صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Cujus ebur nitidum fastigia summa tenebat;
Argenti bifores radiabant lumine valvæ.
Materiem superabat opus: nam Mulciber illic

Tectum quidem Capitolii puro ful-
gebat auro: Senec. Controv. I, 6.

3. Tenebat. Idem Cod. Reg. B. tegebat; alter vero, tenebat.-Fastiξία. Αετοί, αετώματα, propria erant templorum regiarumque divinarum, neque in aliis ædificiis ferebantur. Erant autem pinnacula, quibus, dignitatis causa, tecta templorum elatiora (privatarum enim ædium tecta plana erant) in cacumine exornabantur.Fastigia summa, i. e. in summo tecto: vide Ernesti Clav. Cic. h. v. Fastigia plerumque onusta erant signis: vide Pausan. passim, in primis lib. V, p. 399 s. Sic in templi Apollinis, ab Augusto dedicati, fastigio erat aureus Solis currus. Propert. II, xx111 II. Itaque et h. 1. ebur accipio de signis eburneis in fastigio collocatis : nitidum, candidum. - Tenere locum dicuntur, quæ in eo collocata sunt: vide Heins. ad III Fast., 219. Cæterum de dignitate, quam templis addunt columnæ et fastigia, cf. Cic. Orat. III, 46.

[ocr errors]

4. Argenti bifores. Etiam foribus magnus addebatur ornatus; itaque semper earum fit mentio in descriptionibus regiarum: cf. Hom. Od. z, 19; P, 267, in primisque H, 82 sqq. ubi regia Alcinoi describitur. Curabatur, ut essent ενεργεῖς et φαειναί.· Valve in primis erant templorum, et complicabantur ita, ut in se ipsas intus revolverentur: vide Barth. Advers. XL, 10. Hinc bifores valνα, θύραι δικλίδες, διάπρεσαι. Val væ templi Capitolini laminis aureis obductæ erant, sed hæ nostræ argento. Ut hic lumen argenti, sic Val.

Flac. III, 100, ferri lumen, sc. in splendorem dati.-Radiare verbum antiquæ elegantiæ, judice Broukh. ad Propert. I, xv, 7, ubi plures et Nost. Pont. III, IV, 103, radiari accipientes refert. Sed alibi fere vim activam habet, splendorem dare.

bat

5. Materiem (sic, non materiam : vid. Salmas. ad Solin. p. 328) superatopus, ut fieri solet in operibus artificiose fabricatis. Opus autem quum de rebus arte factis dicitur, et opponitur materiæ, elaborationem signicat, die Arbeit daran. Claud. x, 87, de regia Veneris Lemnius hæc etiam gemmis exstruxit et auro, Admiscens arlem pretio. Artifices in foribus, clypeis, balteis aliisque operibus, res memorabiles exprimere solebant ; atque in istis argumentis describendis placent sibi poetæ, Hom. exemplo. In his foribus mundus universus spectabatur, quem Sol luce sua collustrat. De valvis templorum per talia emblemata magnifice exornatis vide Cic. Verr. IV, 56; Plin. H. N. IX, 13; Virgil. Georg. III, 26. Mulciber. Codd. nostri Mulcifer. Talia opera elaborare solebat Mulciber seu Vulcanus, fabrilium artium præses et rex, qui omnia Deorum opera metallica facere solebat. Calatas fores habebat etiam Capitolium: Claud. XXVIII, 46. Et erant cælata opera maximi pretii.De verbis cælare et topevcev vide Heyn. in Antiq. Aufsaetzen. P. II, p. 130 sqq.ubi docet, illa fere semper dici de opere plastico, von erhabenen Figuren durch Form und Guss. Quanquam signa interdum et illigari solebant.

Æquora cælarat, medias cingentia terras,
Terrarumque orbem, cælumque, quod imminet orbi.
Cæruleos habet unda Deos; Tritona canorum,
Proteaque ambiguum, balænarumque prementem
Ægæona suis immania terga lacertis,

Doridaque, et natas : quarum pars nare videntur,
Pars in mole sedens virides siccare capillos;
Pisce vehi quædam facies non omnibus una,
Nec diversa tamen; qualem decet esse sororum.
Terra viros, urbesque gerit, silvasque, ferasque,

6. Equora cælarat. Jam recenset argumentum illorum emblematum. Omnia repleta erant animantibus.

7. Quod imminet orbi. Nomine orbis, hic cape aerem, terram, aquam, quorum velut tectum quoddam est

cælum. Ed.

8. Tritona canorum est enim tubicen Neptuni: vide ad I, 333.

9. Proteaque ambiguum. De Proteo locus classic. est Virg. Georg. IV, 387-450. Erat autem Proteus vates senex et Deus marinus, cui Neptunus curam armentorum suorum, h. e. monstrorum marinorum, tradiderat. Ambiguum, mutantem vultus, ut eum vocat Horat. I, Ep. 1, go. Varias enim formas inducere solebat Proteus, ita ut modo aper esset, modo arbor, mox in aquam se extenuaret, mox ignis speciem sumeret, cf. VIII, 732 sqq. ubi ejus fictionis causam attulimus. Transformis vocatur Fast. I, 373.

10. Ægaona. Etiam Ægaon, quem Dii Briareum vocabant, Deus marinus, Neptuni vel filius, vel secundum Hesiod. Theog. 817 sqq. gener, sed patre fortior; unde ei centum brachia, in quibus sedes fortitudinis, tribuuntur: vide Hom. II. A, 402 sqq. Sed Virgil. Æneid. X,

10

15

565, eum videtur inter Gigantas retulisse. Premere omnino quidem est insidere; sed nunc, ubi lacertis additur, malim ad habitum animalibus insidentium referre, quum demissis brachiis terga eorum tangunt, ut infra 874 Europa dorsum tauri.

11. Doris, filia Oceani, conjux Nerei, mater quinquaginta Nympharum, quæ a patre Nereides dicuntur: Hesiod. Theog. 240; Orph. Hymn. 23.- Nare videntur, nantes cernuntur. Videntur. Codd. nostri videtur. Utrumque bene.

[ocr errors]

-

12. Moles, scopulus. Unus Heins. rupe. Nostri Codd. mole. Siccare capillos solemne negotium Deorum marinorum,quemadmodum alii otio abundantes comam ornant. Singulis nunc actio quædam tribuitur. — Virides Nereidum coma etiam Hor. III, Od. XXVIII, 10. Neptunus xvxvoxxiTs apud Græcos: vid. ad I, 275, ubi vocatur Caruleus.

13. Pisce. Gronov. conj. priste.Pisce, belluis marinis, delphinis in primis, vehi solebant Nereides: vid. ad XI, 237. — Facies etc. Ingeniose et in laudem artificis. Claudian. x, 72, de Amoribus: mille fratres, ore pares, similes habitu.

15. Viros. Homines: gerit, habet.

Fluminaque, et Nymphas, et cætera numina ruris.
Hæc super imposita est cæli fulgentis imago;
Signaque sex foribus dextris, totidemque sinistris.
Quo simul acclivo Clymeneia limite proles
Venit, et intravit dubitati tecta parentis;
Protinus ad patrios sua fert vestigia vultus ;
Consistitque procul : neque enim propiora ferebat
Lumina. Purpurea velatus veste sedebat
In solio Phœbus, claris lucente zmaragdis.
A dextra lævaque, Dies, et Mensis, et Annus,
Seculaque, et positæ spatiis æqualibus Horæ :
Verque novum stabat, cinctum florente corona:

17. Cæli imago, cælum : fulgentis, stellati, αἰγλήεντος, ἀφερόεντος.

18. Signa simpliciter dicuntur sidera Zodiaci, quæ certorum animantium, aliarumque rerum speciem referre putantur; unde Zodiacus ipse signifer orbis. Cic. Div. II, 45. Jam hæc duodecim signa secat Æquator ita, ut sex sint in parte septemtrionali, totidemque in australi. Hoc igitur expresserat Vulcan. quum dimidiam signorum partem dextris foribus addidisset, dimidiam sinistris.

19-30. Quo simul acclivo. Interna regiæ facies. Acclivo, quia templa in editis fere locis poni solebant. Purpurea veste velati, aut, epitheto veluti proprio, purpurei ubique reges inducuntur. Præterea purpureum omnino lucidum et splendidum colorem significat: unde purpureum Solis lumen Virg. Æn. VI, 641, et alibi.

21. Fert. Plurimi vertit, quod exemplis illustrat Heins. Sed et ferre vestigia, gradus, pedes bene dicitur, monente Burmanno.-Noster quoque R. A. ad patrios vertit vestigia.

20

25

23. Lumina. Pro Lumina Francof. Numina, quod Burmann. rectum putabat, quia numen videre nefas. Immo alterum melius. Numen videbat etiam procul; sed lumina propiora non ferebat. Cf. 40 sqq. Zmaragdis.Scribendum esse zmaragdus, non smaragdus, docet Brouckh. ad Propert. II, XIII, 43. Et h. 1. sic omnes MSS. Zmaragdo tertium inter gemmas locum tribuit Plin. Hist. Natur. XXXVII, 5, quippe cujus insignis viriditas nunquam satiet oculos, eos potius gratissime

recreet.

25. A dextra etc. Ingeniosum figmentum, quo vicissitudines temporis, quæ efficiuntur decursu Solis, sumta specie personarum circumstant, ex parte cum attributis suis, ejus solium.

26. Hore. Solis ministræ, cæli janitrices, πυλωροὶ τοῦ ουρανοῦ. Homer. Ι. Ε, πύλαι μύκον ουρανοῦ, ἃς ἔχον par etc. Ed.

27. Ver... novum, dicitur, quia est initium anni novi. - Florente, e floribus, proventu verno, nexa.

Stabat nuda Estas, et spicea serta gerebat :
Stabat et Autumnus, calcatis sordidus uvis ;
Et glacialis Hiems, canos hirsuta capillos.
Inde loco medius, rerum novitate paventem
Sol oculis juvenem, quibus adspicit omnia, vidit.

[ocr errors]

Quæque viæ tibi causa? quid hac, ait, arce petisti, Progenies, Phaethon, haud inficianda parenti? » Ille refert : « O lux immensi publica mundi,

[ocr errors]

» Phœbe pater, si das hujus mihi nominis usum, » Nec falsa Clymene culpam sub imagine celat;

Pignora da, genitor, per quæ tua vera propago >> Credar; et hunc animis errorem detrahe nostris. >> Dixerat. At genitor circum caput omne micantes

[ocr errors]

— Nudus et yuμvòs, dicitur etiam is, qui non nisi tunica indutus est. Sic nudi arabant Itali, serebant nudi, Virg. Georg. I, 299.- Calcatis sord. uvis etiam Fast. IV, 892. Calcabantur enim uvæ pedibus. Propert. III, XV, 18: Nova præsentes inquinet uva pedes. Tibul. I, vii, 35: sapores Expressa incultis uva pedibus. Scio quidem, sordidum non contemtim dici (vide ad I, 512); in regia tamen tam splendida magis mihi placeret cum Horat. Epod. II, 17, pomis decorum caput efferens Autumnus. Hirsuta, incomta: cani capilli tribuuntur hiemi tanquam seni, et propter nives. De his anni vicissitudinibus cf. loc. longe elegantissimus XV, 201-213.

31-52. Inde loco medius etc. Primus patris et filii congressus. Rerum novitate paventem, ut Aristæus humida matris regna ingressus apud Virgil. Georg. IV, 363 sqq. Verba quibus adspicit omnia si abessent, non desiderarentur. Sol dépens jam I, 769 memoratus.

30

35

40

35. Mundi. Cod. Regius B. cæli.

37. Falsa sub imagine. Falso sub prætextu, quia Deus auctor culpæ honestior. Liv. I, xiv. Virgil. Æn. IV, 172: hoc prætexit nomine culpam. Celat. Pro celat meliores velat; quod elegantius dictum videri possit. Sed vetat præpos. sub ; cum velare nudum ablativum postulet. Heroidd. V, 131 : culpam nomine veles; quanquam ibi quoque multi celes.

38. Genitor. Quidam generis, quod probabat Vivianus, quia præcessit pater, et seq. genitor. Pro tua unus Gron. tibi, idque arridebat Burm.

39. Errorem. Dubium, incertitudinem. Liv. I, 24: nominum error manet.-Detrahe, exime. Cic. Tusc. IV, 11: hæc detrahenda opinio est. Pluralis animi de uno : vide Burm. ad Phædr. II, II, 5.

40. At genitor. Statim paternus animus se prodit. Caput illud radiatum in multis monumentis conspi-citur. Constat autem ea corona spiculis quibusdam, plerumque duo

Deposuit radios, propiusque accedere jussit :
Amplexuque dato, « Nec tu meus esse negari
Dignus es; et Clymene veros, ait, edidit ortus.

[ocr errors]
[ocr errors]

Quoque minus dubites, quodvis pete munus, ut illud, >> Me tribuente, feras promissis testis adesto

» Dis juranda palus, oculis incognita nostris. » Vix bene desierat : currus rogat ille paternos, Inque diem alipedum jus et moderamen equorum. Poenituit jurasse patrem, qui terque quaterque Concutiens illustre caput, « Temeraria, dixit, » Vox mea facta tua est: utinam promissa liceret » Non dare! confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem.

decim pro numero mensium. Virg. Æneid. XII, 162: Turno tempora circum Aurati bis sex radii fulgentia cingunt, Solis avi specimen. Istis radiis Phoebus diffundit lumen; eosdem igitur, vers. 124, filio imponit.

41. Jussit. Heins. malebat accedere jusso.- Veros edidit ortus, veram tibi indicavit originem. Edere passim indicare, profiteri, ut III, 580, et sæpe apud Livium V; Stroth. ad I, 46.

45. Feras. Cod. Noster R. A. feres. 46. Dis juranda. Per quam Dii jurare solent. Etiam jurare paludem, omisso to per, latinum est, ut mox vers. 101 vid. Drakenb. ad Sil. VIII, 105. Tam temere etiam Jupiter, III, 290, jurat. Oculis incognita nostris. Plutonis nempe regnum tenebricosum.

[ocr errors]

47. Vix bene. Hanc locutionem amat Noster. Cf. III, 14; Heroidd. VI, 24; VI Fast., 513. Bene auget notionem toũ vix. Hic quoque notatur fervidum Phaethontis ingenium. Alipedes, veloces, πtepóñodes, xudes: apud Euripid. Phaethont.

45

50

fragm. p. 463, tom. II. edit. Lips., currus adeo Solis πτερόφορα οχήματα: vid. Morus ad Longin. xv. — Jus, potestas in rem aliquam. Votum autem illud non abhorret a levitate juvenili. Equos solares expressos vides artificis manu in Lipperti Dactyl. I, 191, 738 sqq. Cæterum currum solarem in unum diem sibi expetit etiam Medea apud Senec. Med. 32 sqq.

49. Pænituit jurasse. Apud Lucian. Dial. Deor. Phaethon hoc moderamen suis et Clymenes precibus impetrat.

50. Temeraria etc. Temere ego juravi, quoniam tu temere rogas.

51. Vox mea facta. Burm. præfert e Caland. Exc. Vox tibi facta mea est. Utinam promissa liceret. Atqui non licet, sicut ipse infra confitetur: Ne dubila, dabitur, stygias juravimus undas. Ed. - Deus enim perjurus per integrum annum spiritus expers jacet, deinde per novem alios annos societate et consuetudine Deorum ei interdicitur. Hesiod. Theog. 794

« السابقةمتابعة »