صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Incedit ingens hominis archetypus gigas,
Et diis tremendus erigit celsum caput
Atlante major portitore siderum.
Non cui profundum cæcitas lumen dedit
Dircæus augur vidit hunc alto sinu ;
Non hunc silenti nocte Plëiones nepos
Vatum sagaci præpes ostendit choro;
Non hunc sacerdos novit Assyrius, licet
Longos vetusti commemoret atavos Nini,
Priscumque Belon, inclytumque Osiridem.
Non ille trino gloriosus nomine
Ter magnus Hermes (ut sit arcani sciens)
Talem reliquit Icidis cultoribus.
At tu perenne ruris Academi decus
(Hæc monstra si tu primus induxti scholis)
Jam jam poetas urbis exules tuæ
Revocabis, ipse fabulator maximus,
Aut institutor ipse migrabis foras.

Ad Patrem.
Nunc mea Pierios cupiam per pectora fontes
Irriguas torquere vias, totumque per ora
Volvere laxatum gemino de vertice rivum ;
Ut tenues oblita sonos audacibus alis
Surgat in officium venerandi Musa parentis.
Hoc utcunque tibi gratum pater optime carmen
Exiguum meditatur opus, nec novimus ipsi
Aptiùs à nobis quæ possint munera donis
Respondere tuis, quamvis nec maxima possint
Respondere tuis, nedum ut par gratia donis
Esse queat, vacuis quæ redditur arida verbis.
Sed tamen hæc nostros ostendit pagina census,
Et quod habemus opum chartâ numeravimus istâ,
Quæ mihi sunt nullæ,

nisi
quas

dedit aurea Clio,
Quas mihi semoto somni peperere sub autro,
Et nemoris laureta sacri Parnassides umbræ.

Nec tu vatis opus divinum despice carmen, Quo nihil æthereos ortus, et semina cæli, Nil magis humanam commendat origine mentam, Sancta Prométheæ retinens vestigia flammæ. Carmen amant superi, tremebundaque Tartara carmen Ima ciere valet, divosque ligare profundos, Et triplici duros Manes adamante coercet. Carmine sepositi retegunt arcana suturi Phæbades, et tremulæ pallentes ora Sybillæ ; Carmine sacrificus sollennes pangit ad aras, Aurea seu sternit motantem cornua taurum ;

Seu cùm fata sagax fumantibus abdita fibris
Consulit, et tepidis Parcam scrutatur in extis.
Nos etiam patrium tunc eum repetemus Olympum,
Æternæque moræ stabunt immobilis ævi,
Ibimus auratis per cæli templa coronis,
Dulcia suaviloquo sociantes carmina piectro,
Astra quibus, geminique poli convexa sonabunt.
Spiritus et rapidos qui circinat igneus orbes,
Nunc quoque sidereis intercinit ipse choreis
Immortale melos, et inenarrabile carmen;
Torrida dum rutilus compescit sibila serpens,
Demissoque ferox gladio mansuescit Orion ;
Stellarum nec sentit onus Maurusius Atlas.
Carmina regales epulas ornare solebant,
Cum nondum luxus, vastæque immensa vorago
Nota gulæ, et modico spumabat cæna Lyæo.
Tum de more sedens festa ad convivia vates
Esculeâ intonsos redimitus ab arbore crines,
Heroumque actus, imitandaque gesta canebat,
Et chaos, et positi latè fundamina mundi,
Reptantesque deos, et alentes numina glandes,
Et nondum Ætneo quæsitum fulmen ab antro.
Denique quid vocis modulamen inane juvabit,
Verborum sensusque vacans, numerique loquacis?
Silvestres decet iste choros, non Orphea cantus,
Qui tenuit fluvios et quercubus addidit aures
Carmine, non citharâ, simulachraque functa canendo
Compulit in lacrymas; habet has à carmine laudes.

Nec tu perge precor sacras contemnere Musas,
Nec vanas inopesque puta, quarum ipse peritus
Munere, mille sonos numeros componis ad aptos,
Millibus et vocem modulis variare canoram
Doctus, Arionii meritò sis nominis hæres.
Nunc tibi quid mirum, si me genuisse poëtam
Contigerit, charo si tam prope sanguine juncti
Cognatas artes, studiumque affine sequamur ?
Ipse volens Phæbus se dispertire duobus,
Altera dona mihi, dedit altera dona parenti,
Dividuumque Deum genitorque puerque tenemus.

Tu tamen ut simules teneras odisse Camonas,
Non odisse reor, neque enim, pater, ire jubebas
Quà via lata patet, quà pronior area lucri,
Certaque condendi fulget spes aurea nummi :
Nec rapis ad leges, malè custoditaque gentis
Jura, nec insulsis damnas clamoribus aures,
Sed magis excultam cupiens ditescere mentem
Me procul urbano strepitu, secessibus altis

Abductum Aoniæ jucunda per otia ripa
Phæbæo lateri comitem finis ire beatum.
Officium chari taceo commune parentis,
Me poscunt majora, tuo pater optime sumptu
Cum mibi Romuleæ patuit facundia linguæ,
Et Latii veneres, et quæ Jovis ora decebant
Grandia magniloquis elata vocabula Graiis,
Addere suasiste quos jactat Gallia flores,
Et quam degeneri novus Italus ore loquelam
Fundit, barbariscos testatus voce tumultus,
Quæque Palæstinus loquitur mysteria vates.
Denique quicquid habet cælum, subjectaque cuelo
Terra parens, terræque et cælo interfluus aer,
Quicquid et unda tegit, pontique agitabile marmor,
Per te nosse licet, per te, si nosse libebit.
Dimotáque venit spectanda scientia nube,
Nudaque conspicuos inclinat ad oscula vultus,
Ni fugisse velim, ni sit libâsse molestum.

I nunc, confer opes quisquis malesanus avitas
Austriaci gazas, Peruanaque regna præoptas.
Quæ potuit majora pater tribuisse, vel ipse
Jupiter, excepto, donâsset ut omnia, cælo?
Non potiora dedit, quamvis et tuta fuissent,
Publica qui juveni commisit lumina nato
At que Hyperionios currus, et fræna diei,
Et circum undantem radiatâ luce tiaram.
Ergo ego jam doctæ pars quamlibet ima catervæ
Victrices hederas inter, laurosque sedebo,
Jamque nec obscurus populo miscebor inerti,
Vitabunque oculos vestigia nostra profanos.
Este procul vigiles cura, procul este querelæ,
Invidiæque acies transverso tortilis hirquo,
Sæva nec anguiferos extende calumnia rictus :
In me triste nihil fædissima turba potestis,
Nec vestri sum juris ego ; securaque tutus
Pectora, vipereo gradiar sublimis ab ictu.

At tibi, chare pater, postquam non æqua merenti Posse referre datur, nec dona rependere factis, Sit memorâsse satis, repetitaque munera grato Percensere animo, fidæque reponere menti.

Et vos, O nostri, juvenilia earmina, lusus, Si modo perpetuos sperare audebitis annos, Et domini superesse rogo, lucemque tueri, Nec spisso rapient oblivia nigra sub Orco, Forsitan las laudes, decantatumque parentis Nomen, ad exemplum, sero servabitis ævo.

Ad Salsillum Poetam Romanum agrotantem.

SCAZONTES.
O Musa gressum quæ volens trahis claudum,
Vulcanioque tarda gaudes incessu,
Nec sentis illud in loco minus gratum,
Quàm cum decentes flava Dëiope suras
Alternat aureum ante Junonis lectum,
Adesdum et hæc s'is verba pauca Salsillo
Refer, Camæna nostra cui tantum est cordi,
Quamque ille magnis prætulit immeritò divis.
Hæc ergo alumnis ille Londini Milto,
Diebus hisce qui suum linquens nidum
Polique tractum, (pessimus ubi ventorum,
In sanientis impotensque pulmonis
Pernix anhela sub Jove exercet flabra)
Venet feraces Itali soli ad glebas,
Visum superbâ cognitas urbes fama
Virosque doctæque indolem juventutis,
Tibi optat idem hic fausta multa Salsille,
Habitumque fesso corpori penitus sanum;
Cui nunc profunda bilis infestat renes,
Præcordiisque fixa damnosum spirat.
Nec id pepercit impia quod tu Romano
Tam cultus ore Lesbium condis melos.
O dulce divům munus, O salus Hebes
Germana! Tuque Phæbe morborum terror
Pythone Cæso, sive tu magis Pæan
Libenter audis, hic tuus sacerdos est.
Querceta Fauni, vosque rore vinoso
Colles benigni, mitis Evandri sedes,
Siquid salubre vallibus frondet vestris,
Lavemen ægroferte certatim vati.
Sic ille charis redditus rursum Musis
Vicina dulci prata mulcebit cantu.
Ipse inter atros emirabitur lucos
Numa, ubi beatum degit otium æternum,
Suam reclivis semper Ægeriam spectans.
Tumidusque et ipse Tibris hinc delinitus
Spei savebit annuæ colonorum :
Nec in sepulchris ibit obsessum reges
Nimiùm sinistro laxus irruens loro :
Sed fræna melius temperabit undarum,
Adusque curvi falsa regna Portumni.

MANSUS.

Joannes Baptista Mansus Marchio Vilensis, vir

ingenii laude, tum litterarum studio, necnon et bellica virtute apud Italos clarus in primis est. Ad quem Torquati Tassi dialogus extat de Amicitia scriptus ; erat enim Tassi amicissimus; ab quo etiam inter Campaniæ principes celebratur, in illo poemate cui titulus Gerusalemme Conquistata, lib 20.

Fra cavalier magnanimi, e Corteci

Risplende il MansoIs authorem Neapoli commorantem summa benevolen

tia prosecutus est, multaque ei detulit humanitatis officia. Ad hunc itaque hospes ille antequam ab ea urbe discederet, ut ne ingratum se ostenderat, hoc

carmen misit. Haec quoque Manse tuæ meditantur carmina laudi Pierides, tibi Manse choro notissime Phæbi, Quandoquidem ille alium haud æquo est dignatus Post Galli cineres et Mecænatis Hetrusci (honore, Tu quoque, si nostræ tantum valet âura Camænæ, Victrices hederas inter, laurosque sedebis. Te pridem magno felix concordia Tasso Junxit, et æternis inscripsit nomina chartis. Mox tibi dulciloquam non inscia Musa Marinum Tradidit, ille tuum dici se gaudet alumnum, Dum canit Assyrios divậm prolixus amores ; Mollis et Ausonias stupefecit carmine nymphas. Jlle itidem moriens tibi soli debita vates Ossa tibi soli, supremaque vota reliquit. Nec manes pietas tua chara fefellit amici, Vidimus aridentem operoso ex aere poetam. (sant Nec satis hoc visum est in utrumque, et nec pra cesOfficia in tumulo, cupis integros repere Orco, Quâ potes, atqua avidas Parcarum eludere leges : Amborum

geniis,

et varia sub sorte peractam Describis vitam, moresque, et dona Minervæ; Æmulus illius Mycalen qui natus ad altam Rettulit Æolii vitam facundus Homeri, Ergo ego te Cliùs et magni nomine Phæbi, Manse pater, jubeo longum salvere per ævum Missus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe. Nec tu longinquam bonus aspernabare Musam, Quæ nuper gelida vix enutrita sub Arcto Imprudens Italas ausa est volitare per urbes.

« السابقةمتابعة »