صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Adfectasse ferunt regnum cæleste Gigantas ;
Altaque congestos struxisse ad sidera montes.
Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum
Fulmine, et excussit subjecto Pelion Ossæ.
Obruta mole sua quum corpora dira jacerent;
Perfusam multo natorum sanguine Terram

Gigantomachias scripserant. Horat.
III, Od. IV, 49-63, mythos illos
distinguit. In Claudiani Gigantoma-
chia Gigantes et hos et alios montes
jaculantur. Vix dubium autem est,
quin Olympus ab Ossa terræ motu
revulsus originem fabulæ dederit:
Strabo, IX, p. 658. Gigantes autem
fuisse videntur homines viribus va-
lentes, feroces et insolentes tam in
Deum, quam in homines; quorum
ferociam prisca ætas, sub sensus
omnia vocans, sic expressit, ut cor-
pora immania, et multa brachia,
in quibus sedes roboris, iis daret, at-
que montes ab iis ad cælum exstruc-
tos fingeret. Neve etc. Sic com-

mode hæc annectuntur antecedentibus. - Arduus, longe remotus a turbis terrenis, atque etiam difficilis adscensu. Fecerunt autem hoc gigantes impulsu matris, invidentis calicolis regnum. Fulmen Cyclopes Jovi in Titanomachia ministraverant (Apoll. I, 11, 1); eoque pro telis deinde in omnibus pugnis usus est.

152. Adfectasse ferunt regnum cœleste Gigantas. Similiter Fast. III, 439: Post ausos cælum adfectare Gigantas ; et Pont. IV, Ep. vIII, 59: Adfectantes cælestia regna Gigantas. Gigantes quidem male: quatuor ex antiquioribus Gigantas; sic restituendum censuimus hic et alibi. Ed. 155. Subjecto. Ante Heins. edeb. subjectum Pelion Ossæ, quod insulsum, Nec melior altera Heins. con

155

ject. subjectam Pelio Ossam. Unus Ambros. pro diversa lect. subjecto Pelio Ossam, quod invexit Heins. ut adeo Ovid. eumdem, quem Virg. Georg. I, 280, montium ordinem secutus sit. Sed quoniam non modo apud Hom. atque Propert. II, 1, 19, sed etiam apud Nostrum Amor. II, 1, 13, montes illi sic collocantur, ut maximo Olympo minor Ossa, et huic minimus Pelion impositus sit; propterea nos non dubitavimus amplecti lect. multorum MSS. ex vetustioribus, quam etiam Barth. ad Statii Theb. X, 846, probat, et a qua tantum in syntaxi aberrant secund. Palat. et unus Bersm. qui habent subjecto Pelion Ossa.

156. Corpora dira. Erant enim immania monstra, quibus mater staturam ingentem, centenas manus, quinquagena capita, et pro cruribus angues dederat : Fast. V, ? 35. De forma illa symbolica, vid. Heyn. Antiquarischen Aufsaetzen, t. II, p. 58. Mole sua, montibus a se exstructis. Senec. Thyest. vers. 1084, hi tres montes vocantur tergemina moles.

[ocr errors]

157. Multo... sanguine. Heins. ex uno Leid. arridet merito sanguine. Immo in multo causa incalescendi; et multus esse debebat immanium Gigantum cruor. Pro Terram unus Heins. matrem, quod præfert Burm. ut sic indicetur, Terræ filios fuisse Gigantas. Immo Terram natorum eo

Incaluisse ferunt, calidumque animasse cruorem ; Et, ne nulla suæ stirpis monumenta manerent, In faciem vertisse hominum: sed et illa propago Contemtrix Superum, sævæque avidissima cædis, Et violenta fuit: scires e sanguine natos.

IV. Quæ pater ut summa vidit Saturnius arce,

rum originem declarat certam ; matrem contra eam dubiam relinquit.Hæc fabulæ pars adficta propter hominum crudelitatem. Crudeles sanguine nati dicebantur : Tibul. I, II, 39.

Animare, in animans vertere : IV, 618; XIV, 566. Pro feræ revocavi suæ, in quo indulgentia ma

terna inest et causa mutationis. Neque, si feræ præcessisset, subjici potuisset, sed et illa etc. In faciem hominum, in homines, aut in formam hominum, quam Gigantes non habuerant. Sic dicitur facies maris, facies cæli, etc. ; adeoque omnis externa species et forma, oculis exposita, facies appellatur. Hinc su-perficies. Ed.

158. Incaluisse. Burm. bene fecit, quod vers. seq. pro immaduisse ex uno Medic. et edit. Aldi dedit incaluisse, quia Ovid. amat tales repetitiones, et quia in calore illo vis gignendi.

159. Stirpis. Thuan. et unus Vossian. fera stirpis, quod Heinsius amplexus est.

162. Scires e sanguine natos. VI, 22: Scires a Pallade doctam. Fast. II, 419: Marte satos scires. Vide Drakenb. ad Sil. V, 279.

163-243. Lycaon. Quam impia illa e Gigantum sanguine orta proles fuerit, commode probatur exemplo Lycaonis, regis Arcadiæ, qui ipsi Jovi, terras visenti, non modo

carnes humanas apposuerat, sed

160

etiam insidias struxerat; quam ob impietatem in lupum conversus est. Cf. Hygin. fab. 176, et Apollod. Biblioth. III, 8; quo utroque loco filii Lycaonis, quod hic traditur periculum, in Jove facere conantur, quam ob causam ipsi fulmine necantur; pater autem secundum Hygin. in lupum convertitur, secundum Apollod. autem una cum filiis concrematur. Cum Apollod. consentit Schol. Lycophr. ad vers. 481. Pausan. Arcad. p. 600, tradit, Lycaonem, Pelasgi filium, Cecropi æqualem, Jovi sacra Lycæa instituisse, in iisque infantem sacrificasse, eamque ob causam in lupum conversum esse. Id quod paulo propius ad historicam veritatem accedit. Etenim etiam marmor Arundel. I, 31, memorat, Lycaonem, Pandioni, Cecropis filio, æqualem, instituisse Jovi sacra, Auxiα dicta, in quibus homines Deo offerrentur. Atque hæc sacra diu mansisse inter Arcadas, ex antiquo quodam auctore refert Plin. H. N. VIII, 32. Regem justum fuisse eum Suid. in Λυκάων narrat; atque etiam ex Pausan. apparet, multa eum inter Arcadas ad vitæ cultum invenisse. Fabulam de mutatione in lupum facile nominis etymon parere potuit. De λυκανθρωπία universe Herodot. IV, 105, Plin. d. 1. disputant. Fabulam in se tenuem Ovidius tractatione reddidit memorabilem, in eaque exornanda

Ingemit; et, facto nondum vulgata recenti Fœda Lycaoniæ referens convivia mensæ, Ingentes animo et dignas Jove concipit iras ; Conciliumque vocat : tenuit mora nulla vocatos. Est via sublimis, cælo manifesta sereno, Lactea nomen habet; candore notabilis ipso. Hac iter est Superis ad magni tecta Tonantis,

multum ingenii ostendit. Poeta non ipse narrat, quid Lycaon commiserit, sed Jovem Diis convocatis narrantem inducit: quæ inventio multa ornamenta peperit. Sic enim consessus Deorum, Jovisque majestas describi, atque oratio commota intexi poterat. Cælum vr. arx mundi, arx cæli, arces igneæ. Vide Brouckh. ad Propert. III, III, 53. In summa arce domus Jovis fuit II, 306, quæ et ipsa arz vr. vers. 673, unde despicit terras. Virgil. Æn. I, 223. Apud Homer. Jupiter ἐν ἀκροτάτῃ κορυφῇ Olympi habitat.

non

165. Fada Lycaoniæ....... mensæ. Fœdus victus de carne humana apud Horat. A. P. 392. Θοίναν ἀγρίαν θηρῶν vocat Eurip. Hec. 1071. Ut hic convivia Lycaonia mensa, sic apud Lucan. ex imitatione Nostri convivia Ganymedea mensæ, et apud Nostrum XV, Thyesteæ mense, minus illa fœda, quam Lycaonia. — Referens : quibus? Deos postea convocat. Num poeta dedit repetens, sibi in memoriam revocans? Plin. III, Ep. 5, 16. Rod. omisit in versione.-Facto recenti, ut alibi re recenti.-Concipi animo dicuntur, quæ oriuntur in animo, ut ira, furor.

166. Ingentes animo. Palatini et alii nonnulli, Ingenles animos, dignas etc. Placet Dan. Heins. et Burm. quia animi sæpe de ira dicitur, et cum ira conjungitur. Melior

165

170

est vulgata; verbo enim concipere fere semper additur animo aut mente. Vide 777, II, 77, 640, X, 352, XV, 6. Ita et apud Virg. et alios.

167. Conciliumque. Cum res gravis agenda esset, Jupiter Deos convocare (ἀγορὴν δὲ καλέσαι ) solebat (Homer. II, d, 1, 9, 2 v, 4 sqq.; Virgil. Æneid. X, I et sæpe.) in primis duodecim magnos, qui erant Consiliarii Jovis, et Consentes dicebantur. Senec. Nat. Quæst. II, 41; Arnob. c. Gent. III, p. 123. Nunc autem etiam reliqui Dii, audiendi causa, confluunt. Itaque non facile discernere licet, utrum consilium an concilium legendum sit; nam consilium est consessus deliberantium, concilium audientium. Vide Ernesti Clav. Cic. voc. consilium, et Burm. ad h. 1.- Vocare consilium aut concilium, phrasis solemnis.

169. Lactea nomen habet. De circulo illo candido in cælo, quem yalažia vocarunt Græci, lacteam Latini, mira finxerunt Veteres, ope tuborum opticorum destituti. Vide Macrob. in Somn. Scip. I, 12, 15; Manil. Astron. I, 748.

170. Tonantis. Quidam tecta Tyranni. Sed vide Burmann. -Sequitur topographia cæli. Magnus Tonans etiam II, 466. Alibi altitonans.

Dextra lævaque refer, non ad regalem domum, sed ad lacteam. Pro, nobiles habitant, no tione speciali e

Regalemque domum: dextra lævaque Deorum
Atria nobilium valvis celebrantur apertis.

Plebs habitant diversa locis: a fronte potentes
Calicolæ, clarique suos posuere penates.
Hic locus est, quem, si verbis audacia detur,

accommodate ad mores Rom. dixit
atria celebrantur etc.; is enim ho-
nor Romæ nobilibus haberi solebat.

173. Plebs. Axiμoves deútépol, i. e. secundi ordinis: videGræv. ad Hesiod.

Ep. 141. Ut Romæ nobiles et ple-
beii, sic etiam in cælo. Non autem
debebat verti der Pocbel. Ad plebem
a Nostro in Ib. 81. referuntur Fauni,
Satyri, Nymphæ, Semidei; sed hi
mox, vers. 192 s. ab ea distinguun-

tur;
habitant enim in terris. Inter
cives Romanos nonnulli erant po-
tentes, valentes gratia et auctoritate,
atque clari vel natalibus vel rebus
gestis. Vide Cort. ad Sallust. Cat.
38, 1. Sed hi Dii potentes differunt-
ne a nobilibus, eorumque penates
ab illorum atriis? Ea opinio fuit
Rodii, qui Jovem et Junonem hic
intelligi monuit. Sed non ita est.
Antea dextram lævamque tantum
commemoraverat poeta; jam loca
accuratius definit: Plebs habitant
diversa locis, diversis locis (vers. 40),
sed nobiles seu potentes a fronte, sci-
licet regalis domus. Adeo insueve-
rat, penates de domo dicere, ut
poeta nunc etiam ad Deorum ipso-
rum domos transtulerit: cf. v. 775.

Ponere domos, condere; Græce θέσθαι οἰκίας. Clarique suos posuere penates. Hic est aliquid quod a nemine animadversum fuisse demiror, nempe, potentes clarique; et tamen quis hoc ferat, nisi qui omni sensu carminis careat et cui res a judicio male habeat? Alii fortasse melius conjecerint et mihi satis esse debet

175

errorem aperuisse. Legebat Tanaq. Faber, Epist. II, 69:

[ocr errors]

A fronte potentes

Calicola sibi quisque suos posuere penates.
Si ita sine libris grassari jus fuerit,
quid non refingere licebit ad suum

arbitrium? Et hoc est calumniari
Veterum loquendi consuetudinem,
qui sæpe epitheta talia geminabant,
quæ etiam, si arguti esse velimus,
inter se differre ostendere liceret.
Clari enim sunt, vel ob nobiles na-
tales, vel ob res gestas; neque ta-
men ideo sequitur omnes etiam cla-
ros esse potentes, id est gratia et po-
tentia florere in aulis, vel civitate:
sic ergo recte distingui possunt. Po-
tentes ergo Dii sunt Jovis amici,
consiliarii; clari, qui antiquissimis
Diis geniti, non vero adscripti et
recepti postea in cælum, dii facti ;
ut patres minorum et majorum gen-
tium Romæ erant. BURM.

175. Si verbis audacia detur. Adulatio in Augustum, cujus domus in monte Palatino Palatium dicta est. Constructa autem erat ex pluribus ædificiis minoribus in unius maximi speciem. Et sic comparari cum eo poterat cælestis illa sedes. Non dixit haud dubitem, ut MSS. quidam habent, sed reverentius timeam. Audaciam suam excusat, non, ut Lenzius putabat, ut deteriorem Jovis domum palatio Augusti declararet (sordida enim fuisset illa adulatio), sed quia summi Dei domum, quem omni h. l. in maxima majestate collocat, cum humana et terrena com

Haud timeam magni dixisse Palatia cæli.
Ergo ubi marmoreo Superi sedere recessu,
Celsior ipse loco, sceptroque innixus eburno,
Terrificam capitis concussit terque quaterque
Cæsariem, cum qua terram, mare, sidera, movit.
Talibus inde modis ora indignantia solvit :
<< Non ego pro mundi regno magis anxius illa

parat. Eadem comparatio et III,
Trist. 1, 35-38. Jam apud Homer.
Od., 74, Telemachus cum Jovis
Olympici aula componit Menelai
regiam.

176. Haud timeam. Quatuor, haud dubitem.

[ocr errors]

177. Recessu. Junian. theatro. Monent Heins. et Burm. et alibi talia loca theatris comparari, quia Græci in theatris conventus habuerint. Ergo. Post digressionem revocat lectorem ad sententiam abruptam, h. 1. ad vers. 166.-Recessus et seccssus dicuntur intima ædium conclavia, in quibus negotia arcana tractari solebant. Vide Schwarz. ad Plin. Paneg. 83, 1. Sic et VII, 670; XIV, 261, ubi Circe pulchro sedet recessu Sublimis solio. Celsior ipse loco. Sublimior cæteris, ut reges sedere solent, quo facilius conspiciatur audiaturque ab omnibus. - Sceptroque innixus eburno. Sceptra veterum regum erant hastilia, aureis æreisve bullis ornata, e ligno aut ebore ; oxyaтpov a oxyπтw. Innitor, incumbo. Ed.- Reges olim vel dextra tenebant sceptrum erectum, vel ei innitebantur.

179. Terrificam..... movit. Expressum est ex nobilissimo loco Homer. Il.α, 529 sqq. Åμbpósα pa xxται ἐπεῤῥώσαντο ἄνακτος κρατὸς ἀπ' ἀθανά τον μέγαν δ' ἐλέλεξεν Ολυμπον. Ibi Olympum tantum movet, quia nil

180

ut

nisi annuit capite: sed hic graviter indignans ita caput concutit, terra, mare, sidera tremant: quanquam apud Catull. 63, 203, nutus eamdem vim habet: Tellus atque horrida contremuerunt Equora, concussitque micantid sidera mundus. Hæc loca sublimitatis laudem merentur, feriuntque animum, licet Noster vim illam, adjecto terque quaterque, fregerit. Magnificam autem illam sententiam transtulit et ad alios, VIII, 780, ad Cererem; II ex Pont. II, 65, ad Augustum adeo, quum vultus remiserit illos, Qui secum terras imperiumque movent. Hic movent est, regunt; sed nostro loco movit, tremefecit, ut Horat. III, Od. 1, 8, Jupiter cuncta supercilio movens. Concussio signum indignationis, ut II, 849, cum qua', qua concussa. Nota autem gravem sonum, qua omni h. 1. verba incedunt, quo etiam asyndeton in terram etc. multum confert.

182. Non ego pro mundi etc. Quæ sequitur oratio, et iram spirat, et gravitati Jovis convenit. Majestati Jovis conveniunt illa, quæ de regno mundi, de puniendis sceleribus, de novis incolis terræ dandis, de imperio suo in Deos, loquitur. Indignitatem rei commode per comparationem cum Gigantum conatu (quem lector modo cognovit) ostendit; erat enim et hoc, crimen

« السابقةمتابعة »