صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Quid faciam infelix, et luctu victus? Amores

Nec licet inceptos ponere, neve sequi.
O utinam spectare semel mihi detur amatos

Vultus, et coram tristia verba loqui;
Forsitan et duro non est adamante creata,

Fortè nec ad nostras surdeat illa preces. Crede mihi nullus sic infelicitèr arsit,

Ponar in exemplo primus et unus ego.
Parce precor teneri cùm sis deus ales amoris

Pugnent officio nec tua facta tuo.
Jam tuus O certè est mihi formidabilis arcus,

Nate deâ, jaculis nec minus igne potens :
Et tua fumabunt nostris altaria donis,

Solus et in superis tu mihi summus eris. Deme meos tandem, verùm nec deme furores,

Nescio cur, miser et suavitèr omnis amans : Tu modò da facilis, posthæc mea siqua futura est,

Cuspis amaturos figat ut una duos.

Hæc ego mente olim lævâ, studióque supino

Nequitiæ posui vana trophæa meæ.
Scilicet abreptum sic me malus impulit error,

Indocilisque ætas prava magistra fuit.
Donec Socraticos umbrosa Academia rivos

Præbuit, admissum dedocuitque jugum. Protinus extinctis ex illo tempore flammis,

Cincta rigent multo pectora nostra gelu. Unde suis frigus metuit puer ipse sagittis,

Et Diomedeam vim timet ipsa Venus.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Cum simul in regem nuper satrapasque Britannos

Ausus es infandum perfide Fauxe nefas,
Fallor? An et mitis voluisti ex parte videri,

Et pensare malâ cum pietate scelus?
Scilicet hos alti missurus ad atria cæli,

Sulphureo curru, flammivolisque rotis.
Qualiter ille feris caput inviolabile Parcis

Liquit lördanios turbine raptus agros.

[blocks in formation]

ICCINE tentâsti cælo donásse läcobum

Quæ septemgemino Bellua monte lates?
Ni meliora tuum poterit dare munera numen,

Parce. precor, donis insidiosa tuis.
Ille quidem sine te consortia serus adivit

Astra, nec inferni pulveris usus ope.
Sic potiùs fædos in cælum pelle cucullos

Et quot habet brutos Roma profana deos,
Namque hac aut aliâ nisi quemque adjureris arte,

Crede inihi, cæli vix bene scandet iter.

[ocr errors][merged small]

PURGATOREM animæ derisit läcobus ignem,

Et sine quo superùm non adeunda domus.
Frenduit hoc trinâ inonstrum Latiale coronâ,

Movit et horrificum cornua dena minax.

“ Et nec inultus” ait “ temnes mea sacra Britanne,

Supplicium spretâ religione dabis.
Et si stelligeras unquam penetraveris arces,

Non nisi per flammas triste patebit iter.'
O quàm funesto cecinisti proxima vero,

Verbáque ponderibus vix caritura suis ! Nam prope

Tartareo sublimè rotatus ab igni Ibat ad æthereas umbra perusta plagas.

IN EANDEM.

Quem modò Roma suis devoverat impia diris,

Et Styge damnârat, Tænarióque sinu, Hunc vice mutatâ jam tollere gestit ad astra, Et cupit ad super

evehere

usque

deos.

IN INVENTOREM BOMBARDE.

IAPETIONIDEM laudavit cæca vetustas,

Qui tulit ætheream solis ab axe facem;
At mihi major erit, qui lurida creditur arma,

Et trifidum fulmen surripuisse Jovi.

VI.

AD LEONORAM ROMR CANENTEM.

ANGELUS unicuique suus sic credite gentes

Obtigit æthereis ales ab ordinibus.
Quid mirum ? Leonora tibi si glorio major.

Nam tua præsentem vox sonat ipsa Deum.
Aut Deus, aut vacui certè mens tertia cæli

Per tua secretò guttura serpit agens ; Serpit agens, facilisque docet mortalia corda

Sensim immortali assuescere posse sono. Quòd si cuncta quidem Deus est, per cunctáque fusus

In te unâ loquitur, cætera mutus habet.

VII.

AD EANDEM.

ALTERA Torquatum cepit Leonora poetam,

Cujus ab insano cessit amore furens. * Adriana of Mantua, for her beauty surnained the Fair, and her daughter Leonora Baroni, the Lady whom Milton celebrates in these three Latin Epigrams, were esteemed by their contemporaries the finest singers in the world. Warton,

Ah miser ille tuo quantò feliciùs ævo

Perditus, et propter te Leonora foret ! Et te Pieriâ sensisset voce canentem

Aurea maternæ fila movere lyræ,
Quamvis Dircæo torsisset lumina Pentheo

Sævior, aut totus desipuisset iners,
Tu tamen errantes cæcâ vertigine sensus

Voce eadem poteras composuisse tuâ ;
Et poteras ægro spirans sub corde quietem

Flexanimo cantu restituisse sibi.

VIII.

AD EANDEM.

CREDULA quid liquidam Sirena Neapoli jactas,

Claráque Parthenopes fana Acheloiados Littoreámque tuâ defunctam Naiada ripa Corpora Chalcidico sacra dedisse rogo

? Illa quidem vivitque, et amænâ Tibridis unda

Mutavit rauci murmura Pausilipi.
Illic Romulidum studiis ornata secundis,

Atque homines cantu detinet atque deos.

IX.

IN SALMASH HUNDREDAM.*

Quis expedivit Salmasio suam Hundredam,
Picámque docuit verba nostra conari ?
Magister artis venter, et Jacobæi
Centum, exulantis viscera marsupii regis.
Quod si dolosi spes refulserit nummi,
Ipse, Antichristi qui modo primatum Papæ
Minatus uno est dissipare sufflatu,
Cantabit ultrò Cardinalitium melos.

X.

IN SALMASIUM.T

Gaudete scombri, et quicquid est piscium salo,
Qui frigidâ hyeme incolitis algentes freta'
I estrům misertus ille Salmasius, Eques

This Epigram is in Milton's Defensio against Salmasius. + This is in the Defensio secunda. It is introduced with the following ridicule on Morus, the subject of the next Epigram, for having predicted the wonders to be worked by Salmasius's new edition, or rather reply. "Tu igitur ut pisciculus ille anteambulo, præcurris balænam Salmasium."

Bonus, amicire nuditatem cogitat;
Chartæque largus apparat papyrinos
Vobis cucullos, præferentes Claudii
Insignia, noménque et decus, Salmasii :
Gestetis ut per omne cetarium forum
Equitis clientes, scrinis mungentium
Cubito virorum, et capsulis, gratissimos.

IN MORUM.

Galli ex concubitu gravidam te, Pontia, Mori
Quis benè moratam, morigerámque, neget?

XII.

APOLOGUS DE RUSTICO ET HIERO. Rusticus ex malo sapidissima poma quotannis

Legit, et urbano lecta dedit domino : Hinc incredibili fructus dulcedine captus

Malum ipsam in proprias transtulit areolas. Hactenus illa ferax, sed longo debilis ævo,

Mota solo assueto, protinus aret iners. Quod tandem ut patuit domino, spe lusus inani,

Damnavit celeres in sua damna manus, Atque ait, “ Heu quanto satius fuit illa coloni,

Parva licèt, grato dona tulisse animo! Possem ego avaritiam frænare, guldmque voracem :

Nunc periere mihi et fætus et ipse parens."

XIII.

AD CHRISTINAM SUECORUM REGINAM, NOMINE

CROMWELLI.

BelliPOTENS virgo, septem regina trionum,

Christina, Arctor lucida stella poli! Cernis, quas merui durâ sub casside, rugas,

Utque senex, armis impiger, ora tero:
Invia fatorum dum per vestigia nitor,

Exequor et populi fortia jussa manu.
Ast tibi submittit frontem reverentior umbra

Nec sunt hi vultus regibus usque truces.

[ocr errors][merged small]
« السابقةمتابعة »