صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

ELEGIARUM

LIBER.

ELEG, I.--AD CAROLUM DEODATUM.'

l'andem, chare, tuæ mihi pervenere tabellæ,

Pertulit et voces nuncia charta tuas; Pertulit occiduâ Devæ Cestrensis ab orâ

Vergivium prono quà petit amne salum. Multum crede juvat terras aluisse remotas

Pectus amans nostrî, tàmque fidele caput,
Quódque mihi lepidum tellus longinqua sodalen

Debet, at unde brevi reddere jussa velit.
Me tenet urbs refluâ quam Thamesis alluit undå,

Méque nec invitum patria dulcis habet.
Jam nec arundiferum mihi cura revisere Camum,

Nec dudum vetiti me laris angit amor.
Nuda nec arva placent, umbrásque negantia molles,

Quàm malè Phæbicolis convenit ille locus! Nec duri libet usque minas perferre Magistri

Cæteráque ingenio non subeunda meo.
Si sit hoc exilium patrios adiisse penates,

Et vacuum curis otia grata sequi,
Non ego vel profugi nomen, sortémve recuso,

Lætus et exilii conditione fruor.
O utinam vates nunquam graviora tulisset

* Charles Deodate was one of Milton's most intimate friends. He was an excellent scholar, and practised physic in Cheshire. He was educated with our author at Saint Paul's school in London ; and thence was sent to Trinity College, Oxford, where he was entered in the year 1621, at thirteen years of age. He was a fellow-collegian there with Alexander Gill, another of Milton's intimate friends, who was successively Usher and Master of Saint Paul's school. He died in 1638. Warton.

Ille Tomitano flebilis exul agro;
Non tunc lonio quicquam cessisset Homero,

Neve foret victo laus tibi primo Maro. Tempora nam licet hic placidis dare libera Musis,

Et totum rapiunt me mea vita libri. Excipit hinc fessum sinuosi pompa theatri,

Et vocat ad plausus garrula scena suos. Seu catus auditur senior, seu prodigus hæres.

Seu procus, aut positâ casside miles adest, Sive decennali fæcundus lite patronus

Detonat inculto barbara verba foro; Sæpe vafer gnato succurrit servus amanti,

Et nasum rigidi fallit ubique patris ; Sæpe novos illic virgo mirata calores

Quid sit amor nescit, dum quoque nescit, arri. Sive cruentatum furiosa Tragedia sceptrum

Quassat, et effusis crinibus ora rotat,
Et dolet, et specto, juvat et spectâsse dolendo,

Interdum et lacrymis dulcis amaror inest :
Seu puer infelix indelibata reliquit

Gaudia, et abrupto flendus amore cadit, Seu ferus è tenebris iterat Styga criminis ultor

Conscia funereo pectora torre movens, Seu mæret Pelopeia domus, seu nobilis Ili,

Aut luit incestos aula Creontis avos.
Sed neque sub tecto semper nec in urbe latemus,

Irrita nec nobis tempora veris eunt.
Nos quoque lucus habet vicinâ consitus ulmo,

Atque suburbani nobilis umbra loci.
Sæpius hîc blandas spirantia sidera flammas,

Virgineos videas præteriisse choros.
Ah quoties dignæ stupui miracula formæ

Quæ possit senium vel reparare Jovis !
Ah quoties vidi superantia lumina gemmas,

Atque faces quotquot volvit uterque polus;
Colláque bis vivi Pelopis quæ brachia vincant,

Quæque fluit puro nectare tincta via, Et decus eximium frontis, tremulósque capillos,

fallax retia tendit Amor; Pellacésque genas, ad quas hyacinthina sordet

Purpura, et ipse tui foris, Adoni, rubor ! Cedite laudatæ toties Heroides olim,

Et quæcunque vagum cepit amica Jovem, Cedite Achæmeniæ turritâ fronte puellæ,

Et quot Susa colunt, Memnoniámque Ninon Vos etiam Danau fasces submittite Nymphæ,

Et vos Iliaca, Romuleæquc nurus.

Aurea quæ

Nec Pompeianas Tarpeia Musa columnas

Jactet, et Ausoniis plena theatra stolis.
Gloria Virginibus debetur prima Britannis,

Extera sat tibi sit fæmina posse sequi.
Túque urbs Dardanis Londinum structa colonis

Turrigerum latè conspicienda caput,
Tu nimium felix intra tua mạnia claudis

Quicquid formosi pendulus orbis habet.
Non tibi tot cælo scintillant astra sereno

Endymioneæ turba ministra deæ,
Quot tibi conspicuæ formáque auróque puellæ

Per medias radiant turba videnda vias.
Creditur huc geminis venisse invecta columbis

Alma pharetrigero milite cincta Venus,
Huic Cnidon, et riguas Simoentis flumine valles,

Huic Paphon, et roseam posthabitura Cypron.
Ast ego, dum pueri sinit indulgentia cæci,

Moenia quàm subitò linquere fausta paro ;
Et vitare procul malefidæ infamia Circes

Atria, divini Molyos usus ope.
Stat quoque juncosas Cami remeare paludes,

Atque iterum raucæ murmur adire Scholæ.
Interea fidi parvum cape munus amici,
Paucaque in alternos verba coacta modos.

ELEG. II.-ANNO Ætatis 17.

In obitum Præconis Academici Cantabrigiensis

Te, qui conspicuus baculo fulgente solebas

Palladium toties ore ciere gregem,
Ultima præconum præconem te quoque sæva

Mors rapit, officio nec favet ipsa suo.
Candidiora licèt fuerint tibi tempora plumis

Sub quibus accipimus delituisse Jovem,
O dignus tamen Hæmonio juvenescere succo,

Dignus in Æsonios vivere posse dies,
Dignus quem Stygiis medicâ revocaret ab undis

Arte Coronides, sæpe rogante deâ.
Tu si jussus eras acies accire togatas,

Et celer à Phæbo nuntius ire tuo, Talis in Niacâ stabat Cyllenius aula

* The person here commemorated is Richard Ridding, one of the University-Beadles, and Master of Arts of St. John's college, Cambridge. He signed a testamentary codicil, Sep. 23, 1626, proved the eighth day of November following. From Register Testam. Cantabr. Warton.

Alipes, æthereâ missus ab arce Patris.
Talis et Eurybates ante ora furentis Achillei

Rettulit Atridæ jussa severa ducis.
Magna sepulchrorum regina, satelles Averni

Sæva nimis Musis, Palladi sæva nimis,
Quin illos rapias qui pondus inutile terræ,

Turba quidem est telis ista petenda tuis. Vestibus hunc igitur pullis Academia luge,

Et madeant lachrymis nigra feretra tuis. Fundat et ipsa modos querebunda Elegëia tristes,

Personet et totis nænia moestà Scholis.

ELEG. III.-ANNO ÆTATIS 17.

In obitum Præsulis Wintoniensis.

Moestus eram, et tacitus nullo comitante sedebam,

Hærebantque animo tristia plura meo, Protinus en subiit funestæ cladis imago

Fecit in Angliaco quam Libitina solo; (turres, Dum procerum ingressa est splendentes marmore

Dira sepulchrali Mors metuenda face ; Pulsavitque auro gravidos et jaspide muros,

Nec metuit satrapum sternere falce greges.
Tunc memini clarique ducis, fratisque verendi

Intempestivis ossa cremata rogis :
E memini Heroum quos vidit ad æthera raptos,

Flevit et amissos Belgia tota duces.
At te præcipuè luxi dignissime Præsul,

Wintoniæque olim gloria magna tuæ ; Delicui fletu, et tristi sic ore querebar,

“ Mors fera Tartareo diva secunda Jovi, Nonne satis quòd sylva tuas persentiat iras,

Et quod in herbosos jus tibi detur agros, Quòdque afflata tuo marcescant lilia tabo,

Et crocus, et pulchræ Cypridi sacra rosa,
Nec sinis, ut semper fluvio contermina quercus

Miretur lapsus prætereuntis aquæ ?
Et tibi succumbit liquido quæ plurima cælo

Evehitur pennis quamlibet augur avis,
Et quæ mille nigris errant animalia sylvis,

Et quot alunt mutum Proteos antra pecus. Invida, tanta tibi cùm sit concessa potestas;

Lancelot Andrews, Bishop of Winchester, had been origi. nally Master of Pembroke Hall in Cambridge ; but long before Milton's time. He died at Winchester-House in Southwark, Sept. 21, 1626.

Warton.

Quid juvat humanâ tingere cæde manus? Nobiléque in pectus certas acuisse sagittas,

Semideámque animam sede fugásse suâ ?” Talia dum lacrymans alto sub pectore volvo,

Roscidus occiduis Hesperus exit aquis,
Et Tartessiaco submerserat æquore currum

Phæbus, ab Eoo littore mensus iter.
Nec mora, membra cavo posui refovenda cubili,

Condiderant oculos nóxque soporque meos :
Cùm mihi visus eram lato spatiarier agro,

Heu nequit ingenium visa referre meum.
Illic puniceà radiabant omnia luce,

Ut matutina cùm juga sole rubent.
Ac veluti cùm pandit opes Thaumantia proles,

Vestitu nituit multicolore lum.
Non dea tam variis ornavit floribus hortos

Alcinoi, Zephyro Chloris amata levi.
Flumina vernantes lambunt argentea campos,

Ditior Hesperio flavet arena Tago.
Serpit odoriferas per opes levis aura Favoni,

Aura sub innumeris humida nata rosis,
Talis in extremis terræ Gangetidis oris

Luciferi regis fingitur esse domus.
Ipse racemiteris dum densas vitibus umbras

Et pellucentes miror ubique locos,
Ecce mihi subitò Præsul Wintonius astat,

Sidereum nitido fulsit in ore jubar;
Vestis ad auratos defluxit candida talos,

Infula divinum cinxerat alba caput.
Dúmque senex tali incedit venerandus amictu,

Intremuit læto florea terra sono.
Agmina gemmatis plaudunt coelestia pennis,

Pura triumphali personat æthra tuba.
Quisque novum amplexu comitem cantuque saluta

Hósque aliquis placido misit ab ore sonos; “ Nate veni, et patrii felix cape gaudia regni,

Semper abhinc duro, nate, labore vaca. Dixit, et aligere tetigerunt nablia turmæ,

At mihi cum tenebris aurea pulsa quies Flebam turbatos Cephaleiâ pellice somnos,

Talia contingant somnia sæpe mihi.

« السابقةمتابعة »