صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Perque hiemes, æstusque, et inæquales autumnos,
Et breve ver, spatiis exegit quatuor annum.
Tum primum siccis aer fervoribus ustus
Canduit; et ventis glacies adstricta pependit.
Tum primum subiere domos : domus antra fuerunt,
Et densi frutices, et vinctæ cortice virgæ.
Semina tum primum longis Cerealia sulcis
Obruta sunt, pressique jugo gemuere juvenci.
Tertia post
illas successit AHENEA proles,

117. Inæquales. Mox humidos, mox siccos; calidiores interdum, frigidiores rursus. Incertos tales menses dixit Virg. Georg. I, 45.

[ocr errors]

est

118. Breve. Cum dilectu, quia antea æternum. — Exegit, exigi voluit. Exigere autem tempus, agere, degere, ut centies ap. Cic. Virg. Plin. et alios. Sed Burmann. aliter exæquavit, ut in trutina. Lenzius explicat: Jupiter antiquum ver extendit in quatuor tempestates. Non bene. Non enim ver, sed annum exegisse dicitur, neque exigere extendere significat. —Spatia, tempora. Suaviter annuas vicissitudines describit, XV, 201 sqq.

119. Tum primum siccis. Summum æstum describit. Sed cogitandum est, vixisse poetam sub calidiore Italiæ cælo.

120. Canduil. Candor solis ita ap. Claudian. I, 219, et incandescere Virg. Georg. III, 479. Plin. Pan. XXX, 3. Hiemis frigore adstringuntur corpora, vere autem adventante solvuntur; vid. Horat. I, Od. iv, 1. Glacies, stiria: adstricta pependit venuste, pro adstricta est. Etiam III, Trist. 10, 21, pendens glacies. Sed multo venustius Virgil. Georg. III, 366: Stiriaque impexis induruit horrida barbis.

120

125

121. Domos. In Florent. et priore Hamb. domus, quo recepto versum gratiorem effici Heins. putabat. At illa Ovid. repetitio talem similitu→ dinem non requirit; sufficit eamdem esse vocem. - Subiere domos, quum antea in agris et silvis habitassent (A. A. II, 473), ut etiam hodie Californiæ incolæ. Cf. Fabers. Archæologiæ, t. I, p. 9. Antris pro ædibus etiam hodie utuntur Arabes multi. Et in aliis calidioribus terris, tecta sibi parant ex ramis arborum.

[ocr errors]

122. Cortice. Cortex, intelligitur cortex interior, liber: vincta cortice virgæ, crates, e quibus olim sibi pa→ rarunt homines ædificia : Sen. Ep. 90: quamlibet virgeam cratem texuerunt manu.

123. Longis vim pingendi habet. Pressi, onerati. Cf. Virgil. Georg. I, 45; Cic. N. D. II, 63.

125. Tertia postillas. In hac ætate justo brevior est, pendetque ab Hesiod. vers. 144 sqq. Erat hoc hominum genus ἐκ μελιᾶν δεινόν τε καὶ ὅμ pipos,hastis terribile et validum,amabat Martis opera habebatque xáλXEX τεÚXEX, ænea arma, quum nigrum ferrum nondum inventum esset. Cf. Arat. Phæn. 130. Ergo et nunc sævior est ferocior, audacior in bello.

Sævior ingeniis, et ad horrida promtior arma;
Nec scelerata tamen: de duro est ultima FERRO.

Protinus irrumpit venæ pejoris in ævum
Omne nefas fugere pudor, verumque, fidesque;
subiere locum fraudesque, dolique,
quorum
Insidiæque, et vis, et amor sceleratus habendi.

In

Vela dabant ventis, nec adhuc bene noverat illos
Navita; quæque diu steterant in montibus altis,

126. Savior, ferocior, audacior in bello. Hesiod. Epy. 145, arma invenit hoc genus hominum. Arat. Phæn. 130, in armorum auctorem gravissime invehitur. Tibull. I, 111, 47 seq., horrida, sæva. · - Horrida. Horridum solemne epitheton armorum, præliorum, bellorum, castrorum. Arat. κακέεργον μάχαιραν. Lenzius vero horrida interpretatur horrentia, hastas erectas. Senec. Octav. 408, de hac ætate, tertium solers genus Novas ad artes exstitit; sanctum tamen.

127. De duro est etc. Cf. cum omni h. 1. Catull. Epithal. Pelei et Thet. Durities etsi prima ferri virtus, nunc tamen invidiose dicitur cum respectu ad hominis duritiem. Hor. Epod. XVI, 65: Jupiter ferro

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

130

nitur, sed in factis. Etiam Cic. Quinct. 26, veritatem et pudorem conjungit. Tacit. An. III, 26: Pro modestia ac pudore ambitio et vis incedebat. — Vero et fide continetur societas humana.

131. Insidiæque. Langerman. Invidiæque.-Amor habendi, adeoveğiα. Aurel. Vict. Cæs. III, studium habendi. Phædr. III, prolog. 21, cura habendi, ubi vid. Burm. In his habere est possidere. Copiose hæc Noster persequitur, Fast. I, 195 sqq.

132. Vela dabant. Querelas acerbas de inventa navigatione habes etiam apud Horat. I, Od. III, 9–24; Propert. I, xvII, 13 sqq.; Plin. H. N., 19, proœm.; Senec. Med., vers. 301 sqq., qui et Horat. et Nostrum respexit. Noverat illos, scilicet rabiem Noti decertantis horriferis Aquilonibus, ut loquitur Horatius.

133. Quæque diu etc. Hæc paulo brevius dicta sunt. Quæ diu in montibus, iisque altissimis, steterat arbor, resecta est; ex eaque carina, navis, facta. Gronovianam conject. alni repudiaverim : partim quia alni non tam montibus gaudent, quam palustribus locis et ripis (Plin. H. N. XVI, 18); partim quia allis non minus quam diu, inservit insaniæ mortalium declaranda. Neque Noster respexisse videtur Virg. Georg. I, 136.

Fluctibus ignotis insultavere carinæ ;
Communemque prius, ceu lumina Solis et auras,
Cautus humum longo signavit limite mensor.
Nec tantum segetes alimentaque debita dives
Poscebatur humus; sed itum est in viscera terræ ;

134. Ignotis. Optimus Medic. igna

quo voc. Tacitum sæpe uti pro

ris, ignotus monet Heins. Sed Taciti idiotismi non ad Ovidium transferendi. Insultavere contemtim, insultavere tanquam æquori victo; ex inepta scilicet Veterum opinione, quasi insolentia sit navigare. Xerxes aquis insultans est apud Lucret. III, 1045. Horat. I, Od. 111, 24: Impia non tangenda rates transiliunt vada. Tibul. I, III, 37: Nondum cæruleas pinus contemserat undas. Claudian. R. P. præf. 11: nauta vagus exsultat pelago. Sine insolentiæ notione, pro insilire, insultare legitur apud Tacit. An. II, 8: Batavi dum insultant aquis, artemque natandi ostentant. Sed quanta commoda redundaverint ad genus humanum e navigatione inventa et exculta, satis notum est. Et tantum abest, ut Deus Oceano interjecto gentium consuetudinem impedire voluerit, ut vel remotissimas terras eo arctius conjunxerit. Gronov. et alii plures exsullavere. Æque bene.

[ocr errors]
[blocks in formation]

135

τὸν ἀέρα τὸν κοινὸν dixit Menander, p. 184, 260. Auras. Vulgo auræ,

scilicet sunt.

136. Cautus et auget avaritiam hominum, et diligentiam mensoris declarat. Longo limile, ut paulo ante, longis sulcis : signare limite, dividere agros, limite, signi loco, inter eos relicto. Præivit Virg. d. 1. : nec signare quidem aut partiri limite campum Fas erat. Variavit hoc Senec. Hipp. 526.

137. Dives humus, Zeidwpos äpovpu. Debita non sunt, ut Lenzius vult, ad vitam sustentandam necessaria, sed, elegantiore sensu, quæ terra, cui semina, tanquam depositum creduntur, hominibus debet.

[ocr errors]

138. Itum est etc. Neapolit., per viscera, quod respuendum, quia profunditas magis, quam latitudo metallifodinarum, hic tangitur. · Ire in viscera, penetrare in viscera terræ, viscera ejus cxtrahere etiam ap. Plin. H. N. 33, 1 s. 1, II, 63, ubi graves de hac re querelas habes. Senec. Octav. vers. 416: Sed in parentis viscera intravit suæ Deterior ælas; eruit ferrum Grave, aurumque. -Stygiis umbris, orco, in quo umbræ seu manes ad Stygiam paludem versantur. Hanc Veteres in media terra ponebant; intelligit ergo opes altissime latentes. Satis lepide Plin. H. N. II, 63, ubi de hac eadem avaritia queritur, Si ulli essent, inquit, inferi, jam profecto illos avaritia atque luxuriæ cuniculi refodissent.

Quasque recondiderat, Stygiisque admoverat umbris,
Effodiuntur opes, irritamenta malorum.

140

Jamque nocens ferrum, ferroque nocentius aurum
Prodierant: prodit bellum, quod pugnat utroque;
Sanguineaque manu crepitantia concutit arma.
Vivitur ex rapto: non hospes ab hospite tutus,
Non socer a genero: fratrum quoque gratia rara est: 145
Imminet exitio vir conjugis, illa mariti :

Lurida terribiles miscent aconita novercæ :

139. Quasque recondiderat,etc.Sed egregie de genere humano meriti sunt, qui metalla quibus ægre caret vita humana, e terris primi eruerunt, eorumque usum hominibus demonstrarunt; idque ob meritum multi adeo inter Deos relati sunt a grata posteritate. Abusus non tollit usum. Plin. H. N. XXXIV, 14, ferrum vocat optimum pessimumque vitæ instrumentum, quod deinde explicat. Neque Natura illas opes tam alte abscondidit: immo in multis terris ditissimæ auri argentique venæ propemodum in superficie terræ expositæ patent. Vide Goguet. vom Ursprunge der Gesetze, etc I, 2-4.

Cæterum de inventione metallorum locus elegans est apud Lucr. lib. V, 1240-1295.

:

141. Nocentius. Sacram enim famem injicit mortalibus.—Quod pugnat utroque, nummis aureis et ferreis armis. Aliter tamen sensit Pyrrhus vide Cic. Offic. I, 12. Quis non audivit Philippi Macedonis arma victricia, αργυρέας λόγχας, et asinum auro onustum : Græciam auro ejus, non ferro, subactam? Ed. Bellum pugnat poetice pro, belligerantes pugnant. Solebant autem Veteres prælium inituri concutere arma, hoc est hastis aut pilis scuta pulsare,

ut tali strepitu terrerentur hostes. Hinc frequenter crepitus armorum in descriptionibus pugnarum. Vide Sphanhem. ad Callim. h. Del. vers. 136, et Arnaldum in Specim. Animadv. p. 74.

144. Vivitur ex rapto. Gravem hanc vitiositatis humanæ deplorationem Seneca laudat, de Ira II, 8; de Benef. V, 15; N. Q. p. 911. Locus adumbratus ex Hesiod. vers. 182 sqq.: Οὐδὲ πατὴρ παίδεσσιν ὁμοίος, οὐδὲ τι παίδες, Οὐδὲ ξείνος ξεινοδόκῳ, καὶ ἑταῖρος ἑταίρῳ, Οὐδὲ κασίγνητος φίλος

sta. Nostrum expressit Senec. Hipp. vers. 553 sqq. sed non satis feliciter.-Ex rapto. Alibi ex omittitur in hac formula.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Filius ante diem patrios inquirit in annos: Victa jacet Pietas; et Virgo cæde madentes, Ultima cælestum, terras Astræa reliquit.

III. Neve foret terris securior arduus æther,

ab effectu veneni, Juvenalis, de matrona quæ viro miscet sitiente rubetam, dixit, Sat. I, vers. 72, instituit nigros efferre maritos, scilicet veneno lurido exstinctos. Ed.

148. Inquirit in annos. Valde hic variant MSS. Multi, incurrit in annos aut occurrit. Barneg. concurrit. Unus, desiderat. Menardi, incurrit honores. Genev. irrupit. Heins. conj. patrios male digerit annos. Apparet, in Cod. antiquissimo, unde multi alii descripti, veram lectionem evanuisse. Eam deinde librarius quisque suo modo supplevit. Inquirit etc. Quærit a Mathematicis, s. Chaldæis, astrologis, qui ex natalibus futura prædicebant (Gellius, N. A. I, 9) annum, quo pater moriturus sit: ante diem inquirit, præscire cupit. Silius, III, 13, casus scire futuros Ante diem. Lenzio hæc impietas, in hac quidem notatione, non satis magna videtur; itaque his verbis subjicit h. sensum: ipse fit auctor mortis præmaturæ patri. Id vero verba significare non possunt.

Tacit. An. III, 22: Quæsitum per Chaldæos in domum Cæsaris, ubi Lipsius et suis et Tertul. verbis monet, quam capitale id sit. Varietas tamen lectionis materiam emendandi largam suppeditat. Forte Ovid. scripsit : irrumpit in annos. Cic. Lig. 5, irrumpere in fletum, eum interpellare, abrumpere. Tacit. An. IV, 67, irrumpere quietem eodem sensu. Tum ante diem, scilicet fato destinatum, ut Art. Amat. III, 739; Virg. Æneid. IV, 696.

150

149. Pietas. Amor consanguineorum mutuus; victa jacet graviter dictum, expulsa est. Metaphora petita ab hostibus aut gladiatoribus victis.

150. Virgo Astræa. Justitia, quæ etiam simpliciter Virgo, et a Cæsare Germ. justissima virgo dicitur. Relicta terra, Jovis in cælo resedit.

- Ultima cælestum, erat enim etiam hoc in aurei seculi bonis, ut Dii præsentes homines viserent. Fast. I, 247.

151-162. Neve foret etc. Gigantomachia, quam Noster paucis transmittit, Hesiodus plane neglexit. Quæ Homer. Od. λ. 304–19; Apollon. I, 484; Virg. Georg. I, 280-83; Col. Æn. VI, 580; Apollod. I, vII, 4, Otum et Ephialtem, Aloi filios, statura corporis prodigiosa, parasse, et, nisi ab Apolline sagittis confixi essent, perfecturos fuisse scribunt, ea Noster hic, atque Fast. V, 35, a Gigantibus facta esse narrat. Verum Gigantas, neveis, Terrigenas, quos Terra, indignans Jovi ob Titanas in Tartarum conjectos, ex Tartaro peperit, et quorum nomina Schol. Hesiod. ad Th. 185, Hygin. præsert. p. 3, habent, potius in Macedonia saxa atque accensas arbores in cælum jaculatos esse atque a CælicoHis, Hercule in societatem adscito, interfectos, alii tradunt, ut Eurip. Ion. 206-18; Apollod. I, 6. Itaque Ovid. duos diversos mythos confudit; in quo forte auctores habuit, aut Pherecydem et Acusilaum, qui illa attigerant, aut priscos poetas, qui

« السابقةمتابعة »