صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

in simias mutati, in Italia appulit, in Caietano litore e Macareo multa de Ulysse atque Circes veneficio comperit, quo etiam Picus rex in picum avem mutatus erat. Mox bellum cum Turno suscipit. Is quum per Venulum peteret auxilium a Diomede, cujus soci in aves erant transformati, repulsam tulit: redeunte Venulo per ea loca, in quibus Appulus pastor quondam in oleastrum conversus erat. Postea Eneæ naves Nymphæ fiunt in prælio, sicut et ex Ardea, urbis incendio deletæ, cineribus ardea avis; atque AEneas in Deum transit. Successerunt huic reges alii, quorum inter cæteros sub Phoca floruit Pomona; quam quum Vertumnus amaret, sumta primum anus forma, et Anaxaretes exemplo in saxum conversæ usurpato, deinde rursum juvenis factus, voto potitur. Inde sub Numitore aquæ frigidæ redduntur calidæ. Cui qui successit Romulus, factus est Quirinus, ejusque uxor Ora Dea.

LIB. XV. Secutus est Numa, qui quum de originibus Crotonis quæreret, nigros calculos quondam in albos fuisse commutatos comperit, et Pythagoram de perpetuis rerum transformationibus disputantem audivit. Mortuum deinde Numam deflet Egeria, nec Hippolyti, qui suas ipsi conversiones narrabat, consolationem admittens, in fontem liquescit. Id quod non minus fuit mirandum, quam quod Tages e gleba ortus, Romuli lancea arbor, et cippus cornutus factus. Tum transit poeta ad præsentia, narratque, quomodo AEsculapius coli a Romanis in insula Tiberis cœptus sit, Juliusque Cæsar in stellam commutatus.

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON*

LIBER PRIMUS.

IN

In nova fert animus mutatas dicere formas
Corpora. Di cœptis, nam vos mutastis et illas,

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

1. In nova fert animus etc. Primis quatuor versibus continetur et argumenti expositio, et, ut in didactico carmine, invocatio Deorum. Brevitate, simplicitate, modestia se commendat hoc carmen.- Fert animus, intell. me, impellit me; quod est simpliciter, volo, cupio. Sic etiam infra vers. 775; et A. A., III, 467. Aliorum poetarum loca collegit Drakenb. ad Silium, XVII, 294. In nova mutatas formas corpora per hypallagen dictum volunt, pro corpora in novas formas mutata, ut dixit Noster, II, Trist. 556. Sed non opus est, ut ad hypallagen confugiamus. Formæ nunc sunt corpora ipsa, qua formam habent, ut infra, vers. 436; et, XV, 172, species et figuræ. No

[ocr errors]

luit dicere, corpora prisca mutata esse in nova, aut formam priorem in aliam, sed posuit verba duo, quæ eodem redeunt. Et maluit formas in corpora mutatas, quam alterum, partim quia illud exquisitius et magis poeticum, partim quia mutatio forma potissimum fit conspicua. Itaque et alibi memorat, cecinisse se mutatas formas, ut I, Trist. 1, 117, et VII, 13. Neque male sic Græcum μεταμορφώσεις quasi interpretatus est. Nimis anguste Burm. quem sequitur Schirachius, de solis hominibus accipit; insunt enim et aliarum rerum metamorphoses. Ii vero argutantur, qui poetam consulto carmen de corporum transformatione a verborum permutatione exorsum esse contendunt.

2. Di cæptis etc. Causam affert propriam, quare sibi non unum et alterum Deum, non Musam aliquam, sed omnino Deos adspirare velit; auctores enim rerum dicendarum fuerunt: nam vos etc. Difficultas quam movet multis tò et, facili, opinor, tollitur negotio, si sententiam in hunc modum concipias : Di, vestrum est me adjuvare, quan

Adspirate meis, primaque ab origine mundi
Ad mea perpetuum deducite tempora carmen.
I. ANTE, mare et tellus et

doquidem vos non modo cætera re-
gitis, verum etiam formas illas mu-
tastis, quas ego hoc carmine perse-
quar. Cui hoc displicet, is e lectionis
varietate præferat easdem. Non bene
Kæppen. nam et conjunxit atque per
etenim explicuit. - Vos, Palat. Bar-
neg. unus Ham. a m. pr. et schedæ
Leod., Di; quæ repetitio concinna
Heinsio videbatur et nervosa: immo
inepta foret. Potius mutare consulto
repetitum. Ditamen dedit Mitscherl.

Et illas. Codd. quidam casdem. Francius parum feliciter conj. : vel nam vos mutastis in illa, vel namque has mutastis in illa.

3. Adspirate meis. Adeste, favete ; metaphora sumpta a navigantibus quibus vento adspirante opus est. Hæc invocatio parum solemnis pro tanto et tam gravi opere. Virg. Æn. lib. IX, 525: Vos, o Calliope, precor, adspirate canenti. Ed.-Primaque ab origine mundi. Post Lucret. phrasis fere solemnis in hac re : vid. Ciofan. Bene et ambitum operis et naturam propriam in limine indicat.

4. Perpetuum. Codd. nonnulli continuum, improbante Burm. Utrumque eodem redit. Etiam Plin. VII, Ep. IX, 9, continuum carmen eodem sensu. Ad naturam operis declarandam delectum est vocabulum, perpetuum, non interruptum, una serie procurrens ; ut apud Cic. Verr. I, 4, perpetua oratio, et Or. II, 54, sermonis perpetuitas. Ergo perpetuum carmen, in quo fabulæ omnes in unius corporis speciem conjunctæ sunt: a qua virtute laudem insignem Ovidius meruit. Simili fere modo Horat. I, Od. vII, 6: Athenas car

quod tegit omnia cælum, 5

mine perpetuo celebrarc, omnes Athenarum laudes justo ordine persequi. - Deducite, inde ab initio usque ad finem mihi scribenti adeste. Ducta est metaphora a lanificio, ubi fila deducuntur per radios, IV, 36. Usitatum autem est, scribendi operam cum textura et lanificio comparare. Vid. Burm. ad Am. I, 14, 7. Poeta deducit argumentum, quum id tractat ab initio usque ad finem Trist. II, 560: In tua deduxi tempora, Cæsar, opus. Sed nunc modeste translatum ad Deos. Ad mea tempora. Usque ad ætatem, ad memoriam meam : ad principium scilicet imperantis Augusti. Ed.- Cæterum hoc totum exordium adeo displicebat Scaligero poet. lib. VI, pag. 862, ut ipse novum substitueret, sed invita Minerva ; et gravissimas temeritatis suæ pœnas dedit tum aliis, tum Capoferreo.

ma

[ocr errors]

5. Ante, mare et tellus etc. Creatio mundi, metamorphosis omnium prieademque gravissima. Amplexus autem est poeta, suoque modo exornavit sententiam, quæ jam olim fuerat Ægyptiorum. Horum enim in scitis erat, auctore Diog. Laërt. proœm. s. 10, άpxùv ‹îvxe тÈY ὕλην, εἶτα τὰ τέσσαρα σοιχεῖα ἐξ αὐτῆς διακριθῆναι, καὶ ζῶά τινα ἀποτελεσθῆ y quam sententiam latius explicat Diodor. Sic. Tom. I, p. II, ubi multa et his nostris, et iis, quæ infra, vers. 416 sqq., traduntur, quam simillima, nisi quod ibi omnia sine interventu et opera Dei, solis naturæ legibus perficiuntur. Noster autem multo sanior cum præstantissimis Græciæ philosophis opificem sapientem adhibet, cujus vi ac numine

Unus erat toto Naturæ vultus in orbe,

singula et segregata, et disposita, et
exornata sint. Duci etiam potuerunt
primæ hujus loci lineæ (quæ erat
Burm. opinio) ex Apollon. Rh. Ar-
gon. I, 496; ubi Orpheus cecinisse
dicitur, ὡς γαῖα, καὶ οὐρανὸς, ἠδὲ θά-
λασσα Τὸ πρὶν ἐπ' ἀλλήλοισι μιῇ συνα
ρηρότα μορφῇ Νείκεος ἐξ ὀλοοῖς διέκριθεν
apçis exxox: quem loc. certe re-
spexit Virg. Ecl. VI, 30 sqq. Kop-
pennio et Lenzio Ovidius omni h. l.
Anaxagoræ placita secutus esse vi-
detur non adsentior. Anaxagoras
tot elementa statuit, quot corporum
genera; Noster cum Empedocle
quatuor tantum. Tum Anaxagoræ
Nous non nisi primum motum ele-
mentis dat; quo facto vires Naturæ
reliqua perficiunt; sed h. 1. opifex
rerum cuncta absolvit. Sed primum
usque ad vs. 20, rudem illam molem
describit, ex qua Deus singula evol-
verit mundumque creaverit. Erat
enim communis veterum philoso-
phorum error,
Deum ex materia
quadam, subordinata quidem ipsi,
æterna tamen, mundum finxisse;
quam materiem Noster, Theogonia-
rum auctores secutus, atque Orphi-
cos, Chaos vocat.Hesiod. Theog. 116:
Πρώτιστα χάος γένετο. Locus satis elem
gans, si verba spectes, cæterum non
exigendus ad physicas rationes, ut
monuit etiam Baylius in Diction.
Ante, mare et tellus. Hanc lect. Vi-
vianus e suo Cod. notaverat. Eam-
dem, quum etiam in uno Medic.
exstaret, recepit Heins. servavitque
Burm., et ille addit, posse etiam crat
in erant mutari. Revocassem ego al-
terum Ante mare et terras, ut longe
plurimis auctoritatibus fultum et
multo facilius, nisi vidissem, Sei-
denstikerum in libro Philologisch-
pedagogisches Magazin a Wiede-

burg. Helmst. ed. Vol. I, p. 3, et Vol. II, p. 1, atque Lenzium, acriter pro Heins. ratione stare. Urgent illi hoc, eam esse difficiliorem, adeoque veriorem ; quanquam Ovid. non impeditiora amat, sed faciliora præfert. Sine dubio lector aliquis, aut librarius, cui loca in notis allata succurrebant, hunc illis similem efficere voluit, mutato terras in tellus. Ante, ante rerum originem. In principio dixit legislator Judaicus. Mare igitur et reliqua, unus vultus erat, dictum foret, ut Art. Amat. II, 468: Unaque erant facies sidera, terra, fretum, et Fast. I, 106: Ignis, aquæ, tellus unus acervus erant, quibus locis nostrum illustrat Heins. et quæ expressa videntur ex Euripid. Menalip. fragm., p. 454, tom. 2, edit. Lips., ubi Menalippe ait, se a matre accepisse, Ως οὐρανός TE Jaïά T' IV μορφὴ μία. Verum sic molesta sunt verba Naturæ et toto in orbe. Displicet etiam ante sic in principio operis, ubi nihil præcessit ad quod referatur. Vix ergo dubito præferre alteram lectionem, ab Heinsio duorum Codd. auctoritate pulsam, Ante mare. et terras et quod tegit omnia cælum,antequam mare et reliqua exornarentur, in toto orbe unus vultus Naturæ erat. Sic nihil hic impeditum. Non autem poeta, quæ erat Seidenstikeri opinio, hic elementorum numerum in ipso limine præcipere voluit, sed mundi partes e vulgari divisione nominare. Nost. codd. A. B. habent Ante mare et terras. - Quod tegit omπία, ὁπεριέχων τὰ πάντα Græcis dicebaturcælum: cali tegmen, Cic. Nat. D. II, 14; cæli amictus, Lucr. VI, 1131.

[ocr errors]

6. Unus vultus. Una species, una forma, in qua nullæ partes variarum figurarum discerni possent. Hora

Quem dixere Chaos, rudis indigestaque moles;
Nec quidquam, nisi pondus iners; congestaque eodem
Non bene junctarum discordia semina rerum.
Nullus adhuc mundo præbebat lumina Titan ;
Nec nova crescendo reparabat cornua Phœbe;
Nec circumfuso pendebat in aere Tellus
Ponderibus librata suis: nec brachia longo

[blocks in formation]

8. Iners. Inutilis, nisi quid inde formatum esset. Sic Virg. Georg. I, 94: gleba inertes, inutiles, nisi comminuantur. De informi et inculta mole nolim cum aliis accipere, quia id jam præcessit. Sed quam nos inertiam intelligimus, ea vs. 16, 17, describitur. - Semina rerum, elementa, croixεx, unde omnia nata esse creduntur. Discordia, invicem pugnantia, vid. vers. 19, 20. Pugnabant autem, quippe non bene juncta, contraria, dissortia, non congrua. Heroidd. XIX, 173 amor et reverentia malæ res junctæ.

[ocr errors]

9. Discordia. Heins. conj. dissortia. Frustra: male junctæ potius sunt dissortes. Inde vero oriebatur discordia illa, quam Auctor, 18-20, persequitur.

10. Nullus adhuc etc. Cavendum est poetæ, ne in notionibus generalibus subsistat ; itaque et Noster co

10

pia poetica præcipuas mundi partes enumerat, quæ nondum digestæ fuerint. Sed vide, quam suaviter exornaverit tenuia illa, nondum erat sol, nondum luna, etc. Pro his partibus nominantur personæ mythologicæ, quibus hic locus mirifice animatur. Itaque et Tellus litera majuscula in initio dedimus. Sol non Phœbus,vr. sed ex antiquiore mytho Titan; natus enim est ex Hyperione, uno ex Titanibus. Hesiod. Th. 371: Titania astra. Virg. Æn. VI, 725. Lunam a propria, quam habet, luminum varietate designat.

12. Circumfuso. Nam terræ aerem undique circum fluentem subjici Physici demonstrant. Sic Tibul. IV, I, 151: circumfuso considit in acre tellus. Sic ipse Ovid., Fast. lib. VI, vers. 269, hanc terræ in medio suspensæ irapporia luculenter exsequitur: Terra pilæ similis, nullo fulcimine nixa, Aere subjecto tam grave pendet onus. Ed.

13. Ponderibus librata suis. Oscillans gravitate sua æquilibrio serva

[blocks in formation]
« السابقةمتابعة »