صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

medicum in omnibus rebus, et honoravit ipsum dans ei bonam remunerationem in pecunia et vestimentis. Et accepta medicina exhibita fuit filie regis. Postmodum vero incisa sunt exinde viscera eius, et mortua est. Et videns hoc rex, 475 mandavit capi illum et exhiberi ei de eadem medicina. Et factum est ei sicut rex mandavit et mortuus est etiam cum ipsa. Sic illa imperitia cecidit super imperitum.

[blocks in formation]

Dicuntur supervenisse cuidam civitati nomine Merva inimicos qui cum cepissent eorum mulieres et interfecissent 480 viros diviserunt inter se mulieres, et advenit sorte cuidam eorum bubulcus, duas habens uxores. Et cum patronus eorum affligeret et extenuaret eas fame, surrexit quadam die ille cum duabus uxoribus suis ad colligendum ligna. Et inveniens altera ipsarum pecias panni accepit illas quia 485 nuda erat et cooperuit cum eis suam turpitudinem. Dixit altera viro suo: Numquid vides meretricem nudam cum qua se cooperuit? Cui respondit vir: Ve tibi dimittens personam tuam nudam et vituperas illam que suam cooperuit turpitudinem, nec respicis maculam tui ipsius, videlicet 490 trabem in oculo tuo, in alterius autem oculo vides vestucam.

11. [ S. 139.]

Fuit vir quidam simplex, in cuius domo serpens morabatur. Sperabant autem vir et uxor eius valde fortunosum esse cum eis serpentem ducere moram, quod etiam illius patrie erat consuetudo. Quadam vero die dominica 495 vir misit familiam suam cum uxore ad ecclesiam, ipso manente in lecto quia capitis dolorem patiebatur; et facto silentio in domo, serpens exivit cavernam circumspiciens late. Vir autem misit ianuam versus ignem semiapertam, et vidit quod serpens, postquam neminem domi senserat, 500 caudam misit in ollam in qua decoxit mulier escas circa ignem et, veneno immisso, abiit in antrum suum. Et cum hoc paterfamilias videret, surrexit et fudit ollam cum decoctione sub terram, ne quis ab eo cibo infirmaretur. Adveniente autem hora solita qua serpens querebat escam, quam 505 mulier frequenter ei dabat, ecce vir cum ligone stabat ante foramen expectans serpentis exitum, et cum veniret serpens, ad foramen erexit caput et sedule se circumspexit quia

recordabatur malicie eius. Vir autem volens percutere, serpens sensit hoc et fugit in antrum quia scivit se malefecisse. 510 Et post aliquot dies mulier imprecabatur viro ut se cum serpente uniret et odium suum deponeret, in quod vir consensit. Et ivit ad foramen et vocavit serpentem, dicens se cum eo velle unire et odium inter eos auferre. Cumque hoc serpens audiret, dixit: Nunquam reintegrabitur inter 515 nos amicicia nostra, quia cum recordaberis maleficii mei, quando venenum in ollam ad interficiendum te et familiam tuam posui; etiam quoniam ego recordabor quando tu cum ligone ad puniendum me percussisti absque ulla misericordia; tunc non potest stare amicitia nostra et ergo melius 520 est ut quilibet nostrum solus et sine mora alterius habitet. 12. [ S. 146.]

Dicitur fuisse quidam venator qui, cum exivisset quadam die cum suo arcu et sagittis ad venandum in silva, non procul a civitate occurrit ei cervus, et sagittans eum interfecit accepitque ipsum et redibat ad domum suam cum 525 eo. Et cum ambularet per viam occurrit ei aper quidam, et sequens eum aper volebat eum interficere; qui cum hoc vidisset, deponens cervum ab humero suo, sagittavit aprum et percussit eum in corde suo. | Aper vero sentiens vehementiam doloris vulneris, irruit in hominem et vulneravit 530 eum suis dentibus scindens ventrem suum, et mortuus est homo. Aper etiam cum letaliter vulneratus esset, mortuus est cum eo. Et cum transiret ibi lupus, vidit aprum, cervum et hominem mortuos et gavisus est et dixit in corde suo: Debeo conservare hec omnia que inveni, ut sint mihi con535 servata pro temporibus necessitatum; nec valebo de eis gustare hodie, sed sufficit mihi nunc rodere cordam arcus. Et accedens ad arcum, cepit rodere cordam que prorupta subito percussit eum in tramite et mortuus cecidit.

13. [ S. 182.]

Dicitur fuisse quidam dives mercator senex valde, qui, 540 cum haberet uxorem pulcram, non tamen ab ea diligebatur nec volebat sibi uxor sua in lecto adherere; sed quantumcumque ipse traheret ad se [illam], illa semper elongabat se ab eo. Quadam vero nocte dum iacerent simul in lecto supervenit eis fur, et excitata mulier ad strepitum furis

545 expavit, et accedens pre timore adhesit viro suo fortiter donec excitatus est. Et ait vir sue uxori: Unde hoc novum, quia mihi adhesisti nunc magis quam unquam? Et attendens vir audivit strepitum furis in domo. Nunc percepit quia ex timore furis adhesit sibi uxor sua. Et ait furi pater-. 550 familias: Magnum gratiam reputo te mihi nocte ista contulisse de quo tibi teneor cunctis diebus vite mee, postquam fuisti causa ut amplexaretur mihi uxor mea. Nunc autem accipe quecumque vis et omnia tibi de domo mea licita sunt. 14. [S. 183.]

Dicitur fuisse heremita cui data fuit vacca una, et cum 555 duceret eam ad domum suam, quidam fur vidit illam et furandi curam adhibuit. Ibat autem fur post eum usque ad domum heremite, et cum esset in via obviavit ei demon in figura hominis. Cui dixit fur: Quis es tu, aut quid intendis? At ille respondit: Ego quidem sum demon et 560 intendo nocte ista suffocare heremitam, et nunc sequor eum donec homines sunt in somno; tunc exurgam contra ipsum et interficiam eum. Et ait ei fur: Ego similiter intendo ire ad domum suam et furari vaccam suam. Et euntes iverunt pariter ad domum heremite. Ingrediens autem 565 heremita domum introduxit vaccam et comedit et intravit cubiculum ad dormiendum. Et cogitans fur dixit in corde suo: Dubito ne forte quando accedens hic demon ad suffocandum heremitam, clamabit ipse et succurrent ei homines et, non potero capere vaccam, sed me videntes 570 capient et interficient me. Dixit ergo fur demoni: Sile parum, et dimitte me capere vaccam prius quam tuam adimplebis voluntatem. Cui respondit demon: Nequaquam hoc faciam, sed prius ipsum volo interficere et postea facies quod intendis. At ille dicebat: Nequaquam, sed ego inci575 piam. Et orta discordia inter ipsos fortiter, inceperunt pugnare et rixari ad invicem donec fur vocaret heremitam, dicens ei: Surge, quia iste demon vult te suffocare. Et excitatis heremita et sua familia, fugerunt fur et demon, et sic evasit heremita a periculo mortis.

580

15. [ S. 185.]

Dicitur fuisse quidam carpentarius qui pulcram habebat uxorem quam multum amabat. Habebat et mulier illa

amasium qui agebat cum ea. Et cum signatum esset suo viro a sociis et consanguineis, voluit vir inquirere hoc factum diligenter ut sibi clare notesceret veritas huius rei, 585 et credere non voluit de facto uxoris sui nisi videret ad oculum. Dixit ei quadam die ut pararet ei cibum quia intendebat ire ad operandum in alia terra, in domo cuiusdam nobilis, et ibi pluribus diebus moram trahere. Et audiens hec mulier letata est valde. Et parato sibi cibo, 590 exivit de domo et ait uxori: Custodi bene domum et habe potestatem quousque redibo. Et cum ibat respiciebat post eum mulier donec prolongaretur a domo, et cum rediret mulier ad domum, latitavit vir in quodam loco post ianuam domus. Nocte vero accessit iste suaviter ad cameram 595 et se sub lectum intromisit in quo ipsi iacere solebant. Mulier vero, estimans ipsum recessisse, misit pro amasio suo significans ei, quod vir suus non erat in domo. At ille cum venisset, comederunt et biberunt et locuti sunt parabolas, postea vero iverunt ad lectum. Et dum iacerent 600 in lecto, audivit vir omnia que agebant; et cum dormiret paterfamilias revolvit se et extendit pedem extra lectum in somno. Mulier vero sentiens strepitum eius cognovit quod maritus eius erat. Et excitans cito suum amasium dixit ei: Scio quoniam maritus meus sub lecto est; nunc volo quod 605 alta voce queras a me: Quem plus diligis, aut me aut maritum tuum. Et cum noluerim tibi dicere, insiste a me querere donec dixero. Et cum ille interrogasset illam, respondit ei: Quare queris hoc a me? numquid putas, ne sit quis apud me dilectus et carus sicut meus maritus? 610 Nos autem huiusmodi mulieres non diligimus amasios nostros, nisi quantum adimpleamus nostram concupiscentiam personas eorum non respicientes neque mores nec aliquid eorum considerantes; consummata vero nostra voluntate, efficiuntur in oculis nostris sicut ceteri homines de mundo. 615 Maritus quoque melior [est] mulieri quam pater et mater et fratres et filii; totus namque labor et eius intentio est in ipsa. Et propterea maledicatur quecumque mulier, que non diligit magis vitam mariti sui quam vitam suiipsius! Et audiens vir suus hec verba, confidit in amore suo ex his 620 que audiverat ab ea, dicens in corde suo: Nunc scio quod uxor mea diligit me valde toto corde et mente. Et iacuit sub lecto in auroram, et amasius cum sua uxore in lecto

dormiens. Mane vero recessit amasius mulieris in viam suam, marito ignorante, quia dulciter sub lecto iacuit dor625 miendo in stercoribus. Mulier vero iacuit in lecto dormiens, et experrectus maritus bonus exivit de subtus lectum et invenit suam uxorem suaviter dormientem; et cepit sedere in latere eius et flare in faciem eius et osculari et amplexari eam donec fuit excitata. Et ait: Anima mea redemptio tua! 630 iace et dormi, quia non dormivisti hac nocte, et nisi quia nolui turbare te, interfecissem utique illum iniquum et reddidissem te tranquillam ex eo.

16. S. 211.]

Dicitur fuisse apud quemdam lacum leo, cui natum erat apostema de quo extenuatus est, et in maximum per635 venit defectum, ita ut venari non posset aliquid pro sua vita. Erat autem cum eo vulpes, cuius victus erat residuum leonis et quod sibi erat superfluum postquam comedit. Et facta est hec egritudo leonis vulpi valde molesta, quia amiserat escam et portionem suam. Quadam vero die dixit 640 vulpes leoni: Domine animalium, quare video te macilentum et perditum? Cui respondit leo: Hoc quod vides in me non est nisi ex apostemate quod accedit mihi, cui non invenio medicinam nisi cum corde et auriculis asini, ut, loto meo corpore bene in aqua fluente, comederem illas et 645 tunc reficerer. Dixit ei vulpes: Hoc mihi facile est, quoniam scio prope nos fontem ad quem fullo venit omni die ad candidandum pannos, secum ducens asinum quem ducam ad te, et de eo capies quod vis. Dixit ei leo: Si mihi hoc feceris, erit apud me maxima gratia.

650

Et festinans vulpes, accessit ad locum ubi erat asinus, dicens ei: Quomodo video te defectuosum et macrum? Cui respondit asinus: Hoc est ex malicia mei patroni, qui me affligit et tenuat fame. Et ait ad eum vulpes: Quare igitur vis esse secum? Et respondit asinus: Quo valeo ire? 655 ubicumque enim iero simile mihi continget. Et dixit vulpes: Veni mecum ad quoddam pascuum bonum, in quo sunt multe asine, nec est ibi mugitus leonum nec strepitus ferarum. Et audiens hec asinus, placuit sibi et dixit: Non solum tecum vado propter asinas, sed ex nimia dilectione 660 quam habeo erga te. Et exurgens ivit cum eo. Venientibus illis ad leonem, gavisus est leo; cum autem invadere vellet

« السابقةمتابعة »