum quaerat; quod non hic est, cujus iste census sit. Et hic dives homo vadat ad praeconem, et faciat interrogare sacculum cum 480 duobus serpentibus. Regi autem placuit hoc judicium, atque omnibus circumstantibus ibi. 8. Dives vero qui sacculum perdiderat hoc audiens inquit: Bone rex, dico tibi in veritate hunc censum fuisse meum; sed quia volebam pauperi quod praeco promiserat auferre, dixi mihi adhuc alium ser485 pentem deesse. Sed modo, rex, mei miserere, et quod praeco promisit reddam pauperi. Rex inde censum suum reddidit diviti, dives autem pauperi. Ita philosophus sensu et ingenio liberavit pauperem.

[blocks in formation]

1. Nam et ego et socii mei dum quadam die perrexisse490 mus ad urbem, sole ad occasum appropinquante, et adhuc longe essemus a civitate, vidimus semitam, quae secundum visum ituris ad civitatem promittebat compendium. Tunc invenimus senem, a quo requisivimus de itinere illius semitae. At senex ait: Propius semita ducit ad civitatem quam magna 495 via, et tamen citius venietis per magnam viam ad civitatem quam per semitam. 2. Hoc audientes illum pro stulto habuimus, et magnam viam praetereuntes ad semitam declinavimus, quam insistentes ad dextram et sinistram quanta fuit nox deerravimus, nec ad civitatem pervenimus. At si per 500 callem perrexissemus procul dubio media nocte civitatem subintrassemus.

3. Pater ad haec: Haec nobis alia vice evenit.

4. Quum pergeremus per aliam viam magnam ad civitatem praeerat nobis fluvius, quem quocumque modo transi510 turi eramus, antequam civitatem intraremus. Sicque nobis iter agentibus in duas partes est secta via, quarum una ad civitatem per vadum, altera per pontem ducebat. Deinde senem quendam vidimus, quem de duabus viis quae prius duceret ad civitatem interrogavimus. 5. Senex autem: Brevior 515 est via ad civitatem per vadum duobus milliaribus quam via per pontem, sed tamen, inquit, citius potestis per pontem

« السابقةمتابعة »