صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

III, 675, delphinis squamas tribuit.—Repetitionem ejusdem verbi aut hemistichii aut integri versus vario modo adfectat, quanquam in eo interdum vis aliqua aut virtus inest. I, 33: secuit, sectamque. Vers. 142: prodierant; prodit bellum. Vers. 158: incaluisse ferunt, calidumque. Vers. 206 sqq. compressit-pressus. Vers. 642: Naides ignorant, ignorat et Inachus ipse. Vers. 643: patrem sequitur, sequiturque sorores. II, 399: sævit: Sævit enim. V, 15: deseruere sui Nymphæ vineta Tymoli, Deseruere suas Nympha Pactolides undas. Quæque urbes aliæ bimari clauduntur ab Isthmo, Exteriusque sitæ bimari tantur ab Isthmo. — VIII, 628: Mille domos adiere, locum requiemque petentes: Mille domos clausere seræ. - I, 325: Et videt de tot modo millibus unum, superesse Et superesse videt de tot modo millibus unam. — IV, 306, 9:

In

VI, 419

Salmaci, vel jaculum, vel pictas sume pharetras;
Et tua cum duris venatibus otia misce.

Nec jaculum sunit, nec pictas illa pharetras;
Nec sua cum duris venatibus otia miscet.

spec

quo postremo plurimum est suavitatis, quemadmodum in antecedente magna vis. -Nova etiam vocabula quædam fecisse videtur, ut dubitabile, jaculabile, crinale, omnifer, remollire, etc.

Ex his igitur apparet, egregium hoc esse Metamorphoseon corpus, nævis quibusdam dispersis deturpatum, eosque partim ex ingenii abusu, partim ex facilitate, qua hæc nata,

fluxisse.

METAMORPHOSEON SERIES

EX

G. CANTERI NOVIS LECTIONIBUS

NUNC PAULO AUCTIOR.

LIB. I. Principio Chaos in elementa quatuor a Deo distinguitur; quibus quum sui darentur incolæ, etiam homo ex terra et aqua creatus est. Secutæ sunt ætates hominum quatuor, in quarum postrema, eaque vitiosissima, quum Gigantes, ne terris securior esset æther, cæleste regnum peterent, ex eorum, a Jove interemptorum, sanguine nova' hominum propago orta est. Qui quum et ipsi essent impii, Jupiter non modo Lycaonem in lupum mutat, sed omne genus hominum animaliumque terrestrium diluvio perdit, unde soli relinquuntur superstites Deucalion et Pyrrha, qui post redditam terram, jactis post terga lapidibus, humanum repararunt genus. Reliqua animalia sponte sua ex humore et calore prodierunt: in quibus etiam Pytho serpens. Quem quum Phœbus interemisset, Pythios ludos in rei memoriam instituit, quibus victores æsculea corona donabantur; nondum enim erat laurus, in quam mox Daphne, Phœbi amorem fugiens, est conversa. Quod quum accidisset, tum ad patrem ejus Peneum reliquis fluviis, sive gratulandi, sive consolandi gratia, congregatis, solus desideratus est Inachus, sollicitus de Ione filia, quam Jupiter post stuprum in juvencam mutaverat. Ea quum a Junone

Argo custodienda esset tradita, hunc Mercurius, narrata prius Nymphæ Syringis in arundinem transformatione, occidit, ejusque deinde oculi a Junone in pavonem collati sunt. Tum Io, pristina mulieris forma recepta, Epaphum parit.

LIB. II. Qui quum aliquando Phaethonti Apollinem, ut falsum patrem, objecisset, ille currus solaris imperium ad diem unum a patre, in pignus veræ stirpis, petiit. Quo impetrato, terra ab eo tota accenditur, et inter cætera nigrescunt AEthiopes. Phaethontem deinde fulmine percussum dum lugent sorores, et una cognatus Cycnus, illæ in arbores, hic in cycnum mutatur. Hinc Jupiter, lustrato, ut eum pristino vigori restitueret, terrarum orbe, in Callistonem incidit, eamque, sumta Dianæ forma, stupravit. Ob id irata Juno Callistonem in ursam convertit, quam postea Arcas filius transfixurus erat, nisi utrumque Jupiter inter sidera retulisset. Qua de re quum apud Oceanum conquesta esset Juno, in cælum relata est humeris pavonum, qui nuper variegati fuerant; sicut et corvus nuper ex albo niger erat redditus, quum Cornicis monitis, quæ illi tum suam in cornicem, tum Nyctimenes in noctuam mutationem explicarat, non obtemperasset, verum Coronidis adulterium ad Apollinem detulisset. Ejus deinde filio Æsculapio, e Coronide exsecto, et in Chironis antrum delato, Ocyrrhoe, Chironis filia fatidica, dum futura prædicit, in equam vertitur. Tum Chiron, pater, Apollinis auxilium frustra invocavit, quod ille jam in Elide pastor factus aliud ageret, neglectis etiam bubus. Id quod Mercurio furandi eas occasionem dedit, qui deinde Battum ob furtum proditum in indicem lapidem mutavit. Inde avolans Hersen, Cecropis filiam, spectat, eaque potitur. Cui dum invidet Aglauros

soror,

invidiæ veneno infecta in saxum obrigescit. Postea Jupiter, quum Mercurium in cælum reversum boves Agenoris ad litus avertere jussisset, sumta tauri specie, Europam per mare in Cretam transvexit.

LIB. III. Filiam amissam Agenor Cadmum jubet investigare. Quod dum ille facit, in Boeotia e dentibus draconis occisi satis enascuntur homines, quibuscum ille deinde Thebas condidit. Huic non omnino felici luctuosa primum fuit Actæonis nepotis in cervum mutati dilaniatio; quæ vero Junoni, quum Semelen pellicem, Cadmi filiam, ut omnem Agenoris domum, odisset, grata fuit : ideoque ad ipsam facie Beroes accedens, dolo effecit, ut illa Jovis fulminibus combureretur. Dum Bacchus, e Semeles flagrantis utero servatus, in terris nutritur, Jupiter cum Junone disputans, utra sit Venus suavior, Tiresiam adhibet arbitrum, quandoquidem sexum utrumque fuerat expertus. Is, lata contra Junonem sententia, ab illa quidem visu prívatus, a Jove autem vaticinandi scientiam consecutus est. Primum ejus oraculum in Narcisso comprobatum fuit : qui quum puellas omnes, inter quas et Echo præ amoris im

patientia in vocem fuerat conversa, comtemsisset, sui ipsius tandem amore contabescens, flos est factus sui nominis. Pentheus tamen vatem hunc irridebat; quanquam et ipsi fata futura prædicebat, quibus mox eventus constitit : nam quum Orgia celebrarentur, ille Bacchum, sub persona famuli sacrorum latentem, postquam Tyrrhenos nautas in delphinos esse transformatos ab eodem cognoverat, in vincula conjecit; ob quod facinus a Bacchis est discerptus ; id quod magnam apud omnes fidem sacris conciliavit.

LIB. IV. Alcithoe tamen et sorores, constanter ea con

temnentes, ipsis diebus festis lanificio operam dabant, opusque levabant fabellis enarrandis, de Pyramo et Thisbe, quorum sanguine moris niger color additus, de Sole in Eurynomen verso, ut cum Leucothee concumberet, quam ob rem Clytie zelotypa in heliotropium mutata, denique de Hermaphrodito et Salmacide in unum corpus concretis. Quo facto sorores ipsæ in vespertiliones, earumque telæ in vitem transformatæ sunt. Hac de re quum Ino lætaretur, Juno, et invidens et indignans, Furiam ei immisit, cujus veneno in insaniam versa cum Melicerta filio in mare prosiluit; sed, Venere intercedente, ambo facti sunt Dii marini. Quos dum comites Sidoniæ pro mortuis deplorant, in saxa et volucres mutantur. Cadmus quoque, hac calamitate commotus, relictis Thebis, in Illyriam cum uxore profectus est, ubi uterque anguineam formam accepit. Solus ergo restabat de Bacchi contemtoribus Acrisius, avus Persei, qui Gorgonis caput amputavit, e cujus sanguine, guttatim in terram delapso, angues exorti sunt; et Atlantem in montem, virgasque post Andromedam liberatam in coralia convertit, Andromedam autem uxorem duxit.

LIB. V. Orto deinde in nuptiis tumultu, Phineum, qui sponsam sibi vindicabat, cum suis, et mox etiam Prætum et Polydecten saxeos reddit. Tum Pallas, quæ hactenus Persei comes fuerat, eo relicto, in Heliconem se confert, ut Hippocrenen inspiciat. Ibi narrant ei Musa de Pyreneo et Pieridibus in picas conversis, postquam cantu instituto hinc de variis Deorum transformationibus inanimalia, illinc de raptu Proserpinæ, de Cereris erroribus, de Cyanes in fontem, pueri cujusdam in stellionem, Ascalaphi in bubonem, Sirenum, Proserpinam quærentium, in aves ex parte, Are

« السابقةمتابعة »