صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Quarum quæ media est, non est habitabilis æstu :
Nix tegit alta duas; totidem inter utramque locavit,
Temperiemque dedit, mixta cum frigore flamma.
Imminet his aer, qui, quanto est pondere terræ
Pondus aquæ levius, tanto est onerosior igni.
Illic et nebulas, illic consistere nubes
Jussit, et humanas motura tonitrua mentes,
Et cum fulminibus facientes frigora ventos.

His quoque non passim mundi fabricator habendum
Aera permisit: vix nunc obsistitur illis,

Quum sua quisque regant diverso flamina tractu,

Quin lanient mundum; tanta est discordia fratrum!

sonantius et exquisitius, quam sunt; nam premi eleganter dicuntur, quæ finibus inclusa sunt. Virgil. Georg. I, 235: zona trahuntur.

49. Non est habitabilis etc. Nempe ex opinione Veterum, qui zonas frigidas non minus, quam torridam, incolis orbas putabant: vide Lucret. V, 205; Virgil. Georg. I, 237 s., et Macr. Somn. Scip. II, 5, late de hac re disputantem.

50. Utramque. Revocavi utramque, quia utrumque non nisi duo Leidd. habent, et unus pro varia lect. unde adsumsit Burm. Singularia non admittenda sunt, nisi Codd. consensu id exigente.

51. Flamma, poetice pro calore. 52. Imminet, superimpositus est., Et viciniam et altiorem situm h. v. indicat. Vulgo, qui, quanto est pondere terræ, Pondere aquæ levior. Sed alterum e Cod. pervetusto protulit Const., Fanens. et pondus levius agnoscunt etiam excerpta Vatican. Calandræ, quanquam in his etiam aqua scribitur, quod argutum videbatur Heinsio, Vetustum igni ex

50

55

60

[blocks in formation]

Eurus ad Auroram, Nabatæaque regna recessit,
Persidaque, et radiis juga subdita matutinis :
Vesper, et occiduo quæ litora Sole tepescunt,
Proxima sunt Zephyro: Scythiam septemquetrionem
Horrifer invasit Boreas; contraria tellus

Nubibus adsiduis, pluvioque madescit ab Austro.
Hæc super imposuit liquidum, et gravitate carentem,
Æthera, nec quidquam terrenæ fæcis habentem.
Vix ea limitibus dissepserat omnia certis,

61. Auroram. Laudat hanc ventorum cardinalium descriptionem Seneca N. Q. V, 16. Auroram, Æthiopiam, sedem Aurora, vers. 774.Nabateaque. Ita sine h, hoc nomen constanter legitur apud Plin. Tac. Strab.- Nabateos Strabo lib. XVI, p. 767, inter Babylonem et Arabiam Felicem collocat, metropolimque eorum nominat Petram. Sic et Plin. H. N. VI, 28-32. Iis præerat rex, qui a Tacito An. II, 57, commemoratur. Inde Nabatea regna. Nunc omnem Arabiam cogitabimus, quæ fere commemoratur, ubi Orientis fines designandi sunt.-Juga, haud dubie Emodi, Damasii et alii montes, quibus India cingitur, Plin. VI, 17-21.-Subdita. Horat. I, Od. xii, 55, subjectos orientis ora Seras. Nostrum expressit Senec. Thyest. 482: Eurus Orientem movet, Nabatæaque quatiens regna ct Eoos sinus. Cf. idem, Agam. 477.

63. Vesper, et occiduo. Euro contrarius Zephirus ab occidente flat. Ed.- Litora dixit, non terræ, quia mare Atlanticum claudit orbem occidentalem. Tepescunt, quia Solis

occidentis radii minus violenti sunt; propterea etiam occidentales terræ minorem solis æstum sentire poetæ videntur. Ita et Horat. I, Sat. IV,

65

[blocks in formation]

Quum, quæ pressa diu massa latuere sub illa,
Sidera cœperunt toto effervescere cælo.
Neu regio foret ulla suis animantibus orba,
Astra tenent cæleste solum, formæque Deorum:
Cesserunt nitidis habitandæ piscibus undæ :
Terra feras cepit: volucres agitabilis aer.
Sanctius his animal, mentisque capacius altæ
Deerat adhuc, et quod dominari in cetera posset.

pavit, et defenditur a Gebhardo
Crep. I, 6; quanquam parum di-
gnum est majestate Creatoris. Edd.
antiquæ, discreverat. Gifan. mallet
descripserat. Dissepire, describere,
verbum paulo rarius et poeticum.
Lucret. I, 998: aer dissepit colles.
Senec. Med. 335, forte ex nostro
loco Bene dissepti fædera mundi.

:

[merged small][ocr errors][merged small]

70

75

sidera, quæ
habentur numina: for-
ma, species et similia inserviunt pe-
riphrasi. Infra II, 78: formæ fera-
rum; Virg. Æn. VII, 18, formæ lu-
porum; Cic. N. D. II, 40, sidera di-
cuntur formæ ignea; Heroid. X, 95,
simulacra Deorum astra et formæ, È›
διὰ δυοῖν.

74. Nitidis. Pro eleganti nilidis Heins. conj. mutis, aut simis, aut udis, quorum primum vulgare, alterum nimis alte repetitum, tertium otiosum est. Nitidus aptum piscium epitheton, propter squamarum lævitatem et lubricitatem : IX, 264 de serpente, squamaque nitere recenti.

[ocr errors]

75. Agitabilis. Significanter agitabilis. Senec. N. Q. VI, 16: nihil est tam versabile et agitatione gaudens, quam aer.

76. Sanctius his animal etc. Originem hominis describit, ut postulat ejus dignitas. Non enim mutum et turpe pecus e terra erepsimus Ovidio, sed sanctius, Deo similius, atque adeo reverentia dignius animal. Ergo comparativus pro positivo bene usurpatur : non enim cætera animalia sancta erant. Ed. Mens alta, ratio, quæ alta cogitare, cogitando se ad cælum attollere potest. Cic. Mil. 8: homo sapiens et alta et divina quadam mente prædi

[ocr errors]

Natus homo est; sive hunc divino semine fecit
Ille opifex rerum, mundi melioris origo :
Sive recens tellus, seductaque nuper ab alto
Æthere, cognati retinebat semina cæli.

Quam satus Iapeto, mixtam fluvialibus undis,
Finxit in effigiem moderantum cuncta Deorum;
Pronaque quum spectent animalia cetera terram,

[blocks in formation]

78. Natus homo est. Valde fluctuarunt philosophi veteres in definienda et origine et natura animæ : vide Ciceron. Tusc. I, 9, 10. Noster sequitur eos, qui cæleste quidquam et divinum in animis inesse putabant: Cic. Fin. II, 34. Unde vero divinum illud traxerint, dubium relinquit. Divino semine, deest ex.

79. Origo. Palat. et alii, melioris imago, quo Dan. Heins. respici putat ad ideam, quæ in Deo fuerit, et ad quam mundus ille melior dispositus sit. Sed unde talis philosophia in hoc carmine? Sæpe origo et imago permutata sunt, ut I, Fast. 65.-Origo, auctor, creator; vid. 1. V, v. 262. Tacit. Mor. G. II: Celebrant Tuisconem et Mannum originem gentis conditoresque. Etiam nostra lingua hoc fert, den Ursprung.— Melioris, dispositi et exornati. Refertur ad rudem indigestamque molem.

81. Cognati, non terræ, sed animæ. Male igitur Lenzius addit: quatenus cælum et terra olim conjuncta fuerunt. Cognationem et domicilium pristinum animæ nostræ cælum vocat etiam Cic. Legg. I, 9. Sed omnium optime Hipparchus approbaverat, animam nostram esse partem cæli. Plin. H. N. II, 26; Lu

80

cret. II, 990: Cælesti sumus omnes semine oriundi.

82. Quam satus Iapeto. Prometheus, Iapeti filius, habebatur generis humani auctor haud dubie propterea, quod mores hominum agrestium molliverat. Alii aliter super eo philosophantur, de quibus exponendi nunc non est locus. Importune autem, meo quidem sensu, opifici rerum repente Prometheus socius additur. Mixtam undis, ergo ex luto creavit hominem ; Hor. I, Od. xvi, 13; Juvenal, XIV, 35. Hinc homo vocatur πηλὸς ὁ Προμηθῆος a Callim. fragm. Bentl. 87. Apud Hesiod. Ep. 60, ubi mira hominis compositio narratur, Vulcanus jubetur γαῖαν ὕδει φέρειν. Aliter rursus hic mythus ab Horat. I, Od. xvI, 13, narratur; aliter etiam ab Hygin. Fab. 142.

[ocr errors]

83. In effigiem. Phocylid. v. 101, anima vocatur eo eix. Eurysus Pythag. in libro de Fortuna, censet Deum creasse hominem ἀρχετύπῳ xpúμevov iœury. Plato Rep. VI, pag. 431, in homine ait esse aliquid δὲς καὶ Θεοείκελον. Fluxit et hoc ab Ægyptiis; Lactant. Inst. VII, IV, 3: At Hermes non ignoravit, hominem et a Deo, et ad Dei similitudinem fictum. Noster effigiem Deorum ponit in corpore humano.

84. Prona, ad terram depressa incurvata. De forma hominis erecta

Os homini sublime dedit; cælumque tueri
Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus.
Sic, modo quæ fuerat rudis et sine imagine tellus,
Induit ignotas hominum conversa figuras.

II. AUREA prima sata est ætas, quæ, vindice nullo,

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

86. Erectos. Ereptos ad s. Gebhard. Crep. I, 6, ex Cod. Pal. et tribus aliis defendit, invita quidem Minerva. Erectam hominis formam urget poeta. Ad sidera, ut corporibus cælestibus contemplandis, Dei cognitionem capere possimus. Hæc respexerunt alii. Senec. de Otio Sap. 32 « Nec erexit tantummodo hominem, sed etiam ad contemplationem factum, ut ab ortu sidera in occasum labentia prosequi posset, et vultum suum circumferre cum toto, sublime fecit illi caput. » Silius, XV, 84: «< Nonne vides, hominum ut celsos ad sidera vultus Sustulerit Deus, ac sublimia finxerit ora?»> Inde homo Græcis puños dictus. 87. Sinc imagine, informis. Fast. III, sine imagine moles. Imago passim pro forma, ut III, 1.

85

88. Induit conversa, e copia poetica, accepit.

[ocr errors]

89-150. Aurea prima etc. Nobilis locus de ætatibus, in quas priscum quod effluxerat inde ab origine mundi, ævum describere,quibusque, pro cujusque ratione, a metallis nomina imponere, antiquis poetis placuit. Claudian. XXII, 446, vario facicm distincta metallo Secula. Quo sine dubio nil aliud exprimere volebant, nisi hoc, genus hominum a statu naturali et animi integritate gradatim delapsum esse ad hanc et vitæ rationem, et vitiositatem. Varro R. R. II, 1: In numero autem harum ætatum, poeta, ut fit, inter se dissentiunt. Nam Hesiod. Epy. 109208, quinque recenset; Noster, omissa post æneam heroica, quatuor; Aratus Phænom. 100-134, tres; duarum tantum mentionem faciunt Virgil. Georg. I, 125 sqq. coll. Æn. VIII, 314 sqq. et Tibul. I, 111, 35 sqq.; nec pœnitebit cum his Lactant. Inst. div. V, 5, contulisse. Erat præterea in vaticiniis, exacta hac misera ætate, fore яadıỳyeveriav, h. e. fore, ut inverso ordine secula illa denuo revolvantur et renoventur : vid. Virg. Ecl. IV, ibique Heynium, in primis ad vs. 4. Ovidius Hesiod. et Virgil, maxime secutus reperitur, æmulumque habuit Senec. Hipp. vers. 524 seqq. Med. 330; Octav. 397 sqq. Ferrea ætas secundum Nostrum periit Deucalioneo diluvio.

-89-112. Aurea prima sala est ætas.

« السابقةمتابعة »