صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Sponte sua, sine lege, fidem rectumque colebat. Pœna metusque aberant; nec verba minacia fixo Ære legebantur; nec supplex turba timebant Judicis ora sui sed erant sine judice tuti.

Status primorum hominum naturalis describitur, qualis v. c. vita Cyclopum apud Homer. Od. I', 106 sqq., atque etiam hodie multarum gentium barbararum. Sed accesserunt colores mythici et poetici. Vide super hac re philosophantem Posidonium ap. Senec. Ep. 9o. Elas, genus hominum. Cic. N. D. II, 63, aureum genus. Virgil. Ecl. IV, aurea gens, ex Hesiod. xpuse yivos. Virg. Georg. II, 538, adeo aureus Saturnus, sub quo aurea ætas. Nempe aurea præstantissima quæque dicitur. Hoc igitur epitheton quum primæ ætati datum esset, reliquæ deteriores facile suum nomen invenerunt; quanquam ahenea et fer

rea etiam ab armis aheneis et ferreis

[ocr errors]

dici potuerunt. Vindice nullo, nemine scelera coercente. Virgil. Æneid. VII, 203: Saturni gentem haud vinclo nec legibus æquam, Sponte sua veterisque Dei se more lenentem. Id autem dum Noster latius tractare voluit, ineptæ garrulitatis exemplum dedit. Erant homines sine legibus, non metuebant pœnam legum, non legebant leges propositas, erant sine judice, non metuebant judicem, sed erant sine judice tuti. Hoc vero est garrire! Cæterum similiter vetustissimorum hominum mores notat Tacitus, Annak lib. III, 26.

91. Nec verba..... legebantur, nondum leges latæ erant. Erant ergo μ5, ut Cyclopes apud Homer. d. l. : cf. Platon. de Legg. III, init., et Aristot. Rep. I, 2. Leges vocat (etiam V, 669) verba minacia, quia

90

pœnas minantur. Hæ apud Romanos in æncis tabulis incisæ in Capitolio, aut alio loco publico, figebantur, seu affigebantur, unde figerc leges et refigere, pro ferre et abrogare, ut ab omnibus legerentur.

92. Legebantur. Ligabantur tuetur Juretus ad Symmach. II, Ep. XIII; probat et Brodeus Miscel. IV, 12, ut ad illum morem respiciatur, quo tabulæ legum adfigebantur. At hoc jam inest in fixo. Alterum igitur Heinsius ex Excerpt. Vatican. Caland. 3, Mediceo et uno Bonon. prætulit.—Supplex turba sunt rei, eorumque amici, qui sordidati et mæsti causam suam defendunt. Simplex turba, quod Cod. Douza et quinque Heinsii exhibent, Burmannus aptius judicabat et convenientius integritati aurei seculi. At si hoc præferas, major etiam erit tautologia illa, quam in notis vituperavimus. Male etiam ætas illa turba vocaretur.

93. Sine judice. Nonnulli ex melioribus sine vindice, quod improbat Heins. quia, vers. 89, vindice præcessit ; quæ causa nulla est ; namque hoc ipso versu præcedit et judicis. Sine judice. Diu dubitavi, utrum sine vindice, an sine judice præferrem, Prætuli tandem posterius: præcessit, non erant judicia; recte igitur subjicitur, sed erant sine judice tuti; præsertim quum Ovidius voc. præcedens varie repetere soleat, atque h. 1. cum vi repetitum videatur. Vindex, si quis id malit, potest et de judice et de defensore capi.

Nondum cæsa suis, peregrinum ut viseret orbem,
Montibus, in liquidas pinus descenderat undas;
Nullaque mortales, præter sua, litora norant.
Nondum præcipites cingebant oppida fossa:
Non tuba directi, non æris cornua flexi,
Non galeæ, non ensis, erant: sine militis usu
Mollia securæ peragebant otia gentes.
Ipsa quoque immunis, rastroque intacta, nec ullis

94. Nondum cæsa suis. Cf. Virg. Ecl. IV, 32-38; Tibul. I, III, 37– 40. Navigatio summæ aureæ ætatis simplicitati et integritati non satis convenire videbatur, partim quia maxime quæstus causa instituta est, partim quia hominum vitam in ultima pericula conjicit, atque adeo voluntati divinæ repugnare credebatur. Propert. III, El. v, 41 sqq.

[ocr errors]

95. Pinus, lignum resinosum, in primis apta habebatur navigiis faciendis suis, sibi ab ipsa natura assignatis: peregrinum orbem, peregrinas terras. Orbis sæpe pars orbis terrarum, ut II, 254, 322; Tacit. An. II, 2.- Descenderat. Statius Sil. II, 2, 6, 28: invitas dejecit in æquora pinus. - Liquidas, epith. ornans. 97-100. Nondum præcipites. Nondum bella gerebantur. Vivebant Tux, pace fruentes. Hesiod. vers. 120; Tibul. I, III, 47: Non acies, non ira fuit, non bella; nec ensem Immiti savus duxerat arte faber; I, X, 9: Non arces, non vallus erat. Præcipites, profundæ.

[blocks in formation]
[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

95

100

Burm. ex uno Gronov. invexit mentes, quia homines tum nondum in gentes discesserint: vid. not. 102. — Gentes revocavi quia et Senec. Hippolyt. 527-536, ubi nostrum locum ante oculos habuit, gentes et populos aureæ ætati tribuit. Etiam Virg. Æu. VIII, 325 : Saturnus placida populos in pace regebat. Infra vers. 339, statim post restauratum genus humanum populi novi commemorantur. In his pluralis pro singul. Securitas illa ab invasione hostili turbisque domesticis, commemoratur et ab aliis. Sever. in Ætna, vers. 9: Aurea securi quis nescit secula regis? Tibul. d. 1.: Ultroque fercbant Obvia securis ubera lactis oves. Eadem et fruebantur pecudes. Idem I, x, 9. Inde mollia otia, pax jucunda. Virg. placida pax.

[ocr errors]

101. Ipsa quoque immunis. Nondum agricultura. Hesiod. vers. 118 sqq. : Καρπὸν δ ̓ ἔφερε ζείδωρος ἄρουρα Αὐτομάτη πολλόν τε καὶ ἄφθονον. Ipsa, sua sponte: vid. Ernesti Clav. Cic. h. v. mox per se, vt di' iœutoũ, eodem redit: vid. Cortium ad Sallust. Jug. IX, 62. Etiam Virg. Georg. II, 10: Ipsa per se. - Immunis, vacua a miseriis, s. Expressit Homer.

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small]

Od. II, 109, ubi terra omnia
τα καὶ ἀνήροτα profert.
Virg. Ecl.: Non rastros patietur hu-
mus. - Rastrum, ponderosum in-

Saucia vomeribus, per se dabat omnia tellus ;
Contentique cibis, nullo cogente, creatis,
Arbuteos fœtus, montanaque fraga legebant,
Cornaque, et in duris hærentia mora rubetis,

strumentum duobus aut quatuor
dentibus, quo glebæ in agris com-
minuebantur; Virgil. Georg. I, 94:
quanquam et sarritioni inserviebat,

vers. 155.

102. Saucia vomeribus. Vivianus e codd. saucia vulneribus protulit, idque non bene Heinsio se probavit. Notio vulnerum jam inest in voc. saucia, et quum præcedat rastro intacta, concinnitas membrorum hic quoque instrumenti nomen requirit. Locus, II, 287, quem Heins. comparavit, ipse eum impugnat. -Saucia. Sulci sunt veluti vulnera, quibus dilaceratur tergum terræ. Latius hæc Plin. H. N. II, 63, persequitur, et plura lacerationis genera invidiose commemorat. Non mirum autem est, agriculturam diu fuisse ignoratam, quippe quæ multarum rerum scientiam, magnam curam, multum laboris requirat. 103. Nullo cogente. Virgil. Georg. I, 128, pari elegantia, nullo poscente; quanquam idem et nullis cogentibus, Georg. II, 10: utrumque verbum non minus eleganter, quam imperare arvis, de agricolis dicitur, qui veluti cogunt terram fruges reddere cultoribus: vide Burmann. Arva vero quum fruges reddunt, dicuntur parere, respondere etc. Sed cibi, qui jam narrantur, minime lauti sunt, neque ob eos invidenda

aurea ætas.

104. Arbuteos. Plurimi arboreos, quæ duo sæpissime confusa sunt. Arbutcos fætus, arbuta. Arbutus, nostris Erdbeerbaum, arbor fruticosa,

105

in Italia frequens, poma ferens rubentia (X, 101) fragis similia, et difficilia concoctioni (Plin. XXIII, 8), quibus tenuioris sortis homines vesci solebant: vid. Martin. ad Virgil. I, 148. Etiam Varro R. R. II, 1, et Virgil. d. I. eos fœtus in antiquissimorum hominum victu commemorant. Sed arborci fætus, quæ est altera lectio, forent poma X, 669. Hæc vero magis culturam postulant, minusque adeo primo seculo conveniunt: tribuuntur ei tamen, XV, 97Heins. conj. roboreos fætus, i. e. glandes. At de glandibus mox sequitur. Hesiod. Εργ. 116, ἀφνειοὶ μήλοισι, quod est, abundantes arbuteis fætibus: vid. Grævium ad h. 1.

[ocr errors]

105. Hærentia. Male Burmannus ex Leid. et aliis quibusdam probabat horrentia. Arbores ipsæ, earumque rami recte dicuntur horrere, id est, eminere, non item fructus. Regius ex interpretatione, pendentia. Cornus, Cornelbaum, cujus fructus, corna, lapidosi sunt, nec multum carnis habent, quibus adeo Homeri tempore, Od. X, 241, sues pascebantur ; unde et a Virgilio Æneid. III, 649, inter victum infelicem referuntur. -Rubetis. Asperis et spinosis. Rubetum autem dicitur locus, rubis et spinis consitus. Ed.

[blocks in formation]

Et quæ deciderant patula Jovis arbore glandes.
Ver erat æternum, placidique tepentibus auris
Mulcebant Zephyri natos sine semine flores.
Mox etiam fruges tellus inarata ferebat ;
Nec renovatus ager gravidis canebat aristis.
Flumina jam lactis, jam flumina nectaris ibant;

106. Patula. Arridebat Burmanno e Cod. Heinsii, larga, i. e. benigne victum ministrans. Patula, quæ ramos late diffundit.-Jovis arbore. Quercu, Jovi sacra, uti laurus Apollini, Herculi populus, Marti fraxinus, et Minerva olea, etc. Ed.-Ergo quernas glandes devorarunt primi homines; quæ sane fuit vulgaris Veterum opinio. Itaque et in Ambarvalibus quernam coronam gerebant in hujus victus memoriam: Virg. Georg. I, 350. Sed merito dubitatur, an quernæ glandes alimenta præbeant humano corpori. Error sine dubio inde ortus est, quod glandis et Baλávou vis latius olim patuit, omnesque fructus echinatos complexa est: vide Dioscor. I, 126, ubi inter alia tradit, castaneas dici Διὸς βαλάνους; cf. Pausaniæ Arcad. p. 599. Kuhn. Atque etiam hodie in terris australibus genus quoddam glandium nascitur, quibus tostis loco castanearum utuntur: vid. Goguet. vom Ursprunge der Gesetze etc. p. I, lib. 2. p. 57 sqq. Scripsit etiam Leisnerus progr. de Glandivoris.

107. Ver crat æternum etc. Ex philosophorum sententia, quam suavissime describit Virg. Georg. II, 336 sqq., natales mundi in vernum tempus incidebant, idque tempus duravit per totum seculum aureum. Ver assiduum est Virg. Georg. II, 149; ver longum Hor. II, Od. vi, 17. 108. Zephyri comites sunt Veris.

[ocr errors]

Mulcebant, leviter agitabant, huc et illuc movebant flores. Fast. I, 61, ventus mulce! summas aristas. Tepor convenit temperiei aeris verni. Plin. II, Ep. XVII, 3, tepore verno nitescunt. Causam illius teporis reddit Lucret. V, 816: At novitas mundi nec frigora dura ciebat etc. Sine semine, sine cura hominum · Virgil. Georg. I, 22, non ullo semine fruges. Hæc sunt injussa gramina.

109. Mox non temporis successionem indicat, sed continuatum ordinem, idem quam præterea. Vide Schwarz. ad Plin.Pan. VIII, 6. Male igitur Lenzius monet, Ovidium hoc posuisse, quia fruges serius matu-rescunt floribus. Neque idem non renovatus recte explicat, non aratus.

[ocr errors]

110. Nec renovatus ager. Immo renovatus ager est novalis, qui alternis annis vacat et novatur. Sensus : Singulis annis sua sponte ager frumenta ferebat, nec erat, cur alternis cessaret. Canebat, exprimit albicantem segetis colorem. Virg. Ecl. IV, 28, non minus venuste, molli flavescet campus arista. Ita cana arista, VI, 456.— Gravidis, plenis granorum, ut, III, 665, Gravidis corymbis. Cæterum sua sponte olim frumenta nata esse necesse est: vid. Heyn. in Opusc. Acad. t. I, p. 339 sqq.

111.Fluminajam lactis. Sic eloquebantur veteres magnam lactis et vini copiam, qua tempore aureo vacca

Flavaque de viridi stillabant ilice mella.

Postquam, Saturno tenebrosa in Tartara misso,
Sub Jove mundus erat; subiit ARGENTEA proles,
Auro deterior, fulvo pretiosior ære.
Jupiter antiqui contraxit tempora veris ;

rum ubera distenta, uvæque gra→
vidæ erant. Omnis enim copia cum
flumine comparari solet. Virg. Ecl.
IV, v. 21: Ipsæ lacte domum referent
distenta capella Ubera. Add. vers.
29, et Tibul. I, III, 45. Ire sic etiam,
II, 456.

112. Mella stillabant de ilice, vel quia apes in ilice favos condebant, vel quia folia ilignea mel eliquabant, idque tam copiosum, ut in terram deflueret. Vid. Heynius ad Virg. Ecl. IV, 30, et Fabri Historia Mannæ inter Hebræos, p. 12-18. Etiam hodie in locis quibusdam Asiæ rivos propemodum mellis in silvis reperiunt peregrinantes, ut docent Itineraria. Viridis epitheto genus quercuum hieme quoque folia retinens Ovidius indicasse Lenzio videtur. Potius in flava et viridi imago, sive lusus inest parum probandus.

113. Postquam Saturno. Saturnus, antiquissimus rex Latii, agrestes et sine legibus viventes homines ad meliorem victum et cultum traduxerat: Virg. Æn. VIII, 314-329, Idem apud Græcos fecerat Kpovos, sub cujus imperio aureum seculum fuisse dicebatur. Itaque Latini hos duo pro una persona habuerunt. Vide Heynii Excurs. ad d. 1. Cronus cum reliquis Titanibus in Tartara detrusus: Apollod. I, 2. Hæc est Titanomachia, antiquissimorum poetarum carminibus celebrata, unde multa in Gigantomachiam translata. Ceterum in hac argentea

;;

115

ætate nihil Noster a reliquis poetis mutuatus est, sed suum ingenium

secutus.

114. Sub Jove: inò Aids, sub im-
perio Jovis.
· Subiit, successit, se-
cuta est. Quidam subiitque argentea,
male; subiit cum castigatioribus re-
stituendum, ita sensu postulante.
Virg. Æn. VIII, 362:

Alcides subiit: hæc illum regia cepit.
Id. Æn. X, 67, ex veterrimis cod.:
Italiam fatis petiit auctoribus....
Hor. lib. I, Sat. IX, 21:

Quum gravius dorso subiit onus.
Etiam in adiit, rediit, periit, abiit,
et similibus, in primis in cæsura
postrema syllaba producitur, se-
quente vocali. Ed.

[ocr errors]

115. Auro deterior ex Hesiod. Epy. 127 : πολὺ χειρότερον χρυσέῳ. Deterior ac decolor ætas hæc argentea vr. Æn. VIII, 326. - Auro et ære, pro aurea et ahenea. - Pretiosior, innocentior, cum respectu ad metalla. Claudian. XXII, 454: melioris secla metalli, Argentea candent, et aureis rutili anni sunt.

116. Antiqui veris. Æterni veris, quod Heins. placebat, sine dubio e vers. 107 migravit in Codd. quos-dam. Nunc aptius antiqui. - Jupiter contraxit, ut apud Virg. Georg. I, 131: Jupiter mella decussit foliis, rivis currentia vina repressit etc. Antiqui, pristini, præteriti. Virgil. Æneid. II, 137, antiqua patria de exsule. Noster infra vers. 423, antiquus alveus, et sic centies. Vetus patria dixit, Liv. I, 35.

« السابقةمتابعة »