صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

» Territus ille fugit; nactusque silentia ruris Exululat, frustraque loqui conatur: ab ipso Colligit os rabiem, solitæque cupidine cædis

>>

>> Vertitur in pecudes: et nunc quoque sanguine gaudet. 235 >> In villos abeunt vestes, in crura lacerti;

>> Fit lupus, et veteris servat vestigia formæ ; >> Canities eadem est, eadem violentia vultu; » Idem oculi lucent, eadem feritatis imago.

» Occidit una domus : sed non domus una perire Digna fuit; qua terra patet, fera regnat Erinnys.

>>

[blocks in formation]
[ocr errors]

233. Frustra loqui conatur. Etiam in aliis transformatis studium tentandi loquelam manet, 637; II, 483; III, 201, 229 sqq.-Exululat. Valde ululat. Ed. Ab ipso colligit etc. Quia, inquit, loqui non poterat, in rabiem actus est, quam ab hominibus in pecudes transtulit. Ed.Rabies ventris, Couλuia, propria est luporum: vide Burm. ad Phædr. I, fab. III. Ea nunc non aliunde arcessenda erat, sed ab, ex ipso Lycaone colligitur, et ori, faucibus, inditur, unde lupo improba faux tribuitur Phædr. d. I. Antea homines interfecerat, nunc rabiem suam vertit, transfert, in pecudes, oves inprimis, quæ proprie pecudes, unde latro, raptor et unλgóvos dicitur.

234. Cadis. Probat Burmann. ex plurimis prædæ. Illud gravius et ad facinus Lycaonis modo et tentatum

240

et admissum accommodatius. Mox Heins. ex multis recte vertitur recepit, quum utitur, a Ciofano defensum, vulgaretur. — Cupidine vertitur pro vulgari, cupidinem vertit. Hoc plus est, quam, quod alii habent, utitur; indicat enim, eum jam ante crudelem fuisse. Ita verti et V, 121; VIII, 768; XI, 23.

237. Servat, illa vestigia, ut nitorem Daphne, vers. 552, speciem candidam Io, vers. 612.- Canities proprie non nisi hominibus et equis tribuitur: Plin. H. N. XI, 37. Sed h. 1. intelligitur color cinereus, quem referunt villi lupini. Hinc moλeo¿ dúxl, ut apud Homer. II. x. 334, ubi Schol. πολιός interpretatur τεφρώδης, i. e. cinereus. - Oculi lupi etiam in tenebris lucent.

[ocr errors]

238. Vultu. Erford. uterque, sec. Palat. et Leid. unus, vultus, quod rectius judicat Heinsius.

241. Fera regnat Erinnys. Homines furunt impietate. Furiæ enim homines in furorem et in scelera compellunt. Erinnys ἀπὸ τοῦ ἐρευνύειν, ab irascendo, dicta : Pausan. VIII, p.649.- Fera regnat Erinnys. Plena sunt omnia scelerum. De Erinnybus Fusc. Natalis, lib. III, cap. x.

>> In facinus jurasse putes: dent ocius omnes,

>>

Quas meruere pati (sic stat sententia) pœnas. »
Dicta Jovis pars voce probant, stimulosque furenti
Adjiciunt; alii partes adsensibus implent.
Est tamen humani generis jactura dolori
Omnibus: et, quæ sit terræ, mortalibus orbæ,
Forma futura, rogant? quis sit laturus in aras
Tura? ferisne paret populandas tradere terras ?
Talia quærentes (sibi enim fore cetera curæ )
Rex Superum trepidare vetat, sobolemque priori
Dissimilem populo promittit origine mira.

V. Jamque erat in totas sparsurus fulmina terras ;

Eadem sunt Furia, Eumenides,
Erinnyes. Ed.

243. Stat sententia, certo decretum est. Apud Virg. Æn. I, 582, eodem tropo, surgit sententia.

244. Furenti. Multi frementi. Et sæpe hæc duo confusa sunt a librariis, quippe similia et scriptura et vi. Furenti cum Gebhardo Crep. I, 12, Burmann. prætulit, maxime, quia Gunther. II. Ligur. 270, ubi h. 1. imitatur, ita legit. Ibi enim : iramque furenti Adjiciunt, stimulosque graves. - Pars..... alii, etiam solutæ orationis scriptores amant : vide Cort. ad Sallust. Catil. II, 1.— Voce, oratione ; alii contra orationem habentibus assentiuntur, ut fieri solebat in senatu Romano, ubi triplex assentiendi modus, verbis, nutu et sublata manu, pedibus : vide Cort. ad Sallust. Catil. L, 4.—Stimulos adjicere, magis etiam irritare, metaphora a bubus ducta. Furere et furor proprie de iratis : vide Burm. Sed nec illa irritatio, nec formula, qua expressa est, satis digna videtur Jovis majestate. — Partes implent,

-

245

250

addunt se partibus ejus adsensu suo. Sed, ut fit, restat scrupulus, quem sibi eximendum Jovi proponunt. Est tamen humani generis jactura. Scribit Plato omnia hominum causa procreata; homines propter Deos, ut hi cognoscantur, ab eis implo– rentur et colantur. Ed.

248. Quis sit laturus etc. Priscis temporibus tura nondum adhibebantur in sacris, quippe ignota, sed eorum loco far: vid. Plin. H. N. XIII, 1 ; Arnob. c. Gentes, lib. VII, p. 231 sqq. Itaque Ovidius h. 1. ut sæpe, ex more suæ ætatis locutus est. Phrases solemnes sunt dare et ferre tus: vid. Brisson. de Form. I, pag. 25.

249. Terras. Gentes pro terras ex 4 MSS. dedit Burm. Probaverat et Zinzerling. Promuls. cp. 51. — Revocavi terras; non enim hic, ut Burm. putabat, de pœna sermo est, qua paret i. e. velit humanum genus perdere ; sed, quæ forma terræ futura sit, quæritur, deletis hominibus. Trepidare, sollicitos esse.

[ocr errors]

253–415. Jamque erat in totas etc.

Sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus æther
Conciperet flammas, longusque ardesceret axis.
Esse quoque in fatis reminiscitur, adfore tempus,
Quo mare, quo tellus, correptaque regia cæli

Placuit ergo genus humanum dilu-
vio (xaraxλvoμ) perdere. Hoc de-
scribitur. Sed duo, qui cæteris an-
tecellebant pietate, servantur, Deu-
calion, Promethei et Pandora fi-
lius, et Pyrrha, ejus conjux, Epi-
methei filia. Hi lapidibus jussu
Themidis jactis genus humanum
restituunt cf. Apollod. I, vII, 2;
Hygin. fab. 153. Etiam Apollod. III,
VIII, 2, et Schol. Eurip. ad Orest.
1646, hoc diluvium post et propter
Lycaonis vel filiorum facinus im-
missum narrant. Noster igitur has
fabulas ita conjunxit, ut pro una
haberi possint. Nos tamen sejunxi-
mus, ut sunt diversæ loco et tem-
pore. Res autem sic habet. Deuca-
lion, a. 1574 ante æram Christ., tem-
pore Granai, ex Asia venit in Græ-
ciam, et subjecit sibi Lycoream ad
Parnassum: vide Marmor Arundel.
I, init. Hujus ætate fluvii Thessa-
liæ, copiosis imbribus aucti, ripas
egressi sunt, magnamque Thessa-
liæ et vicinitatis partem vastarunt:
Apollod. d. I., et Aristot. Meteor. I,
14. Deucalion vero, qui effugerat
illam cladem, et fortasse in Parnas-
sum se receperat, mox Athenas ve-
nit ad Cranaum, Jovique Phyxio
ob salutem præstitam templum ex-
citavit : vide Marmor. Arund. I, 7.
Diluvium ergo illud Deucalioneum
ad partem tantum Græciæ pertinuit;
sed quum Græci per colonos Pho-
nicios aliquid accepissent de diluvio
Noachico universali, accommoda-
runt ei Deucalioneum. Itaque et
Romani putaverunt, illam inunda-

255

tionem ad Italiam quoque pertinuisse: Plin. H. N. III, 14. Deucalion vero habebatur generis humani restaurator, partim quia dispersos homines collegit (Justin. II, VI, 11), partim quia copiosissimam prolem reliquit vide omnino Go-guet. über den Ursprung der Gesetze, etc., tom. II, p. 23

sqq.

254. Sacer etc. Quia cælum sedes Deorum. Etiam Græcis dicitur epis at vide Valken. Diatrib. Eurip. p. 49 — Longus, ut, 123, longi sulcı et, 136, longus limes.

255. Longusque pro totusque recte ex melioribus recepit Heins.

256. Esse quoque in fatis. Deflagrationem mundi futuram, inquit Lactantius, lib. de Ira Dei, cap. XXIII, vaticinata est Sibylla; subjicitque ibidem tres hosce Ovidius versus. Quod et Senec. præscivit, Consolat. ad Marciam, sub ipsa calce libri: «< Quum tempus advenerit, quo se mundus renovaturus extinguat, etc., et omni flagrante materia uno igne, quicquid nunc ex disposito lucet, ardebit. » Idem Natur. Quæstionum, lib. III, cap. XXVIII: «< Qua ratione, inquis? Eadem, qua conflagratio futura est : utrumque sit, quum Deo visum ordiri meliora, vetera finire. Aqua et ignis terrenis dominantur. Ex his ortus, et ex his interitus est, etc.»>Ed.

257. Dogma Stoicorum, sidera nutriri humoribus, quibus absumtis totum arsurum mundum : Cicer. N. D. II, 46; Senec. Cons. ad Marc. 26; N. Q. III, XIII, 28; Minuc. Fel.

Ardeat, et mundi moles operosa laboret.
Tela reponuntur, manibus fabricata Cyclopum :
Pœna placet diversa, genus mortale sub undis
Perdere, et ex omni nimbos dimittere cælo.
Protinus Æoliis Aquilonem claudit in antris,
Et quæcumque fugant inductas flamina nubes;
Emittitque Notum : madidis Notus evolat alis,

34; Lactant. de Ira, 23. Commode
poeta hoc in suam rem vertit.-Cor-
repta, scilicet flammis. - Mundi mo-
les non de solo cælo ceperim cum
Gesnero, sed de toto universo. An-
tea partes mundi nominaverat, nunc
ponit universum. Lucr. V, 96: mul-
tosque per annos Sustentata ruet mo-
les et machina mundi. Sed etiam in
operosa dissentiunt Interpretes. Ges-
nerus explicat, cælum, quod in per-
petuo motu est. Ego vero malim
cum Schirachio, mundum magno
artificio fabricatum intelligere. Nam
sic etiam Seneca intellexit, qui in
Epigr. Catal. Pith. p. 31, hunc nos-
trum locum imitatus est: moles pul-
cherrima cæli Ardebit flammis rc-
pente suis. Et infra XV, 666, tem-
pla operosa sunt artificiose structa.

258. Laboret, corruat. Lucret. I, 849, laborare et perire conjunxit.

259. Tela, fulmina, Ads Béλn. Hinc Jupiter fulmina ἀκοντίζει, et jaculatur. Diversa. Senec. N. Q. III, 28 extr.

261. Dimittere. Quidam demittere. Alter. melius, quia additur ex omni cælo: vide Burm. Unus, diffundere.

262. Protinus Eoliis etc. Locus præclarus cujus inventionem poeticam intelliges, si simplicem cogitaveris narrationem : nimbi delapsi sunt, amnes exundarunt, oceanusque obruit terram. Illa vero mirum in modum animantur, quum Notus

260

Deus inducitur, Iris nubes alit, Nep-
tunus Jovem adjuvat, Deosque am-
nium convocat, etc. Cæterum nec
hic locus ad physicas rationes subti-
liter exigendus. Ad illas de diluvio
disputat Seneca N. Q. III, 27.
Aquilo, quia pellit nubes, apud
poetas clarus et alipoyevérns. In una
ex insulis Eoliis fuit Æoli sedes. Is
ventos vel in utre, ut placet Ho-
mero Od. x, 1, sqq., vel, quod plus
dignitatis habet, atque etiam a Virg.
Æn. I, 52, prælatum est, in vasto
antro inclusos tenet; cavernæ enim
subterraneæ plenæ sunt ventorum.
Ipse sedet in cacumine montis, et,
prout postulat salus mundi, ventos
vel coercet, vel emittit. Quo poeta
nil aliud significare voluerunt, nisi
hoc, et utilitatem et vim ventorum
esse tantam, ut hi quoque curæ di-
vinæ subjecti esse
i esse videantur; id quod
accommodarunt puerilibus ideis an-
tiquissimorum et rudium hominum.
H. I. Jupiter ipse imperium exercet
in ventos, ut apud Hor. I, Od. XIII,
3, Nereus. Induci proprie dicuntur
colores a pictoribus: hinc eleganter
transfertur ad nubes, ut alibi ad
caliginem et noctem. Horat. I, Sat.
V, 4, inducere terris umbras.

264. Notum. Notus est Deus, cujus faciem truculentam exhibebant pictores: vid. Spencius Polym. Dial. XIII, atque etiam h. 1. satis terribilis apparet. Hunc emittit, quia

Terribilem picea tectus caligine vultum :
Barba gravis nimbis; canis fluit unda capillis ;
Fronte sedent nebula; rorant pennæque, sinusque :
Utque manu lata pendentia nubila pressit,

Fit fragor; hinc densi funduntur ab æthere nimbi.
Nuntia Junonis varios induta colores,
Concipit Iris aquas, alimentaque nubibus adfert.
Sternuntur segetes, et deplorata coloni
Vota jacent, longique labor perit irritus anni.
Nec cælo contenta suo Jovis ira: sed illum

[blocks in formation]

265

270

272. Coloni. Plurimi colonis. Atque ita et Senec. N. Q. III, 27.-Sternun tur segetes etc. Cf. Homer. II. E, 92; Virg. d. l. 325, et Æn. II, 496, 305. Singula verba delecta sunt ad misericordiam commovendam. Sata vocantur vota coloni, quæ nunc jacent deplorata, quibus succurri nullo remedio potest. Per longum annum multos labores exhauserunt coloni; sed, postquam diu exspectarunt largam messem, omnis ille labor irritus perit: labor anni est etiam Virg. Georg. II, 514, ubi Heyn. intelligit proventum ex labore annuo. Etiam Plin. Pan. 81, agrestium labor eo sensu, aut certe ipsi agri agricolarum labore culti. Sed h. 1. ne idem ter dicatur, rectius de labore per annum exhausto capies. Alias labores boum aut mortalium in similibus descriptionibus commemorantur. Annus pro consilio poetæ mox dicitur brevis, mox longus, ut h. l.; aut magnus, Æn. III, 284.

274. Suo. Quod ei contigit in notissima illa mundi divisione. Eo contentus fuit secundum Apollod. I, VII, 2. Pluvii, deviov, dμbpíov, Jovis species etiam in nummis occurrit: vide Spanhem. ad Aristoph. Nub.

« السابقةمتابعة »